IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
ET EGO*
QUIBUS PIO A PIETRELCINA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum» (Io
12,
32).
Magister Divinus, qui per sanguinis effusionem Redemptionis operam praestitit
(cfr Eph 1, 7), ex cruce sui sacrificii efficacitatem germanumque suae regis
condicionis sensum demonstravit. Beato quoque Pio de Pietrelcina, discipulo
nempe Christique amico, crucis semita fuit pariter vitae ac lucis via itemque
eius sacerdotii fecunditatis fons. Sic Pauli Apostoli exemplum est secutus qui
effatus est: « Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea, quae desunt
passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia» (Col
1, 24). Humilis hic frater Pietrelcinae Beneventanae archidioecesis mensis Maii
die XXV anno MDCCCLXXXVII Gratio Forgione ac Maria Iosepha Di Nunzio parentibus
iisdemque tenuibus agricolis ortus est, qui apud Baptismatis fontem ei
indiderunt nomen Franciscum. Primam exegit quietus aetatem, parentes iuvans in
camporum operibus. XII annos natus primum sacram communionem ac Confirmationis
Sacramentum recepit.
Cum vita consecratam affectaret, XVI annorum adulescens Ordinis Fratrum
Minorum Capuccinorum novitiatum in oppido Morcone est ingressus, cui, vestimento
sumpto Franciscali, nomen fratri Pio impositum est. Vota exinde temporalia
exindeque perpetua anno MCMVII nuncupavit. Die X mensis Augusti anno MCMX
presbyteralem ordinationem suscepit. Longo temporis intervallo domi propter haud
firmam valetudinem transacto, eum destinaverunt superiores ad Sancti Ioannis
Rotundi coenobium archidioecesis Sipontinae-Vestanae.
Omne suum studium in
precatione collocavit, ut divinam voluntatem magis ac magis amplecteretur. Per
Sanctae Missae celebrationem, quae princeps fuit pars omnium dierum, conspicuum
obtinuit coniunctionis cum Domino gradum. Mox est caelitus mystica dona adeptus
atque,mensis Septembris die XX anno MCMXVIII protinus suo in corpore Iesu
Christi Passionis signacula insiderunt. Eo quod sanctitate relucebat
insignibusque charismatibus eminebat, frequentes hominum turmae ad eum
concurrebant, ut eius Missae celebrationi interessent ac simul peccatorum per
Reconciliationis Sacramentum veniam impetrarent. Assiduus namque ipse et alacer
huius Sacramenti apostolus LVIII annos id ministravit, quasi viris mulieribusque
divina peccatorum remissione indigentibus panem se exhibens fractum. Alteri
saevienti bello mundano precationem opposuit et corporis spiritusque
misericordiae opera. Ad aerumnas miseriasque tot familiarum levandas, « Domum
allevamenti doloris» excitandam curavit, ut esset « precationis scientiaeque
templum ». Spiritales asseclae multitudinem ut efficerent orantium, «
Precationis coetus » condidit, quos ipse « fidei seminaria amorisque foculos»
definivit. Tota sua in vita fidem exercuit, spe confirmante, caritate
inflammante. Arta cum Christi cruci affixi ac resuscitati coniunctione, in
Virginem Mariam devotione, quam usque per rosarii precem invocare consuevit,
eucharistica adoratione suam spiritalem vitam aluit. Divinae Providentiae
continenter fidens iterare solebat: « Plane in divinum cor Iesu veluti
infantulum in matris bracchia vos demittite ». Amore in Dominum flagrans, ipse
se Ei totum mancipavit ut hominum salutem communicaret. Erga indigentes
peccatoresque Dei dilectionem est testatus, qui corpore animoque destitutis se
dicavit. Hominum multitudinem suscepit, qui quotidie consilii, firmamenti,
auxilii, solacii petendi causa ad eum accedebant. Christi lucem sua pastorali
opera tot cordibus attulit, angoribus desperationibusque vexatis. Peritus fuit
ac prudens spiritalis moderator. Ecclesiae leges Franciscalemque Regulam
servavit atque, Francisci Assisiensis tenens vestigia, paupertatem, humilitatem, gravitatem castitatemque exercuit
itemque paenitentia voluptates repressit. Dolorem elegit veluti instrumentum
peculiare ad Christum patientem participandum adque hominum peccata luenda.
Etiam cum Superiorum mandata onerosa exstabant, firmiter oboedire solebat, erga
Deum, Ecclesiam suumque Ordinem absolutam ostendens fidelitatem.
Mensis
Septembris die XXIII anno MCMLXVIII iter ipse confecit se immolando Christoque
cruci affixo conformando, cum corollam precatoriam prae manibus habens
enuntiansque Iesu Mariaeque nomina de hoc mundo demigravit. Sanctitatis
miraculorumque propter famam, quae latissime apud diversorum ordinum homines
differebatur, Archiepiscopus Sipontinus-Vestanus Causam Processumque canonicum
incohavit, qui anno MCMLXXXIII incepit et anno MCMXV, ad finem adductus est. His
rebus a iure praescriptis rite peractis, die II mensis Maii anno MCMXCIX Nos
Dei Servum in Beatorum numerum rettulimus. Die autem XX mensis Decembris anno
MMI Nobis coram Decretum de miraculo prodiit. Comprobantibus Patribus
Cardinalibus Episcopisque in Consistorio die XXVI praeteriti mensis Februarii
congregatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XVI mensis Iunii anno
MMII ageretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri
spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
« Ad honorem Sanctae
et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae
incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri
et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius
implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Pium a
Pietrelcina Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Praestabilis hic
Iesu Christi famulus propalam dedit insignium virtutum testificationes, qui tot
homines convenit eosque in Ecclesiae gremium per reconciliationis sacramentum
rettulit. Innumeri sunt quoque ii qui eius monitiones sectantes precationi
laudabiliter dant operam. Eius effigies nostris quoque temporibus vulgo
clarescit, utpote cum homines qui nunc sunt transitura posthabere cohortetur et
superna continenter affectare.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis
minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die sexto decimo mensis Iunii, anno Domini bismillesimo secundo quarto et
vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 8, pp. 497-500
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana