IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
CUM VIS UT*
QUIBUS BEATO HUMILI DE BISINIANO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Cum vis ut Tibi serviam, ecce, Domine, exsistentia mea, vita mea, cor meum,
oblata in servitium Tuae Maiestatis ».
Haec verba, prolata a beato Humile de
Bisiniano (in saeculo Luca Antonio Pirozzo), dum iuvenis adhuc laicus erat,
voluntatem eius patefaciunt sese omnibus viribus Christo donandi. Contemplans
enim infinitum amorem, quo Deus ad creaturas se vertit, omnimodo conatus est
respondere eiusmodi amori totamque Domino suam consecravit vitam, Regulam
observans sancti Francisci Assisiensis. Ipse Bisiniani, prope Consentiam, natus
est die XXVI mensis Augusti anno MDLXXXII ex humili et religiosa familia
eodemque die baptizatus est. Iuvenis opus exercebat in agris et praecipua
eminebat pietate. Cotidie participabat celebrationem Eucharisticam, assiduus
erat in oratione, paenitentia et Sacramentorum receptione. Curam insuper de
pauperibus habuit et saepe invisebat aegrotos, quos solabatur atque hortabatur
ut Christo suas offerrent infirmitates. Consilium sequens sui moderatoris
spiritus, reverendi domini Marci Antonii Solima, nomen dedit Confraternitati
Mariae Sanctissimae Immaculatae. Deinde, maturata vocatione ad vitam religiosam,
ingressus est Ordinem Fratrum Minorum in Mesoraca. Expleto noviciatu, die IV
mensis Septembris anno MDCX emisit professionem religiosam. A superioribus
proinde varios in conventus missus provinciae Septem Martyrum Calabriae, ubique
enituit fervore accuratae diligentisque observantiae Regulae. Plurima actuose
explevit sibi concredita officia, nempe stipem colligendi, vestibulum conventus
curandi, mensam communitatis apparandi, hortum colendi. Dominus praebuit ei
singularia dona, sicut extasim, facultatem scrutandi corda, spiritum
propheticum. Superiores subiecerunt eum multis temptationibus ut cernerent an
huiusmodi dona vere divino ex fonte profluissent, at ipse humiliationes libenter
sustulit propter Christi amorem. Ex exemplari oboedientia eiusque vita simplici
et abscondita persuasum est superioribus mirabilia phoenomena quae ipse
operabatur reapse esse opus divinae gratiae.
Vir vivae altaeque fidei, quam
incessanti aluit oratione constantique devotione erga Eucharistiam, Virginem
Sanctissimam et Angelum Custodem. Semper fiduciam habuit in Divina Providentia,
numquam in animi demissionem incidit, sed potius fiduciam in Dominum iis
transmisit qui apud eum solacium et columen quaerebant. Cupiens ut mundus
universus laudaret et glorificaret Creatorem, omnes ad Dei amorem hortabatur.
Propter Christi amorem magna sollicitudine concedebat postulatis multorum
hominum qui, fama eius attracti, ab eo materiale aut spiritale auxilium
petebant. Ob constans exercitium christianarum virtutum, quas iugiter re
confirmavit, ob eius manifestam prudentiam donaque accepta charismatica
aestimationem collegit Summorum Pontificum Gregorii XV et Urbani VIII, qui Romam
vocaverunt eum ut eis praesto esset suis precibus et consiliis. Voluntatem
deinde manifestavit proficiscendi veluti missionarius in terras non christianas,
sed prohibitus a superioribus, oboedivit. Accurate leges Ecclesiae atque Regulam
sui Ordinis servavit. Corporalem constanter exercebat paenitentiam, dormiebat in
nuda terra, valde sobrius fuit in cibis, potionibus et vestibus. Passiones
sensusque dominatus est, a iuventute castitatem suam integram servavit. Fortis
exstitit in tribulationibus, patiens in difficultatibus, in Dei ministerio
perseverans, erga omnes iustus et docilis. Ab omni terrestri ope segregatus et
solum aeterna desiderans bona, excellenter vixit votum paupertatis, incarnando
meliore modo franciscalem spiritum. Magna cum humilitate Deo cuncta ascribebat
merita, sibi nullam cupiens gratitudinem, quoslibet humanos spernens honores;
semper solumque Dei voluntatem conatus est perficere. In extrema versans
infirmitate, solacium invenit nomen Iesum invocando. Pie in Domino obdormivit
die XXVI mensis Novembris anno MDCXXXVII.
Propter diffusam famam sanctitatis
anno MDCCCLXIV incohatus est Processus Informativus. Servatis ex iure servandis,
Decessor Noster Leo XIII die XXIX mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXII sollemniter
eum titulo beati decoravit. Deinde die vii mensis Iulii anno mnti Nobis coram
promulgatum est Decretum super miraculo, quod eiusdem Beati intercessioni
adsignatum erat. Excipientes favens votum Patrum Cardinalium et Episcoporum die
XXVI mensis Februarii anno MMII in Consistorio coadunatorum, decrevimus ut ritus
canonizationis Romae ageretur die XIX insequentis mensis Maii.
Hodie igitur, una
cum ingenti coetu Pastorum et Christifidelium ex multis populis et regionibus
pie sollemnitatem celebrantes Pentecostes, invocato Spiritus Sancti auxilio, in
foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
«Ad honorem Sanctae et
Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae
incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri
et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius
implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Alfonsum de
Orozco, Ignatium a Santhią, Humilem a Bisignano, Paulinam a Corde Iesu
Agonizanti et Benedictam Cambiagio Frassinello Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti ».
Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novum Sanctum,
extollentes virtutes et merita eius, praesertim sane proponentes hominibus
nostrae aetatis veluti exemplar authenticae vitae evangelicae, genuinae eius
humilitatis, promptae oboeditionis et voluntariae paupertatis propter Christum.
Quibus prolatis verbis, orationem pio quidem habuimus studio, qua tum eximiam
vivendi viam tum singulas simul christianas virtutes laudibus extulimus huius
Sancti, qui, veluti lucerna ardens et lucens, claras dedit pietatis operumque
bonorum testificationes. Item omnes qui se christianos esse profitentur
hortati sumus ad illius vestigia sequenda. Denique publice cum adstantibus
cunctis illum venerati sumus atque consentanea nimirum prece quasi praeeuntes
Ipsi primi eum in adiutorium omnium nostrum in terra adhuc peregrinantium
invocavimus.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim
habeant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die undevicesimo mensis Maii, anno bismillesimo secundo, Pontificatus
Nostri vicesimo quarto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 4, pp. 225-228
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana