The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNIA POSSUM*

VENERABILI DEI SERVO METHODIO DOMINICO TRČKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnia possum in eo, qui me confortat » (Philp 4, 13).

Coniunctione cum Christo, suo magistro, roboratus Venerabilis Dei Servus Methodius Dominicus Trčka Dei Verbo nuntiando desertissimis populis suam vitam devovit atque, ut hi confiteri et in catholica Ecclesia suam fidem tenere possent, suam tradere vitam non dubitavit.

Methodius Dominicus Trčka die VI mensis Iulii anno MDCCCLXXXVI in oppido Frýdlant nad Ostravicí Reipublicae Cechae novissimus ex septem liberis ortus est. Subsequenti die sacro baptismate ablutus est. Gymnasio ex pleto, Congregationem Sanctissimi Redemptoris, est ingressus atque die XXV mensis Augusti anno MCMIV vota religiosa nuncupavit ipseque die XXV mensis Iulii anno MCMX sacerdotali ordine auctus est. Primos sui sacerdotii annos in oppidis Svatá Hora et Pilzen exegit, missiones explicans populares. Primo saeviente mundano bello multum pastoralis operae in Croatarum. Slovenorum et Ruthenorum beneficium contulit, eos cunctis in necessitatibus iuvando. Seminarii iam tiro inter christianos ritus orientalis opus facere studuit quod anno MCMXIX efficere potuit, cum Leopolim missus esset, inter fideles catholicos ritus Byzantini apostolatum explicaturus. Sanctissimi Redemptoris in communitate, sodale potissimum Nicolao Čarneckyj iuvante, sermonem consuetudinesque locorum didicit. Hoc tempore sibi quoque Methodium imposuit nomen. Mense Decembri anno MCMXXI Stropkov rnissus est Slovakiae Orientalis, ut sociatam praestaret operam ad primam Sanctissimi Redemptoris communitatem ritus Latini Byzantinique condendam. Communitatis factus superior, studiosum missionale opus tribus in eparchiis Prešoviensi, Užhorodensi et Crisiensi gessit. Anno MCMXXXI Sanctissimi Redemptoris sodales ritus Byzantini in novam domum Michalovcensem se contulerunt, ubi pater Methodius usque ad mensem Iulium anni MCMXXXII superior fuit, donec ob opus lassus Stropkov remigravit, sanitatem recuperaturus. Miehalovcensi urbe repetita, anno MCMXXXV, a Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus visitator apostolicus nominatus est sororum Basilianarum Prešoviensium et Užhorodensium. Iterum superior electus, Sanctissimi Redemptoris moderante communitate, in oppido Zemplín spiritalis vitae fuit cardo. Templum perfecit sororumque claustrum aedificandum curavit. Complura alia patravit in pauperum derelictorumque beneficium. Altero saeviente bello mundano, quasdam ob difficultates adversum Slovakiae Statum, pater Methodius a superioris munere sese abdicavit. Bello absoluto ac necessitudinibus cum civilibus potestatibus in melius mutatis, die XXIII mensis Martii anno MCMXLVI, Sanctissimi Redemptoris sodales vice-provinciam ritus Byzantini Michalovcensem condiderunt iique alterum aprovinciali patrem Methodium elegerunt. Hi ergo religiosi Stropkov redierunt, ubi Sanctorum Cyrilli et Methodii aedificarunt templum atque complura apostolatus incepta susceperunt. Anno MCMXLIX, postquam communistarum regimen rerum potitum est, vice-provincia est ablata atque nocte diei XIII mensis Aprilis anno MCML omnes religiosi in campum captivis custodiendis sunt delati. Pater Methodius in oppido Pedolínec translatus est indeque Leopoldov compluries quaestionis causa delatus. Die XII mensis Aprilis anno MCMLII in duodecim carceris annos damnatus, vinculis detentus est in urbibus Ilava, Mírov et Leopoldov. Licet ob aetatem vexationesque aegrotaret, usquē ipse fortis et Christo, Ecclesiae suaeque religiosae consecrationi fidelis mansit. In carcere die XXIII mensis Martii anno MCMLIX, carnificibus ignoscens, vita cessit.

Latam perpetuamque martyrii ob famam beatificationis canonizationisque Causa incohata est, Processu Informativo primis anni mensibus celebrato. His perfectis a iure statutis rebus, Nobis coram Decretum super martyrio die XXIV mensis Aprilis anno MMI prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus in Petriano foro die IV mensis Novembris anno MMI celebraretur.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi Prešoviensis, Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne, Archiepiscopi Limani, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, et Ioannis Mariae Uriarte Goiricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius Dominicus Trčka, Ioannes Antonius Farina, Bartholomaeus Fernandes dos Mártires, Aloisius Tezza, Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die decima septima Iulii, Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti, Ioannis Antonii Farina die decima quarta Ianuarii, Bartholomaei Fernandes dos Mártires die decima octava Iulii, Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris, Pauli Manna die decima sexta Ianuarii, Caietanae Sterni die vicesima sexta Novembris et Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Prudentiam, pietatem, patientiam, insignis huius viri extollere placet, qui sua opera luculenter in religiosae suae familiae sodales ceterosque homines contulit, quique tandem fidei strenuus fuit testis, Christo Ecclesiaeque clarum fidelitatis praebens exemplum. Exoptamus igitur ut huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt ad superna mansuraque certo gradu contendant.

Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 3, pp. 168-171

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top