IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
DOMINE, UT*
QUIBUS IOSEPHMARIAE ESCRIVÁ DE BALAGUER
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
Domine, ut videam! (cfr Lc 18, 41), Domina, ut sit!, Omnes cum Petro ad Iesum
per Mariam!, Regnare Christum volumus! (cfr 1 Cor 15, 25), Deo omnis gloria!
(cfr Canon Romanus, doxologia). Iaculatoriis his precibus beati Iosephmariae
Escrivá de Balaguer vitae narratio apte comprehendi potest. Harum primam
alteramque vix sedecim annos natus recitare coepit, cum primum indicia
animadvertit divini de se ipso consilii. His verbis ardens cordis eius studium
exprimebatur, videndi nempe quid ab eo Deus quaereret, ut id ipsum sine mora
exsequi conaretur, amantissime adimplens voluntatem Domini. Tertia vero prex
iaculatoria frequenter legitur in iis quae novensilis sacerdos scripsit, ubi
significabatur quomodo studium qua avebat animas Deo lucrari in unum conflueret
cum firma voluntate servandae fidelitatis erga Ecclesiam cumque incensissima
devotione erga Deiparam Virginem Mariam. Regnare Christum volumus!: apte haec
verba complectuntur constantem eius sollicitudinem pastoralem diffundendi inter
omnes viros ac mulieres vocationem qua omnes invitantur ut in Ipso dignitatis
filiorum Dei participes reddantur. Qui quidem filii filiaeque eum in finem
vivant, ut Ipsi soli serviant: Deo omnis gloria! Haec autem omnia ad effectum
deduxit cum cotidianis sui muneris officiis incumberet, quamobrem merito ipse
dici potest "sanctus vitae ordinariae". Etenim et vita eius et id quod verbis ac
scriptis tradidit innumerabilem docuerunt christifidelium multitudinem - e
laicis praesertim, qui diversissimis professionibus sunt intenti - communissimos labores convertere in
orationem, in ceterorum hominum servitium inque viam sanctitatis. Beatus
Iosephmaria Escrivá de Balaguer Barbastri in Hispania, die IX mensis Ianuarii
anno MCMII natus est. Presbyteralem ordinationem die XXVIII mensis Martii anno
MCMXXV recepit. Die vero II mensis Octobris anno MCMXXVIII lumen a Domino
accepit, ut divinum consilium erga se videret, eodemque die Opus Dei condidit.
Nova itaque in Ecclesia vivendi exstitit ratio ut homines, nullo habito
discrimine stirpis, coetus vel culturae, conscii sibi fierent se cunctos ad
caritatis perfectionem atque ad apostolatum vocari, uniuscuiusque in mundo
proprio servato loco. In ordinariis igitur vitae adiunctis est et locus in quo
Dominus nos vocat et cardo circum quem responsio vertitur nostra amoris plena.
Docet ergo Iosephmaria Escrivá de Balaguer laborem, si divina gratia iuvante
atque vivificante exerceatur, fontem esse inexhaustae fecunditatis: est enim
instrumentum quo crux ita exaltatur et in culmine ponitur universae humanae
actuositatis, ut veluti mundus intus transformetur secundum Christi Spiritum et
cum Deo reconcilietur. Quam Iosephmaria tum ipse, tum per societatem
sacerdotalem Sanctae Crucis, quam die XIV mensis Februarii anno MCMXLIII
condiderat, pro sacerdotibus dedit operam, effecit ut fulgidum esset exemplum
sollicitudinis circa cleri sanctitatem et fraternitatem. Anno MCMXLVI
Iosephmaria Romam se contulit ibique, pro suo apostolico studio, constanter
laboravit ad christianum nuntium per omnes orbis terrarum partes propagandum,
plene semper adhaerens Romano Pontifici cunctisque Ecclesiis localibus servire
cupiens. Multa eaque varia incepta suscepit ad promovendam personae humanae
dignitatem, quae et in bonum humanae consortionis redundarent et ad Evangelium
diffundendum multum conferrent. Complura itinera fecit in Europae et Americae
nationes, ubi catechesi tradendae indefessam navavit operam. Fama enim
sanctitatis eius multitudines virorum ac mulierum ad eum audiendum attrahebat.
Die XXVI mensis Iunii anno MCMLXXV, tempore meridiano, cordis ictu correptus
animam Deo reddidit. Eius corpus asservatur in ecclesia praelatitia Operis Dei,
Sanctae Mariae de Pace dicata, quo christifideles e cunctis nationibus ad
orandum frequentes conveniunt.
Iosephmariae Escrivá de Balaguer post mortem,
fama sanctitatis eius late diffusa est eiusque intercessioni tribuuntur multae
sanationes, quae per scientificas cognitiones explicari non posse videntur ac
plurima spiritalia subsidia. Conditoris Operis Dei sollemnem beatificationem Nos
Ipsi peregimus, die XVII mensis Maii anno MCMXCII, in foro Vaticanam Basilicam
Sancti Petri Apostoli prospiciente. Cum vero in dies augesceret beneficiorum
numerus beati Iosephmariae Escrivá de Balaguer precibus a christifidelibus
acceptorum. Causae actores unam sanationem
elegerunt eandemque Apostolicae Sedi cognoscendam exhibuerunt, ut eidem Beato
sanctorum honores decernerentur. Super huiusmodi mira sanatione processus in
Emeritensi Augustana-Pacensi Curia archiepiscopali actus est anno MCMXCIV;
deinde felici exitu apud Congregationem de Causis Sanctorum consuetae factae
sunt inquisitiones ac die XX mensis Decembris anno MMI decretum super miraculo
coram Nobis est promulgatum. Deinde, auditis faventibus sententiis patrum
cardinalium et episcoporum a Nobis in consistorium convocatorum die XXVI mensis
Februarii anno MMII, decrevimus ut Canonizationis ritus die VI mensis Octobris
eodem anno celebraretur.
Hodie igitur in foro Sancti Petri Basilicam Vaticanam
prospiciente inter Missarum sollemnia, coram ingenti christifidelium
multitudine, hanc sumus formulam elocuti: Ad honorem Sanctae et Individuae
Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum,
auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac
Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, beatum Iosephmariam Escrivá de Balaguer
Sanctum esse decernimus et definimus, Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes
eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in
posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Octobris, anno Domini bismillesimo
secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 11, pp. 745-747
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana