IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SI QUIS MIHI*
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE A TRANSITU A IESU SACRAMENTATO
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum
Pater » (Io 12, 26).
Haec verba, a Divino pronuntiata Magistro, penitus in animo Venerabilis Dei
Servae Mariae a Transitu a Iesu Sacramentato (in saec.: Mariae a Transitu
Cabanillas) resonaverunt quae, studiose sancti Francisci spiritalem rationem in
cotidiana vita sequens, Iesu Christo servire voluit.
Praeclara haec spiritalis sancti Francisci Asisinatis filia in Argentinae loco
vulgo dicto «Carlos Paz », prope Cordubam, die XV mensis Augusti anno MDCCCXXI e
fecunda et omnino christiana familia est orta. Adhuc iuvenis assidua fuit in
precibus, in austeris vitae moribus, atque artam cum Christo Eucharistico
coniunctionem nutrivit. Alacrem exercuit navitatem in communitate paroeciali,
potissimum in catechesi tradenda et in navanda opera pro spiritali pauperum
progressione. Anno MDCCCLVIII se ascripsit in Ordinem Franciscanum Saecularem.
Animo in afflictorum ipsius Christi dolentis vultum percipiebat atque alacriter
morbo cholerae aegrotantibus aderat. Consilio capto cum moderatore spirituali,
consecratam vitam amplecti decrevit. Monasterium ingressa est Carmelitarum in
urbe Bonaërensi, sed deinde communitatem Sororum Visitationis in Monte
Visivo se rettulit. Adversam ob valetudinem in urbem natalem reversa est.
Attamen, plurimis superatis difficultatibus, die VIII mensis Decembris anno
MDCCCLXXVIII, ut Deus glorificaretur in opera pro spiritali pauperum bono atque
in christiana iuvenum educatione, novam condidit religiosam familiam, Sorores
scilicet Missionarias Franciscanas de Argentina. Serva Dei peculiares virtutes
demonstravit atque in vitae variis angustiis versans, Infantem Iesum,
Eucharistiam atque Virginem Sanctissimam studiose coluit. Munus moderatricis
prudenter exercuit suis filiabus spiritalibus cotidianae vitae exemplum
praebens. Ecclesiam Christi vehementer amavit singularique eminuit oboedientia
erga ecclesiasticas auctoritates. Die II mensis Februarii anno MDCCCLXXX vota
nuncupavit. Institutum a Serva Dei conditum celeriter auxit atque, sub
patrocinio Fratrum Minorum susceptum, novum accepit spiritalem moderatorem,
patrem Cyriacum Porreca. Ille precarias videns valetudinis condiciones Mariae a
Transitu a Iesu Sacramentato, munus moderatricis generalis ipsi abrogavit. Etiam
hoc in rerum contextu Serva Dei omnes difficultates pro Christi amore libenti
animo pertulit ad praemium aeternum cotidie diligenter aspirans. Cordubae, die
XXV mensis Augusti anno MDCCCLXXXV, pie in Domino obdormivit haec sororibus suis
dicens: «Nunc nihil possum, sed de caelo multa pro vobis faciam bona ».
Sanctimoniae fama crebrescente post obitum Mariae a Transitu a Iesu
Sacramentato, anno MCMLXIX Processus Informativus est initiatus et anno
MMCMLXXIV feliciter conclusus. Expletis diligenter legibus, Nobis adstantibus
die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX Servam hanc Dei virtutes theologales et
cardinales atque adnexas heroum in modum factitavisse est pronuntiatum. Die VII
mensis Iulii anno MMI prodiit super miraculo decretum quod eiusdem Venerabilis
Servae intercessioni adsignatum erat. Decrevimus igitur ut beatificationis ritus
Romae perageretur die XIV mensis Aprilis anno MMI.
Hodie igitur in Petriano foro inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi
Neapolitani, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Petri Cardinalis Rubiano
Sáenz, Archiepiscopi Bogotensis, Caroli Iosephi Ñáñez, Archiepiscopi Cordubensis
in Argentina, Marcelli Angeli Melani, Episcopi Neuqueniani et Administratoris
Apostolici Viedmensis, et Romani Arrieta Villalobos, Archiepiscopi Sancti
Iosephi in Costarica, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi
Dei Caietanus Errico, Ludovicus Pavoni, Aloisius Variara, Maria a Transitu a
Iesu Sacramentato, Artemides Zatti et Maria Romero Meneses Beatorum nomine in
posterum appellentur, eorumque festum: Caietani Errico die vicesima nona
Octobris, Ludovici Pavoni die vicesima octava Maii, Aloisii Variara die decima
quinta Ianuarii, Mariae a Transitu a Iesu Sacramentato die vicesima quinta
Augusti, Artemidis Zatti die decima quinta Martii, et Mariae Romero Meneses die
septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 387-389
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana