 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
IN EXERCENDO SUO*
VENERABILI
DEI SERVO BARTHOLOMAEO FERNANDES DOS MÁRTIRES BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « In exercendo suo munere patris ac pastoris, sint
Episcopi in medio suorum sicut qui ministrant, boni pastores qui cognoscunt suas
oves quosque et ipsae cognoscunt, veri patres qui spiritu dilectionis et
sollicitudinis erga omnes praestant » (Conc. Oecum. Vat. II, decr. Christus
Dominus, 16). Pater ac pastor, ideoque "forma factus gregis" (1 Pe 5, 3),
Archiepiscopus fuit Bracarensis Bartholomaeus Fernandes. Olisipone ipse mense
Maio anno MDXIV natus est, qui postea suo nomini addidit dos Mártires, ex titulo
paroeciae sui baptismi Nostrae Dominae Martyrum. Fratrum Praedicatorum in
claustro S. Dominici suae urbis die XI mensis Novembris anno MDXXVIII
vestimentum sumpsit atque die XX mensis Novembris subsequentis anni perpetua
vota nuncupavit. Cum ibidem Studium Generale Ordinis adesset, philosophiae ac
theologiae curricula egit, quae anno MDXXXVIII lector renuntiatus complevit.
Variis locis has disciplinas tradidit (annis MDXXXVIII-MDLVII) et anno MDLI in
Capitulo Ordinis Generali theologiae magistri gradum obtinuit. Olisipone
Benficae in claustro prioris sustinuit partes. Cum Primatialis Sedis Bracarensis
suum Praesulem desideraret, Catharina regina regens Lusitanorum Paulo IV eundem
indicavit, qui munus illud tueretur. Summus Pontifex eundem die XXVII mensis
Ianuarii anno MDLIX illius Ecclesiae nominavit sacrorum Antistitem. Suo Priori
Provinciali, insigni scilicet theologo Aloisio de Granada officium hoc
declinanti ipsique Reginae fratrem Bartholomaeum designanti, obtemperans,
episcopatum suscepit. Eiusdem anni die IV mensis Octobris suum in amplissima
dicione eaque antiquissima in Lusitania ingressus est ministerium. Principale
putavit officium iuvenes erudire ac Dei verbum proclamare. Sic publica studia
Societatis Iesu sodalibus Bracarensi in urbe commisit atque Fratrum
Praedicatorum claustrum in oppido Viana do Castelo condidit. Auctoritate
plurimum apud tertium novissimumque Concilii Tridentini tempus sua scientia,
exemplo audaciaque valuit (annis MDLXII-MDLXIII), ut Ecclesia reformaretur, ad
quam rem deinceps ipse perquam animose adlaboravit. Anno MDLXIV Synodum
Dioecesanam composuit, quam anno MDLXVI Concilium Provinciale Bracarense est
subsecutum. Ut sacerdotes instituerentur, Conciliare Seminarium aedificavit
atque insuper variis locis theologiae moralis scholas instituit. Pastorales per
visitationes singulas paroecias easque innumeras adiit. Largus erga pauperes
fuit ergaque aegrotos promptus, saeviente potissimum anno MDLXX pestilenti lue.
Complura is opera scripsit, quae ex. gr. sunt "Catecismo ou doutrina cristã", «
Stimulus pastorum », « Compendium spiritalis doctrinae ». Multum illum
existimaverunt Pius IV ac S. Carolus Borromaeus, qui vicissim multum ex eo
sumpsit. Per orationis exercitium puritatemque vitae primum Aloisio de Granada
eius vitam narrante ac testante perfectus magnusque praelatus evasit. Cum
Gregorius XIII eum episcopatu levavisset, anno MDLXXXII in claustrum oppidi Viana do Castelo secessit, ubi die
XVI mensis Iulii anno MDXC de hoc mundo
demigravit, agnitus conclamatusque a populo "Archiepiscopus sanctus". Decretum
de virtutibus heroum in modum exercitis foras die XXIII mensis Martii anno
MDCCCXLV emisit Gregorius XVI. Die VII mensis Iulii anno MMI Nos Ipsi miraculum
ad eius beatificationem attinens comprobavimus, quam statuimus die IV mensis
Novembris eiusdem anni celebratum iri.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem
Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
« Nos,
vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi Prešoviensis, Petri Iacobi Nonis,
Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis,
Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne, Archiepiscopi Limani, Michalis
Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, et Ioannis Mariae Uriarte
Goiricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius Dominicus Trčka, Ioannes
Antonius Farina, Bartholomaeus Fernandes dos Mártires, Aloisius Tezza, Paulus
Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero Beatorum nomine in
posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die decima septima
Iulii, Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti, Ioannis Antonii
Farina die decima quarta Ianuarii, Bartholomaei Fernandes dos Mārtires die
decima octava Iulii, Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris, Pauli Manna
die decima sexta Ianuarii, Caietanae Sterni die vicesima sexta Novembris et
Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti ».
Praestabilis hic Praesul spectabiles dedit sapientiae doctrinaeque
testificationes, qui non modo suam dicionem verum etiam totam Ecclesiam multum
iuvit, scriptis erudivit suaque eximia opera perquam studiose aedificavit.
Exoptamus igitur ut huius caelitis patrocinio exemplisque homines qui nunc sunt
transitura posthabeant et superna continenter affectent.
Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operisbus Beatorum, quos
modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi
invocavimus.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus quibuslibet non officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Novembris, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
De mandato Summi Pontificis ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 615-617
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
|