 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
BONUM MIHI*
VENERABILI DEI SERVO IOANNI ADALBERTO
BALICKI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam
iustificationes tuas» (Ps 119, 71).
His verbis Venerabilis Dei Servus Ioannes
Adalbertus Balicki suam sacerdotalis vitae rationem exprimebat nec non erga
Dei voluntatem oboedientiam. Haec Psalmi sententia singularis eius precatio
facta est eumque totam per vitam duxit. His verbis cotidianas
initiabat meditationes, sibi continue repetens oportere semper humilem esse, sui
ipsius oblivisci atque Dei quaerere voluntatem. Ioannes Balicki,
qui eximia
excelluit humilitate, die XXV mensis Ianuarii anno MDCCCLXIX in loco
Staromieście, hodie intra Resoviae fines, est ortus. Sequenti die, in
ritu
Baptismatis, duplex accepit nomen, Ioannem Adalbertum. Apud familiam vere
christianam infantiam iuventutemque transegit, exemplum diligenter accipiens
tum a honestis devotisque parentibus tum a praeclaris magistris et educatoribus
Resoviae. Mense Septembri anno MDCCCLXXXVIII Seminarium Premisliense est
ingressus ut, sub optimis sacerdotibus, professoribus et spiritalis vitae
moderatoribus, ad Sacerdotium quattuor per annos diligenter se praepararet.
Presbyteratus ordine die XX mensis Iulii anno MDCCCXCII exornatus, statim
pastorale incohavit ministerium in paroecia v.d. «Polna» optimum se
demonstrans praedicatorem, diligentem confessarium et orationi deditum.
Quattuor deinde annos Romae apud Pontificiam Studiorum Universitatem Gregorianam
studiose disciplinam theologicam inquisivit diligenterque in spiritali
progressus est vita. In Poloniam anno MDCCCXCVII reversus, munia quaedam
pastoralia obivit atque officium theologiae dogmaticae praeceptoris in
Seminario dioecesano Premisliensi. Exercendis in muneribus praefecti, vices
gerentis rectoris nec non rectoris Seminarii peculiarem ostendit humilitatem, continuam Dei voluntatis inquisitionem spiritalemque altitudinem. Annis
MCMXXXIV-MCMXXXIX navitati pastorali se dedito administrationi praesertim
Paenitentiae sacramenti et spirituum moderamini. Singulari eminuit dono animos
humanos perscrutandi, difficultates paenitentium intellegendi atque iusta
consilia illis praebendi. Permovebatur magna Dei et proximi caritate quam
diligenter Eucharistica pietate nec non continua alebat oratione. Sobrius in
loquendo, attente et libenti animo aliorum verba exaudiebat. Mense Februario
anno MCMXLVIII grave peripneumonia et tuberculosi est correptus. In
valetudinarium receptus, die XV mensis Martii anno MCMXLVIII pie in Domino
obdormivit. Sanctimoniae fama crescente post eius obitum, anno MCMLIX
Processus beatificationis et canonizationis ab Episcopo Premisliensi est
incohatus et anno MCMLXIII conclusus. Omnibus de iure diligenter expletis,
Nos die V mensis Decembris anno MCMXCIV declaravimus hunc Venerabilem Dei
Servum virtutes theologales et cardinales iisque adnexas heroum in modum
exercuissc. Nobis adstantibus, die V mensis Iulii anno MMII decretum super
miraculo prodiit quod eiusdem Venerabilis Dei Servi intercessioni est
adsignatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus, occasione data itineris
Nostri pastoralis, die XVIII mensis Augusti anno MMII Cracoviae perageretur.
Hodie igitur inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
Spełniając życzenie naszych braci Józefa Kardynala Glempa, Arcybiskupa
Metropolity Warszawskiego, Józefa Michalika, Arcybiskupa Metropolity
Przemyskiego, Franciszka Kardynala Macharskiego, Arcybiskupa Metropolity
Krakowskiego i Stanislawa Gądeckiego, Arcybiskupa Metropolity Pozańskiego jak
również wielu innych braci w biskupstwie oraz licznych wiernych, za radą
Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd
Czcigodnym Sługom Bożym: Zygmuntowi Szczęsnemu Felińskiemu, Janowi Balickiemu,
Janowi Beyzymowi oraz Sancji Szymkowiak przysługiwal tytuł błogosławionych, i
aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez Prawo. Dla
Zygmunta Szczęsnego Felińskiego będzie to corocznie 17 września, dla Jana
Balickiego 24 października, dla Jana Beyzyma 12 października , a dla Sancji
Szymkowiak 18 sierpnia.
W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego.
Clarus ille sacerdos perdiligentem ostendit spiritalem progressum, Christi
eiusque Ecclesiae dilectionem atque Redemptorem hominum in angustiis etiam
variisque in difficultatibus fideliter est secutus. A quo ad altiorem in
cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii
status perfectionem prosequendam invitamur.
Quae autem his Litteris decrevimus,
nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus
minime obstantibus.
Datum Cracoviae, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Augusti, anno MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 2, pp. 90-92
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana
|