IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
ESTOTE ERGO*
QUIBUS BEATO IOSEPHO MARELLO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Ad perpetuam rei memoriam. — « Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester
caelestis perfectus est »(Mt 5, 48).
Iosephus Marello praeclara vita navitateque
pastorali genuinam omnino interpretationem evangelici istius praecepti dedit,
sanctum Iosephum, Beatae Mariae Virginis sponsum, eligens veluti exemplum
spiritalis ad sanctitatem itineris. Sanctus ille Patriarcha a beato Iosepho
Marello considerabatur dux et magister spiritalis vitae, exemplar quod attingi
vix potest vitae evangelicae et absconditae (Scripta, 226).
Ipse die XXVI mensis
Decembris anno MDCCCXLIV Augustae Taurinorum ex parentibus alta pietate
christianis ortus est. Orbatus matre, in Matre illa caelesti spiritale
adiumentum quaesivit, quae hac in urbe sub titulo « Consolata » excolebatur. In
loco vulgo « San Martino Tanaro »(hodie San Martino Alfieri ), regione in
Astensi, vitam agens, a curione Ioanne Baptista Torchio eucharistiam,
ministerium altaris et catechismum peculiari quidem ratione diligere didicit.
Vocationem ad sacerdotium praesentiens, Seminarium Astense est ingressus,
alacriter in via ad sanctitatem progrediens. Sacerdotii dono exornatus die XIX
mensis Septembris anno MDCCCLXVIII, statim munus suscepit secretarii episcopi
Astensis Exc.mi Domini Caroli Savio, quod tredecim annos diligenter explevit.
Eodem tempore vitae spiritalis incrementum apud iuvenes praesertim et clerum
studiose fovebat. Die XIV mensis Martii anno MDCCCLXXVIII Congregationem
condidit Oblatorum S. Iosephi, Custodem Redemptoris velut specimen intimae cum
Verbo divino necessitudinis proponens. Anno MDCCCLXXXIII moderationem suscepit
antiqui monasterii sanctae Clarae in quo operam promovebat pro pauperibus,
senibus, a societate segregatis. Episcopus creatus Aquensis anno MDCCCLXXXIX,
precibus suis Christifideles laicos clerumque vehementer prosequebatur,
imitabilem vitae modum at praesertim industriae pro unitate Ecclesiae
demonstrabat. Epistulis suis pastoralibus maioris momenti theologica ac
spiritualia argumenta interpretabatur, paenitentiam scilicet, iuvenum familiarem
educationem, fidei propagationem, missionalem Ecclesiae actuositatem. In
exsequendo Episcopi munere verbum Dei praedicabat omnibus Christifidelibus, ut
ipsi fide, spe et caritate roborati in Christo crescerent et communitas
dioecesana illud testimonium caritatis redderet, quod Dominus commendaverat. Die
XXX mensis Maii anno MDCCCXCV Savonensi in urbe obiit cum pastorale ministerium
exerceret, absentem adiuvans Episcopum dioecesanum.
Beatus Iosephus Marello
maxima cum modestia spiritales animi sui ubertates abscondere studebat. Tamen
post mortem fama eius sanctitatis aperte apud fideles, Seminarii tirones,
sacerdotes, religiosos, immo apud Decessores Nostros rec. mem. Leonem XIII,
sanctum Pium X et Benedictum XV est illustrata. Quaedam testimonia in processu
informativo Astensi-Aquensi, annis MCMXXIV-MCMXXVIII expleto, nec non in
processu informativo adiuncto Aquensi, annis MCMXLI-MCMXLII celebrato, sunt
collecta.
Venerabilis Decessor Noster Paulus VI, rec. mem., die XII mensis Iunii
anno MCMLXXVIII Iosephum Marello virtutes theologales et cardinales atque
adnexas heroum in modum factitavisse pronuntiavit. Nos Ipsi miraculum
approbavimus deprecationi Iosephi Marello adsignatum atque die xxvl mensis
Septembris anno MCMXCIII eum beatum renuntiavimus, occasione data itineris
Nostri pastoralis in dilecta dioecesi Astensi. Divina vero dedit ipsa exinde
Providentia in hoc beato novum sanctimoniae indicium prodigiosa propter ipsius
deprecationem intercedente sanatione, quae anno MCMXCVIII in Peruvia evenit.
Nostro denique in conspectu die XVIII mensis Decembris anno MM Decretum prodiit
super miraculo. Exauditis deinde Patrum Cardinalium Episcoporumque congregatorum
faventibus sententiis, ritus canonizationis decrevimus ut Romae die XXV mensis
Novembris anno MMI, in sollemnitate scilicet Domini Nostri Iesu Christi
universorum Regis, perficeretur.
Hodie igitur in Patriarchali Basilica Petriana,
coram populi Dei multitudine Pastorumque Ecclesiae numero maximo, perplacuit
Nobis magno animi studio hanc quae sequitur proferre canonizationis formulam:
« Ad
honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Iosephum Marello, Paulam Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Leoniam
Franciscam Salesiam Aviat et Mariam Crescentiam Höss Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris, et Filii
et Spiritus Sancti ».
Qua prolata studiose formula non dubitavimus sermone Nos
etiam inculcare persuadereque eximium praeclarumque hunc virum insignes dedisse
religiosae pietatis operumque honorificorum testificationes. Pertinet enim ipse
ad spectabiles homines illos qui suaviter cunctos hortabantur, cunctis
opitulabantur, cunctos salutaribus beneficiis consolabantur. Is ideo coram
omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et navitas usque
proferantur et quam plurimos homines attingant.
Quod autem decrevimus, volumus
et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus
quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Novembris, anno MMI,
Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.12, pp. 713-715
© Copyright 2001
- Libreria Editrice Vaticana