IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
OMNIA OMNIBUS*
VENERABILI DEI SERVO ANDREAE HYACINTHO LONGHIN
BEATORUM
HONORES DECERNUNTUR
Аd perpetuam rei memoriam. — « Omnia omnibus mе efficere ut Iesu Christo omnes
lucri faciam: ессе hoc agere studeo, hoc теит propositum est ».
Нос сum consilio Venerabilis Servus Dei Andreas Hyacinthus Longhin ecclesiali
communitati Tarvisinae se exhibuit. Ipse enim simili ardore atque Apostolus
Paulus, qui omnium se fecit servum ut aliquem quovis modo servaret (cfr 1 Cor
9,22), sine intermissione nisus est аd Christum animas perducere; veritatis fuit
praeco et vindex adversus omnem doctrinae errorem; sacerdotibus patrem se
praestitit studiosumque pastorem universis fidelibus pastorali curae suae
commendatis, quibus semper proximus adstitit praesertim difficultatum
temporibus. Ніс Ecclesiae filius dіе XXII Novembris anno MDCCCLXIII apud
Fiumicello di Campodarsego,
provinciae ac dioecesis Patavinae, ortus est ex domo et familia rustica valdeque
religiosa. Parentes iuvenis ille in camporum operibus adiuvabat ac simul impense
operam studiis navabat ut solidam in cultu humano ac religione eruditionem
adipisceretur. Iam a puero Sacramenta assidue percipiebat. Cum eius ad vitam
sacerdotalem ac religiosam maturuisset vocatio, annos circiter XVI natus
novitiatum introiit Fratrum Minorum Capuccinorum apud Bassano del Grappa,
nomenque Andream in Ordine sumpsit. Iam hoc tempore moribus suis in exemplum
praestabat, praesertim humilitate ac studio omnibus in iis rebus quae cultum
respiciebant Domino reddendum. Die XXVIII mensis Augusti anno MDCCCLXXX
temporaria nuncupavit vota tribusque post annis sollemnia. Studiis fructuose
peractis, sacerdos est die XIX mensis Iunii anno MDCCCLXXXVI initiatus. Deinde
plures annos munere est spiritalis moderatoris ac iuvenum Capuccinorum rnagistri
perfunctus, cum sapiens emineret dux et certus. Anno MCMII provincialis
minister est destinatus. Episcopum eum Tarvisinum fieri voluit die XIII mensis
Aprilis anno MCMIV sanctus Pius X quem ipse intime cognovit. Romae paucis
transactis diebus episcopatu est auctus. Suum persequens ministerium effulgebat
ob efficacitatem ardoremque praedicandi. Singulari sollicitudine catechesim
curabat tum iuvenum tum etiam seniorum. Dioecesanum Seminarium redintegravit
atque cleri spiritalia exercitia fovit secundum institutionis formam a se ipso
quotannis excogitatam. Pastoralem sacerdotum actuositatem definitis monitionibus
dirigebat quarum exsecutionem tempore visitationum pastoralium comprobabat.
Magni industriam laicatus catholici aestimabat quos valde incitabat ut socialem
Ecclesiae doctrinam ad effectum deducerent. Flagrante bello MCMXV-MCMXVIII
paterno animo pauperibus opitulabatur et profugis. Maximo etiam instante
periculo recusabat ne suam desereret dioecesim ut maxime indigentibus auxilio
esse posset ac solacio idemque ut facerent sacerdotes hortabatur. Profligato
denique bello opus provexit restitutionis morum ac rerum et omnes monuit
societatem ut exstruerent super solida Evangelici nuntii fundamenta, non super
opinationes mendaces. Institutorum catholicorum operam incitabat nec non
confraternitatum piarumque consociationum. Aliquamdiu dioecesis Patavinae etiam
Apostolicus fuit Administrator ac deinde pariter archidioecesis Utinensis
Apostolicus Administrator et Visitator. Firmae vir fidei per sacram Liturgiam
eandem illam aluit virtutem sicut etiam per precationem perpetuam, pietatem erga
Sanctissimum Sacramentum ac Virginem Mariam, tandem per lectionem Verbi Dei ac
ponderationem. Oculos semper defigebat bonis in caelestibus suosque fideles
adhortabatur ne « bona animae neglegerent ». Homines dolore conflietatos
sustentabat dum frduciam de Domini tutela instillabat. Valetudinaria crebro
invisebat et orphanotrophia tum etiam carceres ut lucis Christi consolationem
adflictis praeberet. Tarvisinam prudenter gubernavit dioecesim et, priusquam
graviora caperet consilia, humili animo adiumentum petebat aliorum illuminatorum
et idoneorum. Quotquot ad eum consilium petituri decurrebant numquam non
opportuna excipiebant monita. Iudicia prolaturus non se sinebat peculiaribus
amicitiis aut favore erga quemquam permoveri. Superioribus ecclesiasticis
docilem semper se praebuit atque etiam observantem auctoritatum civilium.
Vehementer numquam dubitavit reclamare quotiens Ecclesiae aut fidelium
violabantur iura. Fortitudinem demonstrabat cum resisteret impulsionibus contra
clerum et etiam massonicis quae eo tempore percrebrescebant. Velut germanus
frater Franeiscalis sobriam transegit vitam asperisque sese subiecit
paenitentiis paupertatem ac simplicitatem factitans. Propriam cohibuit indolem
quae suapte natura vehementior erat. Fatigationibus pro Christi Regno susceptis
ipse iam absumptus autumno anni MCMXXXV subiit arteriosclerosim progredientem
nonnullisque post mensibus etiam lateris dexteri paralysim. Cum decumberet,
licet suam deprimentem animadvertere condicionem numquam lamentum sustulit et
valde eos permovit qui ei adsistebant. Inter Domini brachia die XXVI Iunii anno
MCMXXXVI pientissime obdormivit. Propter diffusam sanctitatis famam anno
MCMLXIV Processus Informativus incohatus est et anno MCMLXVII terminatus.
Omnibus rite completis, quae ius hac de re statuit, coram Nobis prodiit Decretum
super virtutibus heroum in modum exercitis die XXI Decembris MCMXCVIII anno ac
deinde Decretum super miraculo die XXIII Aprilis anno mmnt est approbatum.
Constituimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XX subsequentis mensis
Octobris perageretur.
Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri
hanc protulimus formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Baptistae Odama,
Archiepiscopi Guluensis, Pauli Magnani, Episcopi Tarvisini, Severini Cardinalis
Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Iacobi Barabino, Episcopi
Ventimiliensis-Sancti Romuli, et Antonii Mattiazzo, Archiepiscopi-Episcopi
Patavini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanetorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei David
Okelo et Gildo Irwa, Andreas Hyacinthus Longhin, Marcus Antonius Durando,
Maria a Passione Helena Maria de Chappotin de Neuville et Liduina Meneguzzi
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Davidis Okelo et
Gildonis Irwa die vicesima Octobris, Andreae Hyacinthi Longhin die vicesima
sexta Iunii, Marci Antonii Durando die decima Decembris, Mariae a Passione
Helenae Mariae de Chappotin de Neuville die decima quinta Novembris et
Liduinae Meneguzzi die secunda Decembris in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Praeterea, quem ad modum numquam non Nobis accidit, etiam nunc, praeclara
offertur optandi precandique occasio ut huius Beati Caelitis agnitus ab Ecclesia
honor plurimum quidem conferat non modo ad christifidelium augendam pietatem
verum etiam eorum ad roborandam fidem, cum viderint quantum hodie quoque
sanctitas valeat eiusque proficiat in terris testificatio.
Quae autem his
Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XX
mensis Octobris, anno Domini MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 823-826
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana