IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PROMITTO ME COTIDIE*
VENERABILI
SERVO
DEI
ALOISIO TEZZA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Promitto me cotidie in perfectione studiose
progressurum, meque omni tempore et totis viribus animarum bono dicaturum ».
His verbis continetur propositum quod vitam illuminavit et navitatem Venerabilis
Servi Dei Aloisii Tezza, qui animo fide caritateque pleno vestigia secutus est
Iesu, boni Samaritani hominum, sublimia attingens cacumina sanctitatis.
Ipse
Coneliani natus est die I mensis Novembris anno MDCCCXLI e familia copiis
affluente. Post obitum patris, qui medicus fuerat conducticius, mater adhibuit
curam de eius institutione, atque anno MDCCCLVI filium quindecim annos natum
comitata est in urbem Veronam ad noviciatum Clericorum Regularium Ministrantium
Infirmis, duobus post diebus ipsamet ingressa est Monasterium Visitationis
Patavii, ubi sanetitatis fama circumdata obiit anno MDCCCLXXX. Sub moderamine
eximii magistri vitae spiritualis patris Aloisii Artini, anno MDCCCLVIII Servus
Dei religiosam emisit professionem proposito facto: « Sanctus ero ». Sacerdotio
auctus est die XXI mensis Maii anno MDCCCLXIV. « Scientia et virtute
eminentissimus », propter mansuetudinem, quae leve ei reddebat onus disciplinae,
munus assumpsit institutionis postulantium, deinde tironum Seminarii Veronae,
et ab anno MDCCCLXIX noviciorum Romae.
In Gallia XVIII annos vitam degens,
indefatigabili zelo aedificavit et aperuit ibi noviciatum aliasque domus
religiosas. Plurima quoque instituit opera assistentiae ad plenam seniorum et
aegrotantium curam. Anno MDCCCLXXXV erecta est Provincia eius Ordinis in Gallia
ipseque nominatus est moderator provincialis. In Capitulo Generali anno
MDCCCLXXXIX electus est Vicarius et Procurator generalis sui Ordinis quapropter
Romam translatus est. Praehabita licentia Consultationis generalis et post
provida colloquia cum beata Iosephina Vannini, quae tunc futura tempora sua
conquirebat, die II mensis Februarii anno MDCCCXCII cum ipsa beata condidit
Congregationem Filiarum Sancti Camilli. Novo Instituto indidit animum infirmis
serviendi, sorores ad teneram et promptam caritatem exhortans. Dicere
consueverat: « Priores agite partes in caritate, tollite omnem curam, tenerrimam
vero in pauperes aegrotos ». Omnia prospere eveniebant, cum quasdam ob
detractiones necesse fuit ut Servus Dei relinqueret moderamen ab ipso conditae
Congregationis et Galliam repeteret. Anno MCM missus est Limam in Peruvia
veluti Visitator communitatis Camillianae quae reformatione indigebat. Ibi
mansit usque ad mortem, laetus de sancta Dei voluntate exsequenda, fructuosam
explendo pastoralem navitatem. Patienter et suaviter operatus est reformationem
communitatis Camillianae, promovit ministerium auxilii in aegrotos et morientes
sive in domibus privatis, sive in valetudinariis et hospitiis urbanis:
indefatigatum se praebuit in sacramento reconciliationis administrando,
probatissimus habebatur moderator spiritus in Seminario dioecesis, in
monasteriis et collegiis, magni aestimabatur a Nuntiis Apostolicis,
sacerdotibus plurimisque laicis. Navitas eius humilis, prudens ac patiens,
humanitate christianaque caritate ornata, instruit eum « bonum Samaritanum
Peruviae et apostolum Limae », sicut plerumque appellabatur. Continuo operatus
est pro Dei gloria arte coniunctus cum Domino, quem assidua precatione est
contemplatus quemque sub Eucharistico mysterio adoravit. Vitam communem omnimodo
fovit. Dona coluit Spiritus, bonitatem scilicet, suavitatem, amabilitatem erga
omnes, etiam erga eos qui eum vexabant, humilitatem, patientiam, spiritum
oblationis, magnanimitatem erga egentes et patientes. Obiit die XXVI mensis
Septembris anno MCMXXIII, octoginta duo annos natus. Tunc populus exaltavit
sanctitatem eius dicens: « Limae sanctus mortuus est ». Volventibus annis
huiusmodi fama crevit, quam ob rem incohata est Causa beatificationis et
canonizationis. Die XXIV
mensis Aprilis anno MMI Nos Ipsi declaravimus Servum Dei virtutes theologales,
cardinales iisque adnexas in gradu heroico exercuisse. Die VII mensis Iulii
eodem anno coram Nobis promulgatum est Decretum super miraculo intereessioni
Patris Aloisii Tezza tributo. Deinde statuimus ut beatificationis ritus die IV
mensis Novembris, eodem anno, Romae peragererur.
Hodie igitur in foro ante
Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus
formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi Prešoviensis,
Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga,
Archiepiscopi Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne,
Archiepiscopi Limani, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani,
et Ioannis Mariae Uriarte Goricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius
Dominicus Trčka, Ioannes Antonius Farina, Bartholomaeus Fernandes dos Mártires,
Aloisius Tezza, Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero
Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die
decima septima Iulii, Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti,
Ioannis Antonii Farina die decima quarta Ianuarii, Bartholomaei Fernandes dos
Mártires die decima octava Iulii, Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris,
Pauli Manna die decima sexta Ianuarii, Caietanae Sterni die vicesima sexta
Novembris et Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis
et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti ».
Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus
Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum
religione primi invocavimus.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum
tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non officientibus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MMI,
Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 5, pp. 324-326
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana