IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
QUI AUTEM SEMINAT*
QUIBUS ALFONSO DE OROZCO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
«Qui autem seminat in piritu, de
spiritu metet vitam aeternam (Gal 6, 8).
Spiritus Sanctus qui in Christi
amicorum cordibus residet eosque ad Deo Ecclesiaeque serviendum per vitae
operaeque sanctitatem impellit, illuminavit etiam et direxit beatum Alfonsum de
Orozco, qui Iesum contuens, auctorem et consummatorem fidei (cfr Heb 12, 2)
Evangelii lumine mundum collustravit, Dei Verbum nuntiando, misericordiae opera
praestando ac spiritalitatis doctrinaeque catholicae magni momenti scripta
edendo.
Fidelis hic S. Augustini discipulus die XVII mensis Octobris anno MD
Oropesae Toletanae provinciae diviti e familia religiosaque ortus est, quae eum
Dei semitas tenere docuit. Puer fuit aliquandiu cantor cathedralis templi
Toletani atque artem musicam magno cum emolumento didicit. Dum adulescens
studiorum Universitatem Salmaticensem adibat, S. Thomae a Villanova captus est
sermonibus. Animadvertit ideo se a Domino ad vitam consecratam presbyteratumque
vocari atque Ordinem Sancti Augustini ingressus est. In pervigilio Pentecostes
anno MDXXII religiosum vestimentum induit atque die IX mensis Iunii
subsequentis anni vota religiosa nuncupavit. Philosophiae theologiaeque expletis
curriculis anno MDXXVII sacerdotali ordine auctus est. Insignis cum esset
concionator, praedicationis ei ministerium commiserunt superiores. Definitor
quoque fuit provincialis, visitator et variis in coenobiis Hispanicis prior.
Prudenter aequabiliterque talia sustinuit officia atque sodalibus probos per
mores fuit exemplo. Ut evangelicum nuntium inter gentes diffunderet, navem
conscendit Mexicum petiturus, sed repentino morbo correptus in Hispaniam
remigrare est coactus. Cum prior esset coenobii Vallisoletani, quae urbs erat
tunc princeps regni, concionator regis nominatus est. Matriti, quo cum ceteris
aulicis venerat, sibi humile cubiculum postulavit et se superioribus subdidit,
licet immediata iurisdictione suum propter officium solveretur. Etsi compluribus
detinebatur officiis, infirmos, captivos pauperesque subinde invisebat, quos
sollicite paterneque confirmabat et iuvabat. Cum insignis esset humanitatis
litterarum, sacrorum bibliorum, patrum reique spiritalis cultor, complura
scripta edidit, ut Christi vita ac normae morales liturgicaeque Ecclesiae latius
cognoscerentur. Sensum momentumque orationis et Marialis devotionis explicavit,
annales spiritalitatemque sui Ordinis collustravit, Dei misericordiae
magnitudinem extulit. Grato animo Concilii Oecumenici Tridentini doctrinam
recepit. Complura condidit coenobia Augustinianorum Augustinianarumque
contemplativae vitae. Constanter perfectionis semitam tenuit. In omnibus vitae
condicionibus fidem in Christum palam manifestavit virtutesque per sacrae
Eucharistiae, Virginis Mariae devotionem aluit. Cum Domino coniunctionem coluit,
Dei verba meditanda, assiduas precationes curavit, sibi plane conscius
«precationem magnos bonorum spiritalium thesauros de Dei manibus impetrare ».
Cunctis rebus in adversis tranquillus mansit, Providentiae fidens. Maiorem Dei
gloriam et Regni Christi amplificationem affectavit. Senex etiam in viis
ambulans universis Redemptionis bonum exhibebat. Cum Iesum diligeret indigentes
homines corporis spiritusque praesidiis iuvabat ipseque regis familiam, nobiles
humiliorisque ordinis personas studiose curabat. Augustiniano in Ordine
sapienter acriterque reformationis operam praestitit. Licet vitae severitatem
persequeretur, humaniter benigneque officium gubernandi gessit. Religiose
Ecclesiae leges ac Sancti Patris Augustini tenuit normas. Patienter infirmitates
toleravit, parabili cibo potuque usus est, quietem solummodo necessariam
adhibuit, sensus per voluntarias castigationes continuit. In paupertate et
oboedientia cum viveret, castitatem insigniter servavit, cum per praedicationem
doceret, hoc evangelico consilio servato artius cum Domino coniungi fidelem.
Mense Augusto anno MDXCI vehementi febri est correptus, quem infirmum primarii
homines inviserunt, quorum sibi aestimationem conciliaverat. Matriti die XIX
mensis Septembris eiusdem anni e vita excessit, cum usque in finem Dei amorem
testaretur.
Latam propter sanctitatis apud omnes ordines invalescentem famam
anno MDCXIX Processus Informativus incohatus est. His iure statutis perfectis
rebus, Decessor Noster Leo XIII die XV mensis Ianuarii anno MDCCCLXXXII eum in
Beatorum numero reposuit. Die XXIV mensis Aprilis anno MMI Nobis coram decretum
de miraculo prodiit. Consentientibus exinde Patribus Cardinalibus Episcopisque,
in Consistorio die XXVI mensis Februarii coadunatis, statuimus ut canonizationis
ritus Romae die XIX mensis Maii anni MMII celebraretur.
Hodie igitur, una cum
ingenti coetu Pastorum et Christifidelium ex multis populis et regionibus pie
sollemnitatem celebrantes Pentecostes, invocato Spiritus Sancti auxilio, in foro
Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
« Ad honorem Sanctae et
Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae
incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri
et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius
implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Alfonsum de
Orozco, Ignatium a Santhią, Humilem a Bisignano, Paulinam a Corde Iesu
Agonizanti et Benedictam Cambiagio Frassinello Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti ».
Operositatem doctrinamque insignis huius Christi ministri
extollere placet, qui sua opera luculenter in sodales colendos, in hominum
salutem persequendam contulit. Exoptamus igitur ut huius caelitis
testificationibus incitati homines qui nunc sunt ad superna ac caelestia certo
gradu contendant.
Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novum Sanctum,
extollentes virtutes et merita eius, praesertim sane proponentes hominibus
nostrae aetatis veluti exemplar authenticae vitae evangelicae, genuinae eius
humilitatis, promptae oboeditionis et voluntariae paupertatis propter Christum.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis
rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
undevicesimo mensis Maii, anno bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri
vicesimo quarto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 377-380
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana