The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

RECONCILIAMINI DEO*

VENERABILI DEI SERVO CAIETANO ERRICO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Reconciliamini Deo (2 Cor 5, 20).

Paenitentiae sacramentum subsidium est quoddam ab Ecclesia peccatoribus ministratum ut cum Domino reconcilientur. Hac de re conscius Venerabilis Dei Servus Caietanus Errico, confessionalis sedis vere martyr, excipiendis audiendisque paenitentibus operam acriter dedit, ad Dei misericordiae magnalia nuntianda.

Humili piaque familia ortus est ipse die XIX mensis Octobris anno MDCCXCI in oppido Secondigliano prope Neapolim, qui subsequenti die baptismi fonte ablutus est. Christianam initiationem complevit, cum primo ad sacrum convivium accederet et Confirmationis sacramentum susciperet. Cum se totum Domino mancipare vellet, XIV annos natus primum Fratrum Minorum Capuccinorum Ordinem ac post Congregationem Sanctissimi Redemptoris ut ingredi posset petivit, sed is propter aetatem haud est receptus. Postea Seminarium Neapolitanum ingressus est, quod veluti externus alumnus ob familiae paupertatem frequentavit. In studia incumbebat, sacris quotidie intererat, misericordiae opera agebat. Cum sacro ordine die XXIII mensis Septembris anno MDCCCXV auctus esset, in paroecia Sanctorum Cosmae et Damiani coadiutor operam navare coepit. Magna cum alacritate Dei Verbum enuntiabat, sacramenta, potissimum reconciliationis, ministrabat, pauperes aegrotosque colebat. Templum in honorem Virginis Perdolentis aedificandum curavit, quod expiavit die IX mensis Decembris anno MDCCCXXX. Cum in orationem incumberet, animadvertit se ad novam condendam Congregationem vocari. Primum instituit ideo Recessum Sacrorum Cordium pro sacerdotibus, qui se ad populares missiones in parochorum beneficium dicare cupiebant, post Institutum condidit Missionariorum Sacrorum Cordium, qui adlaborarent omnia amittentes, etiam vitam, ut omnes gentes ardentissimam Sacrorum Cordium in nos dilectionem cognoscerent atque in hominum cordibus sanctus divinus Amor accenderetur . Dei Servus usquequaque fidem est testatus, quam Dei Verbum legendo ac meditando, usque precando, sacram Eucharistiam et Virginem Mariam colendo, alebat. Cum de Domini auxilio continenter confideret, in Divina Providentia nisus est, quod idem aliis tradidit patrandum. Christi caritas salutisque hominum desiderium omnes eius actus moverunt. Per caritatis opera Amorem Sacrorum Cordium Iesu Virginisque Mariae erga indigentiores manifestavit.

Die XV mensis Septembris anno MDCCCXXXXVI Congregatio ab eo condita comprobata est definitive a beato Pio IX. Dei Servus Superior Generalis communi de sententia electus est Congregationis, quam prudenter sagaciterque rexit. Cum homines novisset, spiritalis veluti moderator eminuit. Coram difficultatibus praestabilem ostendit firmitudinem. Fidelis Ecclesiae filius, Superioribus ecclesiasticis usque fuit obnoxius. Omnia religiose mandata servavit. Die XXIX mensis Octobris anno MDCCCLX in oppido Secondigliano e vita excessit. Eius crebrescente sanctitatis fama, anno MDCCCLXVI Processus informativus incohatus est, qui anno MDCCCLXXVI ad finem est adductus. His perfectis iure statutis rebus, coram Decessore Nostro Paulo VI, veneratae memoriae, Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die IV mensis Octobris anno MCMLXXIV prodiit, atque die XXIV mensis Aprilis anno MMI Decretum super miraculo coram Nobis comprobatum est. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die XIV mensis Aprilis subsequentis anni Romae celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Michaelis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Petri Cardinalis Rubiano Saenz, Archiepiscopi Bogotensis, Caroli Iosephi ez, Archiepiscopi Cordubensis in Argentina, Marcelli Angeli Melani, Episcopi Neuqueniani et Administratoris Apostolici Viedmensis, et Romani Arrieta Villalobos, Archiepiscopi Sancti Iosephi in Costarica, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Caietanus Errico, Ludovicus Pavoni, Aloisius Variara, Maria a Transitu a Iesu Sacramentato, Artemides Zatti et Maria Romero Meneses Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Caietani Errico die vicesima nona Octobris, Ludovici Pavoni die vicesima octava Maii, Aloisii Variara die decima quinta Ianuarii, Mariae a Transitu a Iesu Sacramentato die vicesima quinta Augusti, Artemidis Zatti die decima quinta Martii, et Mariae Romero Meneses die septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti .

Operositatem pietatemque insignis huius Christi ministri extollere placet, qui sua opera luculenter in sacerdotes colendos, in hominum salutem persequendam contulit. Exoptamus igitur ut huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt ad superna ac caelestia certo gradu contendant.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto decimo mensis Aprilis anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 3, pp. 173-175

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top