The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SPIRITALE OMNIUM*

TEMPLUM PAROECIALE DEO DICATUM IN HONOREM BEATAE MARIAE VIRGINIS
 SUB TITULO « SANTA MARIA DE URÍBARRI DE DURANGO » IN DIOECESI
 FLAVIOBRIGENSI AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Spiritale omnium fidelium bonum augere volentes, magnopere laetamur quotiescumque opportunitas Nobis datur divinum cultum diffundendi atque sacras in toto orbe aedes aptis titulis exornandi. Ideoque cum Venerabilis Frater Richardus Blázquez Pérez, Episcopus Flaviobrigensis, cleri populique vota interpretatus, rogaverit ut templum paroeciale Deo dicatum in honorem beatae Mariae Virginis sub titulo « Santa Maria de Uríbarri de Durango » in ista dioecesi situm ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, petitioni illi libenti animo obsecundamus. Itaque, de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consulto, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra illa aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum « De titulo Basilicae Minoris », die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Decembris, anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 8, pp. 501-502

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 

top