 |
IOANNES PAULUS PP. II SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
AMBULATE IN DILECTIONE*
QUIBUS BEATAE BENEDICTAE CAMBIAGIO FRASSINELLO SANCTORUM
HONORES DECERNUNTUR
«Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit
seipsum pro nobis» (Eph 5, 1).
Beata Benedicta Cambiagio Frassinello, terrestrem decurrens exsistentiam,
adhortationi Apostoli Pauli maximopere adhaesit et, divinitus suffulta, Domini
voluntatem fideliter ac constanter observandam curavit. Persuasum habens - ut
saepe dicere consueverat - « omnia pro Dei amore pro eiusque beneplacito
facienda esse », vitae suae exemplo miserationem Christi erga indigentes
visibilem reddidit. Ut eorum subveniret necessitatibus, religiosum condidit
Institutum, Congregationem scilicet Sororum Benedictinarum a Providentia.
Rusticis christianisque parentibus orta est die II mensis Octobris anno
MDCCXCI in Genuensi pago vulgo Langasco; duos dies nata sacramento
baptismatis est regenerata. In urbem Ticinum cum suis coniunctis translata, inde
a iuventute animo peculiariter commotam se praebuit erga eos qui morali et
corporali auxilio magis indigebant, et incubuit ad catechismum puellis vicinorum
tradendum. Die VII mensis Februarii anno MDCCCXVI Ticini viro nupsit
Ioanni Baptistae Frassinello, iuveni incorruptis moribus praedito. Duobus
elapsis annis ab inito matrimonio, consentiens cum marito, Benedicta coram
Episcopo castitatis votum nuncupavit. Propria in domo hospitem excepit sororem
Mariam, graviter aegrotantem, cui affectu et deditione inserviit. Inde a
pueritia consilium concipiebat Deo omnino se vovendi; quapropter a suo
confessario, patre Iacobo De Filippi, postulavit ut religiosam domum ingredi
posset; attamen in illo temporis vestigio negativam obtinuit responsionem, at
oboedivit. Post obitum sororis, exspectatum consensum adepta est, et, praehabito
mariti consensu, religiosam amplecti potuit vocationem. Itaque domum Ursulinarum
in Brixiensi oppido vulgo Capriolo ingressa est; maritus pro parte sua
inter Clericos Regulares a Somascha se cooptavit. Quoniam vero Benedicta ad
vitam contemplativam non vocabatur et infirma valetudine fruebatur, paucos post
menses in domum paternam rediit ibique iuvenes derelictos curare incepit.
Consentiente Episcopo Aloisio Tosi, anno MDCCCXXVI opus incohavit ad puellis
pauperibus inserviendum, ad quod inceptum exsequendum a variis benefactoribus
fuit sustentata.
Per decem circiter annos opus educationis impense explicavit, et cum ea
sponte se sociarunt aliae iuvenes spiritu paupertatis et humilis servitii
praeditae. Prae falsis opinionibus ac detracta fama, quas beata forti tulit
animo, opus suum Episcopo concessit et una cum viro suo et sociabus Papiam
reliquit et se contulit in Genuensem locum vulgo Ronco Scrivia, ubi
«domum Providentiae » instituit, cuius erat succurrere non tantum puellis
pauperibus, verum etiam illis bene constitutis et infirmis. Spiritus Sancti
lumine ducta eiusque donis suffulta, asceticum iter assidue percurrit, omnes
adamussim exercens virtutes. Fides supernaturalis lumen exstitit totius eius
exsistentiae, qua beata Benedicta per continuam orationem et per pietatem erga
Eucharistiam et beatissimam Virginem Mariam se nutriebat. Dei Providentia
confidens, innumera discrimina et detestationes serene oppetivit. In primis
maiorem Dei gloriam animarumque salutem sibi proposuit, quae ad exsequenda varia
instituit caritatis opera. Quo opus suum solidiore muniret firmitate, una cum
suis sociis condidit novam religiosam communitatem, cui inditum est nomen
Sororum Benedictinarum a Providentia. Anno MDCCCXLVII in urbem Iriam duas misit
sorores germanas, nempe Mariam Antoniam et Iustinam Schiapparoli, ut patrem
viduum et infirmam sororem assiderent; et illic exorta est domus religiosa quae
dein probata est sub titulo Congregationis Sororum Benedictinarum a Divina
Providentia. Statim, apostolico compulsa fervore, Ticini novam domum,
orphanotrophium et scholam mulierum fundavit. Iustam et prudentem se praebuit in
regendo Instituto ab ipsa fundato, in consortione cum filiabus spiritualibus
fovenda nec non in opere educationis explicando in bonum puellarum, quibus
inserviebat. Incommoda vitaeque contumelias patienti et aequo animo pertulit,
laetam se sentiens quod proprias aerumnas cum doloribus Passionis Christi
communicare poterat. Illecebris sensibusque iugiter temperavit atque corpus
macerationibus sponte subiecit. Omni tempore sive consiliis moderatoris
spiritus, sive praeceptis superiorum ecclesiasticorum est obsecuta. Appetens
Christum pauperem imitari, filias spirituales hortabatur ad expetendam
paupertatem uti praesidium Instituti. Castitatem diligenter servavit, primum uti
uxor, deinde uti mulier consecrata. Postquam novissimi morbi cruciatus
sustinuerat, in loco vulgo Ronco Scrivia die XXI mensis Martii anno
MDCCCLVIII ad aeternum praemium transiit.
Eius sanctitatis fama in dies increbrescente, anno MCMXXVII incohatus est
Processus lnformativus. Servatis omnibus de iure servandis, die X mensis Maii
anno mcMi.xxxvn Nosmet in beatorum album eam adscripsimus. Die xx mensis
Decembris anno mwu Nobis coram decretum de miraculo prodiit. Amplectentes favens
votum Patrum Cardinalium et Episcoporum, in Consistorio die xxvi proximi
praeteriti mensis Februarii hoc anno mrnlii congregatorum, statuimus ut ritus
canonizationis die xix sequentis mensis Maii Romae perageretur.
Hodie igitur in foro Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam prospiciente,
inter sacra hanc ediximus formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei
catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu
Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione
praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum
consilio, Beatos Alfonsum de Orozco, Ignatium a Santhiā, Humilem a Bisignano,
Paulinam a Corde Iesu Agonizanti et Benedictam Cambiagio Frassinello Sanetos
esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos
in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris
et Filii et Spiritus Sancti ».
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus
esse, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Maii, anno Domini
bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
EGO IOANNES PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 3-6
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana
|