IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI ENIM DILIGIT*
VENERABILI
DEI
SERVAE CAIETANAE STERNI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Qui enim diligit proximum, legem implevit (Rom 13,
8).
Venerabilis Dei Serva Caietana Sterni cum intellegeret se a Domino vocari,
ut sese studiose traderet ad proximo indigenti inserviendum, claram evangelicae
caritatis dedit testificationem, vitam ad amoris salutisque Patris consilium
implendum dependens suam. Orta est ipsa die XXVI mensis Iunii anno MDCCCXXVII
Cassolae dioecesis Patavinae ac provinciae Vicentinae. Puella, parentum ducta
exemplo, suam fidem per Sacramenta, assidue studioseque frequentata, aluit.
Nondum attigerat XVI annum, cum Liberali Croce nupsit viduo scilicet et trium
liberorum patri, qui tantum post octo coniugii menses vita concessit, quique
eandem praegnantem reliquit, cuius filius paulo post ortum interiit. Dei Serva
igitur materno amore demortui mariti liberos curavit. Quidam ex cognatis
probrosa criminatione usus est in eam, sed ipsa nullum occultum odium in eum
gessit, cui liberaliter ignovit atque domum reconciliavit. Vitae religiosae
firmato proposito, veluti postulans Canossianarum Sororum claustrum Bassanense
ingressa est. Sed paulo post, mortua matre, domus fuit ei repetenda, ut iuniores
fratres iuvaret. Hoc ipsum firmiter toleravit atque impensius oravit, ut divina
de se consilia cognosceret. Sui ideo spiritalis moderatoris tenens sententiam
circiter xxvu annos nata, veluti custos Hospitium mendicitatis est ingressa, ibi
usque ad mortem mansura. Summa caritate desertos languentesque coluit eosque
amabiliter tractavit, cum videret in pauperibus Domini vultum. Deo placere
cupiens, quem indiviso fidelique corde dilexit, se in manibus posuit
Providentiae atque in Christo necessarium fulcimentum invenit, ut studiose suum
amoris ministerium explicaret, eaque coram innumeris vitae difficultatibus ne
animum desponderet.
Anno MDCCCLXV Sororum Divinae Voluntatis condidit Institutum,
ut indigentes iuvaret. Vicentinus Episcopus Antonius Farina anno MDCCCLXXV
primas novae Congregationis normas comprobavit. Dei Serva vitae consecratae
suarum Sororum exstitit exemplar, quibus usque virtutum documenta exhibuit, cum
Domino colendo eiusque Regno aedificando eas antecederet.
Institutum a se
conditum prudenter moderata est atque iustitiam in Deum proximumque exercuit
Complura suscepit sacrificia ac castigationes itemque de suis commodis multa
voluntarie detraxit. Terrestribus bonis posthabitis, religiose evangelicam
paupertatem servavit. Ad Divini Magistri exemplum, voluntati Patris
Superiorumque sese permisit. Praestabiliter castitatem in variis vitae
rationibus servavit, primum scilicet mulier coniugata, post vidua, demum
consecrata femina. Meritis virtutibusque dives, pie die xxvl mensis Novembris
anno MDCCCLXXXIX in Domino obdormivit.
Eius latam propter sanctitatis famam anno
MCMLX Processus informativus incohatus est, qui anno MCMLXIV ad finem est
adductus. His in iure statutis perfectis rebus, Nobis coram de virtutibus heroum
in modum exercitis die XXII mensis Ianuarii anno MCMXCI prodiit Decretum ac die
XXIV mensis Aprilis anno MMI de miraculo Decretum est comprobatum. Statuimus
igitur ut beatificationis ritus Romae die IV subsequentis mensis Novembris
celebraretur.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter
Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: « Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis
Hirka, Episcopi Prešoviensis, Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii
Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis
Cipriani Thorne, Archiepiscopi Limani, Michaëlis Cardinalis Giordano,
Archiepiscopi Neapolitani, et Ioannis Mariae Uriarte Goiricelaya, Episcopi
Sancti Sebastiani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Paulus
Petrus Gojdič, Methodius Dominicus Trčka, Ioannes Antonius Farina, Bartholomaeus
Fernandes dos Mártires, Aloisius Tezza, Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria
Pilar Izquierdo Albero Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum:
Pauli Petri Gojdič die decima septima Iulii, Methodii Dominici Trčka die
vicesima quinta Augusti, Ioannis Antonii Farina die decima quarta Ianuarii,
Bartholomaei Fernandes dos Mártires die decima octava Iulii, Aloisii Tezza die
vicesima sexta Septembris, Pauli Manna die decima sexta Ianuarii, Caietanae
Sterni die vicesima sexta Novembris et Mariae Pilar Izquierdo Albero die
vicesima septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Placet omnino caritatem
ac liberalitatem insignis huius mulieris extollere, quae sua opera luculenter in
familiam atque in pauperes humiliorisque ordinis homines contulit, ob oculos
Evangelii usque habitis praeceptis. Exoptamus igitur ut huius caelitis
testificationibus incitati homines qui nunc sunt idem patrare contendant quod
omnibus rebus est usque anteferendum.
Sueta demum oratione habita de vita,
virtutibus ac operibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus
summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.
Omnia vero et singula quae Nos
hodie magna cum sollemnitate hisce Apostolicis Litteris Nostris ediximus ac
decrevimus, firma in praesens manere cupimus et omne in posterum tempus validum
vigorem habere volumus, quibuslibet contrariis causis rebusque haudquaquam
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV
mensis Novembris, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 610-612
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana