IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
UNUSQUISQUE, SICUT*
QUIBUS PAULINAE A CORDE IESU AGONIZANTI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
Unusquisque,
sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes sicut boni
dispensatores multiformis gratiae Dei (1 Pe 4, 10).
Beata Paulina a Corde Iesu Agonizanti (quae saeculari nomine Amabilis
Visintainer appellabatur) dona quae a Spiritu Sancto receperat optime lucri
fecit, cuius virtus in eius vita missioneque conspecta est. Dei voluntati
studiose obsequens, fructuosam evangelizationis operam praestitit ipsaque
germana fuit testis Christi erga indigentes amoris, pro quibus Congregationem
condidit Parvarum Sororum Immaculatae Conceptionis, quae prima fuit religiosa
communitas Brasiliae Meridianae. Die XVI mensis Decembris anno MDCCCLXV
parentibus pauperibus religiosisque orta est ipsa in oppido Vigolo Vattaro
Tridentinae dicionis. Die postquam nata est Baptismi fonte abluta est. Puella
una cum familia in Civitatem Sanctae Catharinae Brasiliae Meridianae se
contulit. Societatis Iesus sodales, quibus locorum illorum pastoralis cura
commissa est, de eius pietate mirabantur ideoque ei Virginiaeque Nicolodi munus
demandarunt pueros doctrinam catholicam docendi atque aegrotis assidendi.
Alacrem ea sustinuit apostolatus laborem atque mortua matre potissimum
necessariis curandis operam dedit. Spiritali moderatore consentiente, una cum
socia vitam communem in paupere domu agere coepit ut in caritatis
simplicitatisque spiritu pupillis aegrotisque curandis se devoveret. Die XII
mensis Iulii anno MDCCCXC apud urbem v.d. Nova Trento ipsae mulierem
cancro correptam susceperunt, quam amabiliter curaverunt. Primum iactum est
semen illius Congregationis Parvarum Sororum Immaculatae Conceptionis, quam
Episcopus loci anno MDCCCXCV comprobavit. Die VII mensis Decembris eiusdem anni
Beata sibi sumpsit nomen Paulinae a Corde Iesu Agonizanti. Antistita exinde
nominata est generalis, quae, Sancti Pauli urbem cum petivisset, hospitium
moderata est pupillis senibusque suscipiendis iisque domibus carentibus.
Institutum deinde crevit compluribus additis, in variis Brasiliae locis,
domibus. Christo fidebat, cum Deo coniuncta subinde manebat atque in omnibus
condicionibus divina consilia suscipiebat, ita ut saepe exclamaret: «Dei
voluntatem, Paradisum meum ». Suam spiritalitatem per Eucharistiae, Virginis
Mariae ac Sancti Ioseph devotionem aluit. Divinae Providentiae fidens, numquam
difficilioribus etiam condicionibus amittebat spem, quod idem suis sororibus
inculcabat. Ut ab omnibus adoraretur Iesus voluit atque assidue adlaboravit ut
Dei regnum incresceret itemque peccatores ad bonam frugem se reciperent. Domini
amor eam ad proximum se addicendam compulit, in quo Redemptoris vultum
conspiciebat, idcirco sollicite operam dedit ut pauperes, senes, pupilli
curarentur, eos solans curansque eorum aerumnas. Congregationem a se conditam
prudenter rexit. Anno MCMIX alia electa est Antistita generalis, quam rem ipsa
amabiliter humiliterque suscepit. In vocatione perstitit, aerumnas toleravit,
difficultates fortiter sustinuit, quippe quae in Christo omnem vim inveniret.
Ecclesiam adamavit, cui fideliter inservivit atque sacris pastoribus humiliter
oboedivit. Annorum decursu eius valetudo in peius mutabat: diabete correpta est.
Ideo manum amisit et in postremo vitae tempore caeca facta est. Quae omnia
fortiter toleravit atque die IX mensis Iulii anno MCMXLII obdormivit in Domino.
Sanctitatis ob famam late patentem, anno MCMLXV Processus informativus incohatus
est. His peractis iure statutis rebus, die XVIII mensis Octobris anno MCMXCI Nos
eam in Beatorum album sollemniter rettulimus. Die VII mensis Iulii anno MMI
Nobis coram super miraculo prodiit decretum. Consentientibus Patribus
Cardinalibus Episcopisque in Consistorio die XXVI mensis Februarii huius anni
coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XIX mensis Maii
celebraretur. Hodie igitur, una cum ingenti coetu Pastorum et Christifidelium ex
multis populis et regionibus pie sollemnitatem celebrantes Pentecostes, invocato
Spiritus Sancti auxilio, in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus
formulam:
«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio,
Beatos Alfonsum de Orozco, Ignatium a Santhią, Humilem a Bisignano, Paulinam a
Corde Iesu Agonizanti et Benedictam Cambiagio Frassinello Sanctos esse
decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in
universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et
Filii et Spiritus Sancti ».
Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novam Sanctam, extollentes virtutes et
merita eius, praesertim sane proponentes hominibus nostrae aetatis veluti
exemplar authenticae vitae evangelicae, genuinae eius humilitatis, promptae
oboeditionis et voluntariae paupertatis propter Christum.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis
rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undevicesimo mensis Maii, anno
bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 3, pp. 161-163
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana