The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SCRIPTUM EST*

VENERABILIBUS SERVIS DEI IOANNI BAPTISTAE ET HYACINTHO
AB ANGELIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies» (Mt 4, 10).

Fideles laici Ioannes Baptista et Hyacinthus ab Angelis alacriter martyrium oppetiverunt ob fidelitatem erga solum Deum verum servandam obque idola respuenda. I psi quidem dedita opera catholicam fidem amplexi sunt, se optime gerentes uti mariti et patresfamilias, etiam uti publici officiales. Christi luce collustrati, amorem ct observantiam erga Divinum Redemptorem et Ecclesiam usque ad sanguinis effusionem sunt testificati.

Ioannes Baptista natus est anno circiter MDCLX in oppido vulgo San Francisco de Cajonos, archidioecesis Antequerensis. A iuvenili aetate missionem Fratrum Ordinis Praedicatorum frequentare coepit, et iisdem inserviens diversa obiit officia. Ob fervorem et honestatem, quibus munera sibi credita exercuerat, commissum est illi grave munus «fiscalis», scilicet administri ecclesiasticarum auctoritatum, cuius erat fidem tueri moresque communitatum christianarum loci servare. In matrimonium uxorem duxit Iosepham a Cruce, ex qua filiam habuit. Rosam nomine, quae baptismali lavacro mense Octobri anno MDCLXXXIX est abluta.

Hyacinthus ab Angelis circa annum MDCLX ex praestanti indigena familia ortus est eodem in loco quo primam vidit lucem Servus Dei Ioannes Baptista, quem supra memoravimus. Postquam in civili religiosoque ambitu varia exercuerat munera, ipse quoque, ob morum probitatem. quorum exempla usque dederat, nominatus est fiscalis. Coniugem duxit Petronam ab Angelis, ex quibus duo nati sunt liberi, Ioannes nempe, baptizatus exeunte mense Iunio anno MDCXCVIII et Nicolasa quae obiit anno MDCCLXXIV.

Cum certiores facti essent ritum idololatricum die XIV mensis Septembris anno MDCC in eorum oppido peractum iri fideliter munus implendo sibi ipsis creditum, rem nuntiaverunt Fratribus Praedicatoribus, quibus in actione evangelizationis sociam operam frugifere praestabant. Quam vis conscii de periculo oppetendo, officium fortiter adimpleverunt, memores promissionis Iesu qui, in Montano Sermone, iis «qui persecutionem patiuntur propter iustitiam» (Mt 5, 10) aeternam confirmaverat beatitudinem. Hi quidem christiani, locum ingressi ubi ritus peragebatur, fecerunt ut celebratio aboleretur. Sequenti die idololatrae indigeni aggressi sunt domum Fratrum Praedicatorum, obstringentes eos ut Servi Dei sibi statim traderentur: sin autem, minitantes stragem edere. Publicae tamen auctoritates, maiores aerumnas metuentes, invitis religiosis, perfidae annuerunt petitioni. Servi igitur Dei comprehensi sunt et, dum nefandis vexabantur cruciatibus, repudiarunt condicionem Christum negandi et propriam vitam servandi, firmiter asserentes: «Baptismi fidem professi sumus, quamobrem veram constanter servabimus religionem». Plurimis vexationibus omnique tormentorum genere confecti, dio XVI mensis Septembris anno MDCC interempti sunt. Perpensa eorum martyrii fama, statim post mortem diffusa et annorum decursu confirmata, anno MCMXCI archiepiscopus Antequerensis Causam incohavit beatificationis seu declarationis martyrii. Rite servatis de iure servandis, Nobis coram promulgatum est decretum super martyrio die VII mensis Iulii anno MMI. Statuimus igitur ut die I mensis Augusti anno MMII, in urbe Mexico, occasione Nostri itineris pastoralis, ritus beatificationis perageretur.

Hodie igitur, in urbe Mexico, hanc inter Sacra formulam elocuti sumus:

Nos, acogiendo el deseo de nuestro hermano Héctor González Martínez, Arzobispo de Antequera-Oaxaca, así como de otros muchos Hermanos en el episcopado y de numerosos fieles, después de haber escuchado el parecer de la Congregación de las Causas de los Santos, con Nuestra Autoridad Apostólica declaramos que los Venerables Siervos de Dios Juan Bautista y Jacinto de los Àngeles de ahora en adelante sean llamados Beatos, y se podrá celebrar su fiesta en los lugares y en el modo establecido por el Derecho cada año, el 18 de septiembre.

En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo.

Consueta habita oratione de vita virtutibusque horum beatorum caelitum qui martyres occubuerunt, Nos Ipsi, admirantes tantam horum heroum alacritatem ad sanguinem pro Domini amore fundendum, summa devotione christianam corum fortitudinem publice laudavimus et in adiutorium totius Ecclesiae adhuc in terra peregrinantis caeleste eorundem invocavimus patrocinium.

Quae autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim sortiantur, contrariis minime obstantibus rebus.

Datum Mexicopoli, sub anulo Piscatoris, die I mensis Augusti anno Domini MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 6, pp. 327-328

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top