IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
UT FILII*
QUIBUS PETRO A S. IOSEPHO BETANCUR
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Ut filii lucis ambulate » (Eph 5, 8).
Beatus Petrus a S. Iosepho
Betancur, cum maxime optaret ut lucis fides in Novae Continentis gentes
deferretur, in divinae Providentiae fiducia inconcusse nisus, Atlanticum oceanum
transiit, ut illis incolis salutarem Christi nuntium comportaret, qui vera est
lux quae illuminat cunctos homines (cfr Io 1, 9), quique eos sibi sociari vult.
Dei Servus Ninguariae, quae una est e septem Fortunatis insulis, anno MDCXXVI ex
humili piaque domo ortus est. Puer et adulescens parentes in agrorum operibus
iuvit atque aetatis ex primis temporibus in precandi studium liquide se
inclinabat. Cum deteriores condiciones cognosceret in quibus Americae incolae
versabantur, illuc accedere voluit eorum aerumnas levaturus itemque Evangelii
Nuntium cum iis communicaturus. XXIII annos natus profectus est: primum Cubam
adiit, tum Honduriam, tum denique Guatimalam. Se impelli sensit ad sacerdotium
adipiscendum, atque spiritalis moderatoris suasu necessaria studia sibi sumpsit.
Humilis et in pietatis exercitia intentus ceterorum discipulorum sibi
conciliavit aestimationem. Illo tempore ad solamen aegrotis ferendum
valetudinaria adire solebat. Licet animum in humanas disciplinas intenderet, ea
quae sperabat non obtinuit ideoque a sacerdotii suscipiendi proposito recedere
debuit, at non concidit animo. Precationes magis frequentavit, ut intellegeret
ad quem vitae statum a Domino vocaretur. Vocationem animadvertens ad vitam
suam Christo consecrandam, mense Ianuario anni MDCLV uti laicus Tertium Ordinem
Franciscalem ingressus est, quem vitae operumque sanctitate collustravit. In
Calvariae Sanctuarium se recessit, ubi aeditui officium gessit. Ut religionis
ignorationem cognovit inibi incolarum potissimum puerorum, catecheticam
institutionem eis comparavit. Eodem tempore pauperum condicionibus sublevandis
operam dedit, divites adhortans ut quaedam eorum bonorum pars indigentibus
destinaretur. Anno MDCLVIII domum constituit quandam quae catechesis esset sedes
pueris desertis, locus peregrinis discipulis recipiendis, domicilium pauperibus
valetudinem recuperantibus. Socios quoque in hac opera adiutores quaesivit, quos
facile invenit, cum eius vitae mos eloquentior esset quam quodvis verbum, et
omnes qui ad eum accedebant ad colendam hortabatur virtutem. Primo ex hoc
manipulo, Ordinem Bethleemitam condidit, cuius sodales apostolicis muneribus
agendis se tradebant ac simul precationis ac paenitentiae operi. Haec nova
sodalium familia, mortuo Beato, ab ecclesiastica potestate est comprobata. Dei
voluntati obsequens suaeque vocationi fidelis in sanctimoniae semitis magis ac
magis est progressus, altum in virtutum exercitio obtinens sanctitatis gradum.
Ex continuata ferventique precatione vim hausit fidem erga Deum Patrem, Filium
et Spiritum Sanctum usque testificandi. Suam spiritalem vitam per Incarnationis
Passionisque Domini Nostri mysteriorum contemplationem aluit. Virginis
Sanctissimae tutelae cunctam suam operam commisit, qui, ut popularem devotionem
in Virginem Mariam augeret, piam Rosarii recitandi consuetudinem aliasque
Mariales precationes inculcavit. Quamvis materialibus facultatibus careret,
socialia et apostolica onerosa incepta Providentia innitens suscepit. In Deum
dilectio eum in missionarium famulatum compulit, cum cunctam vitam Christi Regno
effundendo commodaret. De spiritali fidelium salute sollicitus, adulescentes in
christiana doctrina instituendos curavit itemque morituros, quibus aeternae
beatitudinis spem demonstrabat, omnibus viribus suis sublevavit. Vias locaque
decurrit, ut aerumnas omneque genus miserias leniret. Pupilli, captivi, mendici,
infirmi ac peregrini ipsius fruebantur operibus. Homines qui eum conveniebant
auxilia consiliaque petituri prudenter at sagaciter direxit. Se omnibus aequum
praebuit atque Ecclesiae leges suique Ordinis regulas servavit. Perseveranter ac
prudenter opera perfecit quae Dominus suadebat, omnibus neglectis impedimentis.
Parcus cibi potionisque, necessariam tantum corpori concessit quietem ac
voluptates asperam per paenitentiam cohibuit. Nullum sibi sed Deo uni tribuit de
suorum operum prosperitate meritum. Evangelica consilia studiose tenuit atque in
omnibus rerum adiunctis verum se exhibuit Sancti Francisci Assisiensis filium
discipulumque. Ieiuniis confectus atque arteriarum pulmonumque inflammatione
correptus die XXV mensis Aprilis anno MDCLXVII, sacramentis infirmorum
susceptis, e vita cessit. Eius propter latam sanctitatis famam anno MDCXCIII
Processus Informativus incohatus est. His iure statutis perfectis rebus, die
XXII mensis Iunii anno MCMLXXX a Nobis sollemniter Beati titulo est insignitus.
Die VII mensis Iulii anno MMI Nobis coram decretum prodiit super miraculo.
Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque in Consistorio die XXVI mensis
Februarii anno MMII coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus in
Guatimalensi urbe die XXX sequentis mensis Iulii ageretur. Hodie igitur apud
urbem Guatimalensem, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:
En
honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento
de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los
santos Apóstoles Pedro y Pablo y Nuestra, después de haber reflexionado
largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos
hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santo al Beato Hermano Pedro
de San José Betancur y lo inscribimos en el Catálogo de los Santos, y
establecemos que en toda la Iglesia sea devotamente honrado entre los Santos. En
el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo.
Coram omnibus hominibus
fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir, qui totam suam exegit vitam ad Dei
hominumque profectum naviter operando, quique humilioris ordinis potissimum
dilexit cives atque inter ipsos continenter versatus est, salutifera Domini dona
et Evangelii verba exhibens cunctis.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in
posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum in
urbe Guatimalensi, die tricesimo mensis Iulii anno Domini bis millesimo altero,
Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 561-563
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana