The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ET VENIT*

SERVO DEI ALOISIO VARIARA, SACERDOTII S.D.B.,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: Si vis, potes me mundare. Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: Volo, mundare. Et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est (Mc 1, 40-42).

Miseratio Iesu erga leprosum radix dici potest fuisse vocationis Servi Dei Aloisii Variara, qui totam impendit vitam leprosis levandis.

Natus est in Astensi pago vulgo Viarigi die XV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXV; piissimi parentes christianis moribus educaverunt eum. Duodecim annos natus translatus est in locum Valdocco ut studia pergeret. Intensus contuitus, quem Ioannes Bosco, post tres menses obiturus, ad eum conicit, aditum aperit illi ad Oratorium, et ulterius ducet eum ad Societatem Salesianam Sancti Ioannis Bosco. Novitiatum incohat die XVII mensis Augusti anno MDCCCXCI et sequenti anno die II mensis Octobris coram beato Michale Rua perpetua nuncupat vota. Duobus elapsis annis, ad missiones proficisci cupiens, in Columbiam destinatur ad pagum vulgo Agua de Dios. Inibi florentis iuventutis vires insumit pro octingentis aegrotis ibi degentibus, qui magni habent eius musicas dotes. Cantu, arte musica, symphoniaco coetu, spectaculis usus, laetitiam seminat in urbe doloris quam vocant. Sacerdotio insignitur die XXIV mensis Aprilis anno MDCCCXCVIII. In pastorali explendo opere conspicua spiritalique eminet prudentia, quae peculiarem in modum in sacro reconciliationis ministerio nota redditur. Detegens apud leprosas suas paenitentes desiderium Domino se vovendi, audacter cogitat de condenda religiosa Congregatione ubi mulieres lepra quoque correptae excipi possint. Ita initium capit Institutum Filiarum Sacrorum Cordium Iesu et Mariae. Eodem tempore strenue sese offert suis praedilectis leprosis, pro quibus condit Orphanotrophium Michele Unia cum scholis variis artificum.

Dum vero integris viribus actuositatem explicabat, amotus est ab illo pago Agua de Dios et translatus in diversas sedes suae Provinciae religiosae. Solida tamen fide suffultus, sereno animo percurrit illam acerbam Viam cruci s (quae usque ad extremum spiritum protrahetur), omnino fretus omnia a Deo procedere et ad Eum ducere , uti quodam die dixerat cum falso certior factus est seipsum lepra affectum esse. Per hanc immolationem plene conscius redditur se vividum perhibere testimonium charismatis Instituti a seipso conditi. Salesianae spiritualitati, quam pro iuvenibus vivit, adiungit spiritualitatem oblationis sacrificalis. quam uti notam peculiarem filiabus suis transmittit. Eius desiderium animas in victimas transformandi exemplo nititur Venerabilis Andreae Beltrami, martyris silentio patientis, quem in loco vulgo Torino-Valsalice cognovit annis MDCCCXCII-MDCCCXCIV. Die I mensis Februarii anno MCMXXIII vita fungitur in loco Cucuta, longe a leprosis et a filiabus suis, sicut ex oboedientia statutum fuerat: et a die XVII mensis Novembris anno MCMXLI exuviae quieseunt in sacello sororum eius in pago Agua de Dios.

Increbrescente sanctitatis fama, Archiepiscopus Bogotensis Causam incohat anno MCMLIX. Nosmet Ipsi die II mensis Aprilis anno MCMXCIII agnovimus virtutes eius heroico gradu exercitas esse. Apud Curiam archidioecesanam Taurinensem anno MCMXCVIII instructa est Inquisitio de quodam miro anno MCMLXXXIX patrato et intercessioni Servi Dei adseripto. Decretum de miraculo Nobis coram prodiit die XX mensis Decembris anno MMI. Idcirco statuimus ut ritus Beatificationis Romae perageretur die XIV mensis Aprilis anno MMII.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vatieanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formularum:

Nos vota Fratrum Nostrorum Michalis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Petri Cardinalis Rubiano Senz, Arehiepiscopi Bogotensis, Caroli Iosephi ez, Archiepiseopi Cordubensis in Argentina, Marcelli Angeli Melani, Episcopi Neuqueniani et Administratoris Apostolici Viedmensis, et Romani Arrieta Villalobos, Archiepiscopi Sancti Iosephi in Costarica, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Caietanus Errico, Ludovicus Pavoni, Aloisius Variara, Maria a Transitu a Iesu Sacramentato, Artemides Zatti et Maria Romero Meneses Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Caietani Errico die vicesima nona Oetobris, Ludovici Pavoni die vicesima octava Maii, Aloisii Variara die decima quinta Ianuarii, Mariae a Transitu a Iesu Sacramentato die vicesima quinta Augusti, Artemidis Zatti die decima quinta Martii, et Mariae Romero Meneses die septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Saneti.

Praestabilis hic vir, quem Nos Ipsi debita sumus venerati devotione, totam suam vitam Domino Deo omnino addixit ae perquam studiose pauperibus inservivit, insignes praebens religiosae pietatis operumque bonorum testificationes. Exoptamus igitur ut huius beati caelitis patrocinio exemplisque homines qui nunc sunt transitura posthabeant et ad superna usque contendant.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Aprilis, anno MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 574-576

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top