IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
OMNIBUS OMNIA*
VENERABILI DEI SERVO LUDOVICO PAVONI
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Omnibus omnia factus sum » (1 Cor 9, 22). Quod vitae
propositum Paulus Apostolus usque tenuit, ad id Venerabilis Dei Servus Ludovicus
Pavoni se continenter contulit, quod ad Dei amorem manifestandum per humilem
studiosumque pauperiorum fratrum, sibi a Providentia concreditorum, famulatum re
illum compulit. Hi fuerunt iuvenes derelicti Brixiensis urbis, in qua ipse die
XI mensis Septembris anno MDCCLXXXIV natus est. Presbyterali ordine anno MDCCCVII
auctus, ab Episcopo suo Gabrio M. Nava suffultus, quem Secretarium itemque
Canonicum Cathedralis templi nominavit, Oratorium e pro pauperculis », scilicet
«pro adulescentibus illis pannosis ac laceris condidit, qui aliis institutis
illius urbis deserebantur.
Cum complurium adulescentium, qui ab omnibus deserti
in locis quoad mores attinebat periculosis operari cogebantur atque christiana
principia in Oratorio percepta amittebant, videret condicionem, illis
domicilium, familiam, opus obtulit, Institutum condens anno MDCCCXXI S.
Barnabae. « Collegium Artium » voluit, in quo adulescentium tutela cum
educationis proposito coniungebatur, quod personae centralitatem amoremque,
veluti praesumptionis methodi, ut aiunt, cardines, prae se ferebat. Ipse quoque
animadvertit, ut in posterum illis convenienter prospiceretur, oportere ut artem
quandam adipiscerentur, qua nulli obnoxii essent et societati utiles; idcirco in
S. Barnabae collegio octo officinas, inter quas principem obtinuit locum
typographeum, quod primum habitum est artis graphicae institutum. Surdos
mutosque quoque recepit, quos perdilexit. Colonia agris colendis in oppido
Saiano, prope Brixiam, adulescentibus agricolis destinavit. Ut sua opera
sustentaret anno MDCCCXLVII Congregationem Filiorum Mariae Immaculatae, cuius
sodales presbyteri - religiosique - ad unam missionem pertinerent ipsique e vitam
omnino communem » exigerent. In praesentia sui Conditoris charisma variis in
Nationibus persequitur Congregatio, rem pastoralem educationisque agendo,
scripta edendo. Ut suos adulescentes a pyrobolis vastationibusque tempore « Decem
Dierum » Brixiensium servaret, Ludovicus Pavoni cum illis Saianum petivit atque
sibi peripneumoniam contraxit. De hoc mundo mensis Aprilis die I anno MDCCCXLIX
eximiae caritatis exemplar demigravit. Per donum sui «perlibenter» factum, tener
fuit parvulis postremique ordinis hominibus pater. Omnino divinae Providentiae
fidens, aptissima ipse repperit instrumenta ut convenienter adulescentibus
subveniretur. Illud «ora et labora» propositum officium fuit eiusdem asseclis
commissum, qui vocabuntur «fratres operarii ». Omnia sua consilia Ecclesiae
Pastorum iudicio demandavit. Oboedientia cum humilitate simplicitateque
coniuncta « praecipua virtus » eius religiosae familiae fuit. Virginem Mariam
filii pietate dilexit atque Immaculatam «caelestem inspiratricem ac tutricem
» putavit Congregationis.
Beatificationis Canonizationisque causam anno MCMVIII
Brixiae incohata est. Die V mensis Iunii anno MCMXLVII Pius XII decretum de
virtutibus heroum in modum exercitis foras emisit in quo Ludovicus Pavoni,
appellatus it «alter Philippus Nerius» vel «praecursor» S. Ioanni Bosco vel S.
Iosephi Benedicti Cottolengo « perfectus aemulator ». Die XX mensis Decembris anno
MMI Nobis coram decretum de mira sanatione Mariae Stevani, Venerabili Dei Servo
adscripta, prodiit. Statuimus ut Beatificationis ritus Romae die XIV mensis
Aprilis anno MMII celebraretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus
formularn: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Michaelis Giordano, Archiepiscopi
Neapolitani, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Petri Cardinalis Rubiano
Saenz, Archiepiscopi Bogotensis, Caroli Iosephi Ñáñez, Archiepiseopi
Cordubensis in Argentina, Marcelli Angeli Melani, Episcopi Neuqueniani et
Administratoris Apostolici Viedmensis, et Romani Arrieta Villalobos.
Archiepiscopi Sancti Iosephi in Costarica, necnon plurimornm aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de
Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei Caietanus Errico. Ludovicus Pavoni. Aloisius Variara,
Maria a Transitu a Iesu Sacramentato, Artemides Zatti et Maria Romero Meneses
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Caietani Errico die
vicesima nona Octobris, Ludovici Pavoni die vicesima octava Maii, Aloisii Variara
die decima quinta Ianuarii. Mariae a Transitu a Iesu Sacramentato die vicesima
quinta Augusti. Artemidis Zatti die decima quinta Martii, et Mariae Romero
Meneses die septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Quod autem decrevimus
volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus
quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Aprilis
anno Domini MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 389-391
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana