Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

NISI GRANUM*

QUIBUS PAULAE MONTAL FORNÉS A S. IOSEPHO CALASANCTIO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Io 12, 24).

Verba haec Iesu Matris Paulae Montal Fornés a S. Iosepho Calasanctio vitam illuminarunt, quae humanae christianaeque puellarum institutioni ac mulieribus item omnibus ex partibus provehendis suam addixit vitam, ut familiae salvarentur, Christi regnum prolataretur atque societas christiane animaretur. Testis haec Christi, quae agens contemplabatur, et contemplans agebat, in oppido Arenys de Mar provinciae Barcinonensis die XI mensis Octobris anno MDCCXCIX humili familia pientissimaque orta est. Parentes quinque liberis aucti sunt, qui ad Evangelii principia sunt instituti. Paula maxima erat natu. Cum puella ipsa decem annorum patrem amisisset, matrem iuvare in re familiari debuit, opus acu pictum faciens. A pueritia inde et iuventute dilectione in Virginem Mariam vehementer flagravit ipsaque valida fuit parochi adiutrix, pueris adulescentibusque catecheticam ministrans doctrinam. Suo nativo in oppido plane animadvertit impellentem esse societatis Ecclesiaeque necessitatem mulieres humane christianeque promovere, quae cum in societate familiaque plurimum possent, ad institutionem cultumque accedere parum poterant. Beata, temporum signa respiciens, sensit se a Deo hanc ad missionem vocari atque constituit se institutionis apostolatui devovere, quem in oppido Figueras anno MDCCCXXIX incohavit. Ibidem primam suam puellis erudiendis scholam instituit, quam novis rationibus latisque educationis institutis condidit. Dei amore animarumque studio incitata, Beata usque puellarum, adulescentium futurarumque matrumfamilias bonum persecuta est. Sic, compluribus superatis difficultatibus, scholas instituit easque diversis in locis ordinavit. Calasanctianum charisma plane in se recipiens, spiritalitatem Regulasque Sancti Iosephi Calasanctii tenere voluit. Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum sodalibus suffulta, suam educatricis operam anno MDCCCXLVII in Scholam Piam intulit atque die XI mensis Februarii anno MDCCCXLVII veluti Filia Mariae Scolopiae vota religiosa nuncupavit, quartum addens institutionis votum. Congregatio Filiarum Mariae, Religiosarum Scholarum Piarum, ab ipsa condita, anno MDCCCLI dioecesanam et anno MDCCCLX pontificiam Pii IX comprobationem recepit. Ab anno MDCCCLII ad annum MDCCCLIX magistra fuit in oppido Sabadell noviciarum, quibus absolutum vitae religiosae, christocentricae, marialis et Calasanctianae exemplar exhibere solebat, quae in caritatis, humilitatis oboedientiaeque fundamento innitebatur. Postremi eius vitae XXX anni (MDCCCLIX-MDCCCLXXXIX), in schola Olesae Montis Serrati exacti, sanctitatis vitaeque Scolopicae uberrimi fuerunt. Omnium virtutum exercitium palam patuit, sed precationis spiritu, humilitate, austeritate erga se dilectioneque in pauperes eminuit. Quia Deo fidebat laeta usque fuit. Omnia quae ei accidit ex Dei manibus orientia suscepit. Paulatim eius vita extinguebatur: acerbum post morbum die XXVI mensis Februarii anno MDCCCLXXXIX de hoc mundo Olesae Montis Serrati demigravit, magna sanctitatis fama circumfusa.

Beatificationis canonizationisque causa apud Barcinonensem Sedem anno MCMLVII incohata est. Nobis coram de virtutibus heroum in modum exercitis decretum anno MCMLXXXVIII et MCMXCII decretum de miraculo Dei Servae intercessioni adscripto prodiit. Die XVIII mensis Aprilis anno MCMXCIII Nos Ipsi Beatorum catalogo eam adscripsimus. Anno MCMXCV archiepiscopalis curia Medellensis processum canonicum de putata mira quadam puellae octo annorum sanatione incepit, quae anno MCMXCIII contigit. Die I mensis Iulii anno MM concessimus ut de miraculo decretum foras emitteretur. Post Consistorium die XIII mensis Martii anno MMI actum, statuimus ut canonizationis ritus die XXV mensis Novembris anno MMI, D. N. Iesu Christi, universorum Regis sollemnitate contingente, celebraretur.

Hodie igitur in basilica Petriana, inter sacra hanc elocuti sumus canonizationis formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Marello, Paulam Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Leoniam Franciscam Salesiam Aviat et Mariam Crescentiam Höss Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Laudabilis haec mulier insignes pietatis suo tempore dedit testificationes, quae eximio fuit universae Ecclesiae ornamento ac mirificum apostolatum explicavit. Spectata illius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt documento firmoque subsidio, quo expeditius faciliusque sustineant difficultates atque certius terrestribus posthabitis rebus ad mansura se convertant.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto et vicesimo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 2, pp. 97-99

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana