The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONIUGES PARENTESQUE*

VENERABILIBUS DEI SERVIS ALOISIO BELTRAME QUATTROCCHI
ET MARIAE CORSINI CONIUGIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Coniuges parentesque christiani oportet ut propriam viam sequentes, amore fideli, totius vitae decursu se invicem in gratia sustineant, et prolem amanter a Deo acceptam christianis doctrinis et evangelicis virtutibus imbuant » (Conc. Oecum. Vat. II, Lumen gentium, 41).

Fidei amorisque ubertas coniugum Aloisii et Mariae Beltrame Quattrocchi huius Concilii Oecumenici Vaticani II effati de omnium fidelium vocatione ad sanctitatem clara est testificatio. Hoc par coniugum singularem omnino fidelitatem erga Christi Evangelium demonstravit nec non christianas virtutes heroum in modum exercuit. Maria, unica filia coniugum Angioli Corsini et Iuliae Salvi, die XXIV mensis Iunii anno MDCCCLXXXIV Florentiae est nata. Familia Romam se contulit ubi puella cultus humani et artis litterarumque studio adducta in sapientia praesertim christiana progrediebatur. Aloisius die XII mensis Ianuarii anno MDCCCLXXX ex Carolo Beltrame et Francisca Vita Catinae est ortus. In familia materterae Stephaniae crescebat, nuptae Aloisio Quattrocchi. Gratias agens pro beneficiis ab illis acceptis, familiari suo nomini nomen Quattrocchi adiunxit. Lauream in iurisprudentia est consecutus atque optima ratione litterarum Italiae et Europae scriptores necnon theatrum artemque musicam cognovit. Nuptiis se iunxerunt die XXV mensis Novembris anno MCMV in Patriarchali Basilica Romana Sanctae Mariae Maiori dicata. Maria familiarem vitam agens plurima opera de arte docendi et educandi scripsit, christianam humanae progressionis interpretationem proponendo. Aloisius cursum honorum in advocatione Status laudabili omnino modo transcurrit. Una simul in re sociali, politica et ecclesiali, in navitate Crucis Rubrae, in Motu Puerorum Exploratorum atque in Actione Catholica nec non pro bono Catholicae Studiorum Universitatis Sacri Cordis studiose sunt versati. Maria et Aloisius evangelica humanaque ratione amorem compleverunt coniugalem nec non erga vitam hominis ministerium. Ex eorum unione quattuor nati sunt filii quorum tres usque vivunt. Quarta graviditas peculiare omnino pondus in spiritali itinere Mariae et Aloisii obtinuit. In periculo mortis Maria clare abortui obstitit atque filiam Henricam peperit quae parentibus usque ad eorum mortem studiose adfuit. Munus parentum diligenter explentes Maria et Aloisius omnibus viribus filiis suis se dederunt claram omnino cum praeberent amoris testificationem quae officina fuit vocationum: una filia se Deo dedit in vita consecrata, duo vero filii Sacerdotii dono sunt exornati. Variis in vitae coniugalis vicissitudinibus Maria et Aloisius constanti animo labores suscipiebant cotidianam vitam admirabili modo agentes. Unoquoque die Eucharistiam participabant, rosarium dicentes Virginem Sanctissimam invocabant aliisque precibus assidue Deum exorabant. Post Aloisii mortem, qui die IX mensis Novembris anno MCMLI pie obiit, Maria in via ad sanctitatem alacriter progrediebatur, cum Deo unionem altiore usque ratione assequi cupiens. Dominus eam vocavit die XXVI mensis Augusti anno MCMLXIV.

Sanctimoniae fama, qua viventes florebant, etiam post obitum haud cessavit; quapropter beatificationis est suscepta causa anno MCMXCIV apud Vicariatum Romanum. Ipsi autem Nos die VII mensis Iulii anno MMI Servos hos Dei virtutes theologales et cardinales atque adnexas heroum in modum factitavisse pronuntiavimus. Eodem die Nostro in conspectu prodiit super miraculo decretum quod eorundem Venerabilium adsignatum erat deprecationi. Ut beatificationis ritus Romae perageretur die XXI mensis Octobris anno MMI, deinde decrevimus.

Hodie igitur in Petriano foro inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

« Noi, accogliendo il desiderio del Nostro Fratello Camillo Cardinale Ruini, Nostro Vicario generale per la diocesi di Roma, e di molti altri Fratelli nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver avuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, con la Nostra Autorità Apostolica  concediamo che i Venerabili Servi di Dio Luigi Beltrame Quattrocchi e Maria Corsini d'ora in poi siano chiamati Beati e che si possa celebrare la loro festa nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno, il 25 novembre.

Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo ».

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Octobris, anno MMI, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 3, pp. 166-168

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top