IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
VENITE FILII*
VENERABILI DEI SERVO IOANNI ANTONIO FARINA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Venite filii, audite me: timorem Domini docebo
vos » (Ps 34, 12). Psalmistae verba, quae Venerabilis Servus Dei Ioannes
Antonius Farina uti sententiam episcopalem sibi sumpsit, luculenter adimplentur
in eius vita et actione, qui tres et viginti annos in presbyterali et octo et
triginta in episcopali ministerio transegit apud dioeceses Tarvisinam et
Vicentinam. Natus in Vicentino pago vulgo Gambellara die XI mensis
Ianuarii anno MDCCCIII, Ioannes Antonius litterarum rudimenta didicit a
coniuncto quodam, pio sacerdote. Quindecim annos natus episcopale seminarium
Vicentinum ingressus est, ubi ita pietate mentisque dotibus eminuit, ut unum et
viginti annos agenti munus docendi sacrorum alumnos concrederetur. Die XIV
mensis Ianuarii anno MDCCCXXVII sacerdotali ordinatione auctus est ac deinde
magistri ludi diplomate est exornatus. In exordiis sui ministerii docere
perrexit in Seminario, Vicentiae in ecclesia Sancto Petro dicata decem per annos
alter a parocho exstitit, postea scholae publicae rector. Anno MDCCCXXXI eadem
in urbe primam scholam popularem feminarum constituit, et anno MDCCCXXXVI
condidit Institutum Sororum Magistrarum a Sancta Dorothea Filiarum a Sacris
Cordibus, ad egenas, surdas mutasque et caecas puellas educandas, nec non ad
infirmos senesque iuvandos. Anno MDCCCL, Episcopus nominatus est Ecclesiae
Tarvisinae, ubi decem permansit annos; die XVIII mensis Iunii anno MDCCCLX in
Vicentinam translatus est dioecesim quam usque ad obitum rexit. In utraque
dioecesi fructiferum explevit ministerium, culturalem et spiritalem
institutionem clero et fidelibus tradidit, studiorum rationem et disciplinam
seminarii renovavit, innumeras beneficentiae associationes instituit, cultum
fovit Sacri Cordis Iesu et Mariae Virginis. Utramque dioecesim pastorali itinere
perlustravit et Vicentiae dioecesanam Synodum celebravit. Assidua ac paterna
sedulitate Institutum suum est prosecutus, curam adhibens de spiritali et
technica sororum formatione, ut proprio charismati heroum quoque in modum
respondere possent. Iter spiritale Ioannis Antonii Farina misericordiae exstitit
tractus, qui a timore Dei ad perfectionem caritatis duxit eum. Studiosus pastor
solam habuit curam, id est gloriam Dei quaerere. Caritatis operibus iugiter
intentus, propriam requiem minuebat, immo cibum sibi necessarium neglegebat.
omnibus omnia factus sine intermissione. Dilexit Sacram Scripturam, frequentem
communionem eucharisticam promovit; artam cum Deo consortionem vixit, qua
actuositatem suam apostolicam perfudit. Episcopus semet ipsum libenter se
obtulit ad infirmos valetudinarii corpore et spiritu curandos, suo exemplo
attrahens sacerdotes sibi commissos. Caritas eius intellegens fuit et
prophetica. Antesignanus evasit ad paedagogicas methodos creandas et ad
iuventutem ducendam. Cogitavit educationem quae integram amplecteretur humanam
formationem, prout ipse dicere solebat: « Vera scientia in sapientia cordis
consistit » (cfr Ps 90, 12). Piissime obiit die IV mensis Martii anno
MDCCCLXXXVIII, sanctitatis circumdatus fama, quae magis in dies increbruit.
Causam beatificationis et canonizationis incepit Episcopus Vicentinus anno
MCMLXXXI. Nosmet Ipsi, die XXIV mensis Aprilis anno MMI, declaravimus hunc
illustrem Ecclesiae Pastorem virtutes theologales, cardinales eisque adnexas
heroum in modum exercuisse. Deinde die VII mensis Iulii eiusdem anni Nobis coram
Decretum prodiit super mira sanatione, Tarvisii patrata anno MCMLXXVIII et
intercessioni eiusdem Servi Dei adscripta. Quapropter statuimus ut ritus
beatificationis Romae perageretur die IV mensis Novembris anno MMI.
Hodie igitur in foro Basilicam Sancti Petri Apostoli Vaticanam prospiciente,
inter sacra hanc ediximus formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Hirka, Episcopi Prešoviensis, Petri Iacobi
Nonis, Episcopi Vicentini, Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi
Bracarensis, Ioannis Aloisii Cardinalis Cipriani Thorne, Archiepiscopi Limani,
Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, et Ioannis Mariae
Uriarte Goiricelaya, Episcopi Sancti Sebastiani, nec non plurimorum aliorum
Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis
de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei Paulus Petrus Gojdič, Methodius Dominicus Trčka,
Ioannes Antonius Farina, Bartholomaeus Fernandes dos Mártires, Aloisius Tezza,
Paulus Manna, Caietana Sterni et Maria Pilar Izquierdo Albero Beatorum nomine in
posterum appellentur eorumque festum: Pauli Petri Gojdič die decima septima
Iulii; Methodii Dominici Trčka die vicesima quinta Augusti; Ioannis Antonii
Farina die decima quarta Ianuarii; Bartholomaei Fernandes dos Mártires die
decima octava Iulii; Aloisii Tezza die vicesima sexta Septembris; Pauli Manna
die decima sexta Ianuarii; Caietanae Sterni die vicesima sexta Novembris et
Mariae Pilar Izquierdo Albero die vicesima septima Iulii in locis et modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti ».
Quae autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim sortiri,
contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Novembris anno MMI, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 3, pp. 171-173
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana