The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MEMORES OPERIS*

VENERABILI DEI SERVO MARCO ANTONIO DURANDO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei» (1 Thess 1, 3). Verba Apostoli bene desnibunt animi imaginem Marci Antonii Durando, presbyteri Congregationis Missionis et digni Pedemontanae terrae filii. Ipse ex fide et ardenti spiritus zelo vixit, quamlibet compromissi et animi remissionis speciem reiciens, sancto Vincentio magistro, agnoscere didicit in Christi humanitate maximam et quidem clarescentem et commoventem significationem Dei amoris erga quemque hominem. Ad exemplum praeclari Sancti Fundatoris, hoc propositum persecutus est: «Deum ac proximum diligamus, attamen frontis sudore et brachiorum labore». Solidus hic sensus totam eius vitam Missionarii Vincentiani direxit.

Marcus Antonius Durando est ortus Monte Vici, Pedemontii in urbe, die XXII mensis Maii anno MDCCCI ex familia eximia et christianae traditioni obsequenti. A matre, pientissima muliere, vivum hausit religiosum sensum, qui ipsum adduxit ad vitam sacerdotalem ineundam. Decimum septimum annum agens, anno MDCCCXVIII studiis philosophicis peractis in seminario dioecesano. Congrcgationem Missionis ingressus est. Evidens erat eius propensio ad Missiones Sinenses petendas. Expletis studiis theologicis, die XII mensis Iunii anno MCMXXIV, Fossani ad sacerdotium evectus est. Eius petitio pro missionibus ad gentes, pluries iterata, non recepta est a superioribus, qui ipsum addixerunt in Patria missionibus popularibus et ruricolis necnon exercitiis spiritualibus clero praedicandis. Zelus assiduus et sedulus, doctrina solida, vita interior et sacra eloquentia, modo mirabili faverunt, in Pedemontio, his duobus ministeriis primariis Congregationis. Enisus est ut Opera Fidei Propagationis expanderetur, testimonium recipiens «Primi Promotoris Operae Propagationis fidei in Pedemontio et in Italia». Anno MDCCCXXXI renuntiatus est superior domus Taurinensis, quae centrum evasit aptum ad clericos et presbyteros congregandos, ut coetum singulis hebdomadibus haberent et exercitiorum spiritualium cursus obirent. Praesentia Servi Dei eiusmodi incepta promovit: eiusdem sapientiam, eminentem pietatem, ponderationem in sententiis ferendis, perspicaciam in rerum analysi omnes admirati sunt. Plurium sacerdotum ac laicorum confessarius et consultor fuit. Accesserunt ad eum etiam archiepiscopus Augustae Taurinorum, rex Carolus Albertus et alii viri eminentes consilium et directionem spiritualem postulantes. Ardor apostolicus non disiungebatur ab amore actuoso erga pauperes, curam simul habendo eorum salutis corporis et spiritus, ad sancti Vincentii praeceptionem. Tum ut superior provincialis tum ut director Puellarum Caritatis, quas primus in Pedemontium introduxit, ad caritatem fovendam multum adlaboravit. Augustae Taurinorum creavit seriem centrorum caritatis, quae «Misericordie» appellabantur, in popularibus vicis, unde Filiae et Matronae Caritatis procedebant ad servitium pauperibus praestandum in ipsorum domiciliis. Simul cum centris «Misericordie» variae operae exortae sunt, scilicet prima asyla pro infantibus familiarum indigentium, officinae pro adulescentulis derelictis, orphanotrophia, hospitia pro aegrotis; hoc modo effecit ut revivisceret catholica doctrina socialis, quae antidotum fuit validissimum contra desertionem fidei christifidelium instabilium. Saepe affirmabat: «Mundus potest a nobis auferre cathedras, officia, non autem pauperes, qui sunt et erunt semper portio nostra» (Scritti Q. 111. 508). Apud domos Filiarum Caritatis et paroecias Servus Dei promovit et curavit Consociationes Filiarum Mariae Immaculatae, quae originem traxerunt ex apparitionibus Beatae Mariae Virginis Sanctae Catharinae Labouré. Instauratoris munus in Congregatione Missionis implevit ut Visitator provinciae Religiosae Italiae Septemtrionalis. Benignitate et mansuetudine, ad suadendum aptis, praeditus erat, attamen, sine ulla dubitatione, consilia etiam gravia capere valebat, cum interiore poena, sed aequo animo. Usque ad mortem, per quadraginta tres annos, fortiter ac suaviter direxit missionarios et omnes operas vincentianas iisdem coniunctas: «Sanctus Vincentius Italiae» iure renuntiatus est. Expetitio ministerii missionarii numquam in eius animo exstincta est. Constanti zelo et ferventi amore flagravit erga fratres, ad quos Evangelium nondum pervenerat. Magna benevolentia obsecutus est confratres qui petere cupiebant missiones quae erant in Syria, Africa, America, Brasilia et Sinis, et propugnavit erectionem, in domo Ianuensi, collegii «Brignole Sale», pro clericis exoptantibus missiones ad gentes et pro sacerdotibus, ex missionibus totius orbis terrarum redeuntibus, qui sua studia compiere vellent. Spiritum missionalem sacerdotalemque caritatem Marcus Antonius hauriebat ex interiore contemplatione Iesu cruci affixi, cuius meditatio arcte coniungitur cum fundatione Societatis Passionis Iesu Nazareni, id est «Sororum Nazarenarum» quae permanet tamquam eius pretiosa hereditas, participata cum adiutrice Serva Dei Aloisia Borgiotti. Puellis, quae ad eum accesserant sese Deo dicare exoptantes, munus commisit serviendi fratribus maerentibus ut membris dolentibus Iesu Christi, opem illis praestantes in ipsorum domiciliis, diu noctuque, sine ulla exceptione, sive pauperibus sive divitibus, hoc uno tantum proposito, ut ipsi adducerentur ad inveniendum in sui Corporis passione misericordem amplexum fidei in Christo Iesu. Maxima sollicitudine earum sanctificationem curavit per peculiares virtutes humilitatis, mortificationis et oboedientiae, addendo quartum votum sese dicandi cultui Passionis Domini nostri Iesu Christi. Vis arcana, quae totam Servi Dei actionem fulcivit, profluebat ex eius fide viva et firma et absoluta fiducia in Dei ac Beatae Virginis adiutorio. Quam vim ille exhauriebat coram Sanctissima Eucharistia, quae exstabat ut suae vitae sacerdotalis centrum et fulcrum. Eius spes fiducia in Deo et animi fortitudo clare patuerunt praesertim in tempore congregationum religiosarum suppressionis, id est anno MDCCCLXVI. In illis tristissimis adiunctis hortabatur omnes ut aequo animo exciperent quod Divina Providentia permiserat, certe ob suorum filiorum amorem. In vicibus tam obscuris clarius refulsit eius amor fervens erga Ecclesiam et Summum Pontificem. Fama eiusdem virtutum non imminuit, sed amplificata est post mortem, quae incidit die X mensis Decembris anno MDCCCLXXX. Causa beatificationis incohata est in dioecesi Augustae Taurinorum anno MCMXXVIII; Romae autem, cum processu apostolico anno MCMXL. Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die I mensis Iulii anno MM evulgatum est; miraculi vero recognitio die XX mensis Decembris anno MMI.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Baptistae Odama, Archiepiscopi Guluensis, Pauli Magnani, Episcopi Tarvisini, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Iacobi Barabino, Episcopi Ventimiliensis-Sancti Romuli, et Antonii Mattiazzo. Archiepiscopi-Episcopi Patavini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Audoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei David Okelo et Gildo Irwa, Andreas Hyacinthus Longhin, Marcus Antonius Durando, Maria a Passione Helena Maria de Chappotin de Neuville et Liduina Meneguzzi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Davidis Okelo et Gildonis Irwa die vicesima Octobris, Andreae Hyacinthi Longhin die vicesima sexta Iunii, Marci Antonii Durando die decima Decembris, Mariae a Passione Helenae Mariae de Chappotin de Neuville die decima quinta Novembris et Liduinae Meneguzzi die secunda Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Octobris, anno MMII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 6, pp. 329-332

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top