The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NON DILIGAMUS VERBO*

VENERABILI DEI SERVO PAOLO PETRO GOJDIČ
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate » (1 Io 3, 18).

Venerabilis Dei Servus Paulus Petrus Gojdič per sanguinis effusionem suam testatus est erga Dominum fidelitatem ac simul in Ecclesiam Pontificemque amorem. Animose enim ipse pertulit productam aerumnarum seriem ac tandem mortem, ne Christum pernegaret neve cum Episcopo Romano communionem perfringeret.

Dei Servus die XVII mensis Iulii anno MDCCCLXXXVIII in oppido Ruské Pekl'any Presoviensis provinciae in Slovachia ortus est. Adulescens sacerdotalem vocationem coluit atque, theologicis disciplinis edoctus, die XXVII mensis Augusti anno MCMXI ordine sacro auctus est. Ingressus est proinde Ordinem Basilianum S. Iosaphat atque ibidem nomen sibi sumpsit Paulum. Ei asceticam vitam exigendi voluntas erat, sed de eo alia erat Domini proposita. Etenim Eparchiae Presoviensis electus est Administrator Apostolicus, atque paucos post menses Harpasenus titulo est nominatus Episcopus. Die XXV mensis Martii anno MCMXXVII episcopalem consecrationem recepit. Episcopus proinde Presoviensis nominatus, dioecesim pastorali caritate, aequabilitate, mirabili prudentia moderatus est, licet illius temporis condiciones essent adversae. In Dei misericordia nisus, suam fidem per assiduam precationem erga sacram Eucharistiam, Virginem Sanctissimam, Sacrum Iesu Cor per devotionem aluit. Omni ope adlaboravit ut fidelium spiritalis vita promoveretur ipsisque christiana institutio convenienter suppeditaretur. In pastorali ministerio explicando usque studuit ut constitutum propositum adimpleretur: « Deo iuvante pupillorum pater, pauperum auxiliator afflictorumque solator fieri volo ». Humilis erga omnes atque affabilis, « hominem aurei cordis » commeruit se vocari. Alterum post bellum mundanum communistarum potestates rerum potitae, voluerunt ut omnes Graeci catholici in Ecclesiam orthodoxam intrarent, sed Dei Servus, tametsi minis iniuriisque afficeretur, unitatis cum Romano Pontifice vinculum solvere noluit. Hunc propter morem communistarum regimini veluti stimulum quoddam ille evasit. Quapropter captus est atque iudicio ficto peracto, quod mense Ianuario anno MCMLI actum est, ad sempiterna vincula est damnatus. In carcere vexationes iniuriasque omne genus passus est, atque iniuriis simul, sine ratione illatis, est proscissus, quas ipse mira fortitudine pertulit, sine lamentis atque suis persecutoribus ignoscens. Usque precabatur atque clam sacram synaxim celebrabat. Libertas ei oblata est pro subsidiaria condicione munus accipiendi Patriarchae Ecclesiae orthodoxae Cecoslovachiae, sed ipse, aeternis bonis pellectus, mortem abiurationi praetulit. Die XVII mensis Iulii anno MCMLX in valetudinario carceris Leopoldoviensis in Slovachia ob morbos ac vexationes acceptas emisit spiritum. Martyrii fama increbrescente, anno MCMXCIX Presoviensis Episcopus beatificationis causam incohavit seu martyrii declarationem. His a iure statutis perfectis rebus, die XXVII mensis Septembris huius anni prodiit Decretum super martyrio. Statuimus ideo ut beatificationis ritus Romae subsequenti die IV mensis Novembris celebraretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi Prešoviensis, Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne, Archiepiscopi Limani, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, et Ioannis Mariae Uriarte Goricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius Dominicus Trčka, Ioannes Antonius Farina; Bartholomaeus Fernandes dos Mártires, Aloisius Tezza, Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die decima septima Iulii, Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti, Ioannis Antonii Farina die decima quarta Ianuarii, Bartholomaei Fernandes dos Mártires die decima octava Iulii, Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris, Pauli Manna die decima sexta Ianuarii, Caietanae Sterni die vicesima sexta Novembris et Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Coram omnibus hominibus fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir sacerque minister, qui totam suam exegit vitam ad Dei hominumque profectum naviter operando, quique strenue cum Romano Pontifice Ecclesiaque Catholica vinculum tuitus est atque insignis fidei exstitit testis, salutifera Domini dona et Evangelii monitiones exhibens cunctis.

Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 817-819

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top