The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI PASSIONIS*

ECCLESIA SANCTIS VICTORI ET CORONAE MARTYRIBUS DICATA IN DIOECESI
 BELLUNENSI-FELTRENSI, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui passionis certamine in fide probati, victores intrepidi exierunt, quoniam erant fideles usque ad mortem et data est eis corona vitae (cfr Apc 2, 10-11), sancti martyres eximium nobis praebent exemplum spiritaleque auxilium. Quapropter libentes accepimus postulationem Venerabilis Fratris Vincentii Savio, Episcopi Bellunensis-Feltrensis, ut ecclesia in urbe Feltrensi, sanctis Victori et Coronae martyribus dicata, qui a sacerdotibus praedicantur et a christifidelibus piissime illic coluntur, dignitate Basilicae Minoris exornaretur. Nunc igitur concedimus eiusmodi petitioni, confisi sane fore ut, intercedentibus his sanctis, hoc privilegium haud parum conferat ad bonum populi Dei illius dioecesis divinamque misericordiam abundantius super eum fundendam.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut memorata ecclesia in urbe Feltrensi, sanctis Victori et Coronae martyribus dicata, titulo et dignitate Basilicae Minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iulii, anno MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 8, pp. 500-501

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top