IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
DOMINE [...] QUANDO*
VENERABILI DEI SERVO ARTEMIDE ZATTI
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Domine [. . .] quando te vidimus infirmum [. . .]
et venimus ad te? Et respondens rex dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu
fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,
39-40).
Hanc doctrinam usque tenuit Artemides Zatti, qui in omnibus aegrotis, suae curae
demandatis, ipsum Christi vultum respicit, ad hanc rem modum etiam aptans
loquendi, cum exempli causa suscipit puerum duodecim annorum, vestimentum
quaerit «Iesu duodecim annorum». Die XII mensis Octobris anno MDCCCLXXX in
oppido Boretto Regiensis urbis a pientissima operosaque familia natus
est. Re familiari premente, anno MDCCCXCVII Argentinam petit, nominatim Sinum
Album. Hic Artemis adulescens Societatis S. Francisci Salesii sodales novit,
cuius conditoris S. Ioannis Bosco pellectus est effigie. Anno ideo MCM se
confert in oppidum Bernal illud affectans Institutum. Liberali instructus
studiosoque ingenio cuidam phthisi correpto assidet atque eadem lue afficitur.
Mittitur igitur ad valetudinarium quod est in urbe Viedma sanitatis reciperandae
causa. Inibi, Beatae Virginis Mariae beneficio, quam filiali modo colit, sanatur
atque gratiarum agendarum gratia vitam totam suam aegrotis curandis dicat. Die
XI mensis Ianuarii anno MCMVIII veluti Coadiutor, religiosus scilicet laicus,
vota nuncupat religiosa ipseque die VIII mensis Februarii anno MCMXI vota
perpetua facit. Valetudinarii praeses clara caritatis operositatisque praebet
exempla atque operam dat ut necessaria aegrotis suppeditentur. Adulescentem
macrocephalum mulieremque mutam valde dilexit. Totum se aegrotis addicit, quos
perite curare studet, artem valetudinariam ac pharmacopolae discens. Aegrotos
quoque curare innititur qui in urbe versantur. Birota vectus gurgustia visit
suburbana, omnibus signa impertiens sui amoris. At haec omnia nihil officiunt
quominus cum Deo coniungatur ac pietatis actibus intersit. S. Ioannis Bosco
mentem prorsus sectans, inter aegrotos familiares condiciones sanctamque
laetitiam instituendas curat ac omnibus simul de Deo loquitur, sui Instituti
quasdam excipiens traditiones. Mariae Auxiliatricis prorsus colit devotionem,
corollam precatoriam dicendam dum curat paratque mariales festos dies. Cuncti in
eo quandam Dei imaginem vident, medici etiam, quorum nonnulli religionem
respuentes eiusdem agendi ratione moventur. Praestabili oboedientia
valetudinarium solo aequatum admittit ipseque patienter translationis
difficultates tolerat atque novi primigenam aedificii incommoditatem sustinet.
In eo septuaginta annos nato tumorem detegunt. Paucos post menses serenus suique
conscius de hoc mundo die XV mensis Martii anno MCMLI demigravit. Eius sanctitatis
fama post mortem increbrescit. Ipse « sanctus Patagoniae valetudinarius »
putatur. Anno MCMLXXX Sinus Albi Episcopus de eius vita, virtutibus
sanctitatisque fama incohavit inquisitionem. Die VII mensis Iulii anno
MCMXCVII Nos Ipsi eius virtutes heroum in modum exercitas agnovimus. Anno
MCMXCVIII in Bonaėrensi urbe dioecesana inquisitio de quadam sanatione
perficitur, quae anno MCMLXXX evenit eaque Venerabilis Dei Servi intercessioni
adscripta. Die XXIV mensis Aprilis anno MMI Nobis coram Decretum de miraculo
foras emittitur. Itaque statuimus ut Beatificationis ritus Romae die XIV mensis
Aprilis anno MMII celebraretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Michaėlis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani,
Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Petri Cardinalis Rubiano Saenz,
Archiepiscopi Bogotensis, Caroli Iosephi Ńįńez, Archiepiscopi Cordubensis in
Argentina, Marcelli Angeli Melani, Episcopi Neuqueniani et Administratoris
Apostolici Viedmensis, et Romani Arrieta Villalobos, Archiepiscopi Sancti
Iosephi in Costarica, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Caietanus Errico, Ludovicus Pavoni, Aloisius Variara, Maria a Transitu a
Iesu Sacramentato, Artemides Zatti et Maria Romero Meneses Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum: Caietani Errico die vicesima nona
Octobris, Ludovici Pavoni die vicesima octava Maii, Aloisii Variara die decima
quinta Ianuarii, Mariae a Transitu a Iesu Sacramentato die vicesima quinta
Augusti, Artemidis Zatti die decima quinta Martii, et Mariae Romero Meneses die
septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Coram omnibus hominibus fulgens
habetur exemplar praeclarus hic vir, unde catholica fides ac probanda opera
usque proferantur quae quam plurimos homines afficiant, quo cuncti supernis
firmati praesidiis, salutifera Domini dona et Evangelii bona prolixius
adipiscantur.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere,
contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Aprilis anno Domini MMII,
Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 818-821
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana