The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HORA EST*

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE ROMERO MENESES
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Hora est novae "inventionis caritatis", quae non tantum explicari possit secundum efficacitatem auxilii iam praestiti, verum etiam secundum facultatem adeundi proximum et solidarietatem exprimendi cum dolentibus, ita ut gestus auxilii non uti nummus indecorus, sed uti fraterna participatio censeatur. [. . .] Caritas ex operibus certissima vi confirmat caritatem ex verbis » (Ep. Ap. Novo millennio ineunte, 50). Caritatis iter a Nobis Eeclesiae tertii millennii propositum a sorore Maria Romero Meneses studiose ardenterque olim est effectum. Ipsa suam plene vivens vocationem consiliis Ecclesiae in Costarica adhaesit quae initio vicesimi saeculi veluti vox praebebatur socialis doctrinae ipsius Nostri Praedecessoris rec. mem. Leonis PP. XIII. Nata in urbe Granadensi Nicaraguae die XIII mensis Ianuarii anno MCMIII a familia quadam altioris gradus optimam accepit spiritalem doctrinam humanamque institutionem. Annos XXI nata religiosa nuncupavit vota in Instituto Filiarum Mariae Auxiliatricis. Anno MCMXXXI in Costaricam missa est atque XLVI annorum spatio diligentem, multiplicem, potissimum spiritalem socialemque explevit navitatem. Curricula ordinavit formationis, ambulatoria medica, commorationes pro pauperibus: quae omnia soror Maria «opera Mariae Auxiliatricis» appellare solebat ut Beatae Mariae Virginis auxilium spiritaleque adiumentum significaret. Plurimos adhortans ad industriam pro spiritali pauperum bono ipsa educationi in primis iuvenum, deindeque mulierum matrumque se dicavit. Evangelii nuntium christianamque catechesim multis tradidit, illis praesertim qui in angustiis vitae difficultatibusque versabantur. « Libenti animo — ipsa dicebat — omnem recuso consolationem; ut divina gaudeam consolatione solacium praebendi solacio egentibus ». Laboriosam omnino ducens vitae formam, singulari quidem modo per preces. adorationem mysticamque rationem nexum ouravit cum Deo. Pie in Domino obdormivit die VII mensis Iulii anno MCMLXXVII. Sanctimoniae fama crebrescente post obitum Mariae Romero Meneses, Archiepiscopus Sancti Iosephi in Costarica indagationem initiavit dioecesanam de ipsius sororis vita, virtutibus et sanctitatis fama. Expletis diligenter omnibus legibus, Nos Ipsi die XVIII mensis Decembris anno MM pronuntiavimus hanc Dei Servam virtutes theologales et cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Die XXIV mensis Aprilis anno MMI Nobis adstantibus super miraculo decretum prodiit quod eiusdem Venerabilis Servae intercessioni adsignatum erat. Decrevimus igitur ut beatificationis ritus Romae perageretur die XIV mensis Aprilis anno MMII.

Hodie igitur in Petriano foro inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis. Petri Cardinalis Rubiano Sáenz. Archiepiscopi Bogotensis, Caroli Iosephi Ñáñez, Archiepiscopi Cordubensis in Argentina, Marcelli Angeli Melani, Episcopi Neuqueniani et Administratoris Apostolici Viedmensis, et Romani Arrieta Villalobos, Archiepiscopi Sancti Iosephi in Costarica, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Caietanus Errico, Ludovicus Pavoni, Aloisius Variara, Maria a Transitu a Iesu Sacramentato, Artemides Zatti et Maria Romero Meneses Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Caietani Errico die vicesima nona Octobris, Ludovici Pavoni die vicesima octava Maii, Aloisii Variara die decima quinta Ianuarii, Mariae a Transitu a Iesu Sacramentato die vicesima quinta Augusti, Artemidis Zatti die decima quinta Martii, et Mariae Romero Meneses die septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. »

Eximia praeclaraque haec mulier insignes dedit religiosae pietatis operumque honorificorum testificationes. Pertinet ipsa ad spectabilem illarum religiosarum coetum quae suaviter cunctos hortabantur, cunctis opitulabantur, cunctos spiritalibus praesidiis consolabantur. Ea ideo coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et navitas usque proferantur et quam plurimos homines attingant. Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Aprilis, anno MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 576-578

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top