 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI AUTEM PERSPEXERIT*
VENERABILI DEI SERVO MARCO ANTONIO
DURANDO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Qui autem perspexerit in lege perfecta
libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic
beatus in facto suo erit (Iac l, 25).
Christiana revelatio, accepta perinde et acta, hominem a peccati moltisque
servitute vindicat (cfr Gal 5, 1) eumque laetificat. Dei Servi David
Okelo et Gildo Irwa cum plane
talem praecipuam veritatem intellegerent. Evangelii nuntium studiose sunt
complexi atque, cum catechistarum munera explerent prompte operam dederunt ut
idem nuntius in suos diffunderetur. Sibi commissum officium haud relinquentes,
morti occurrerunt, in Christum Ecclesiamque amorem per sanguinis effusionem
testantes.
I. David Okelo circiter annoMCMII in pago Ogom-Payira Ugandae
septentrionalis ex pagana familia ortus est. Puer Missionariorum Combonianorum
Cordis Iesu sodales adire coepit, qui modo in illam regionem venerant ac simul
parentes in agrorum operibus iuvabat. Eiusdem mores domi integri fuerunt. Cum
fidem catholicam amplecti constitueret inter catechumenos in missionis loco
Kitgum adscribi voluit atque Baptismatis fonte die I mensis Iunii anno
MCMXVI ablutus est. Eodem die ad sacram synaxim primo accessit et die
XVsubsequentis mensis Octobris Confirmationis sacramentum recepit. Institutionis
expleto curriculo in catechistarum numerum adscribi se sivit.
II. Gildo Irwa anno circiter MCMVI in vico Bar-Kitoba Labongo
septentrionalis occidentalisque Kitgumensis loci ex pagana domo ortus est. Ipse
quoque die I mensis Iunii anno MCMXVI est baptizatus, qui eodem die primo sacram
Eucharistiam recepit et subsequentis mensis Octobris die XV Confirmationis
sacramento roboratus est. Postea apud sedem missionariorum suam exegit vitam
atque interdum parentes invisebat quos in agris colendis iuvabat. Missionarii ut
fidei veritas inter indigenas evulgaretur uti voluerunt illius locis hominibus.
Primis mensibus anni MCMXVII cum de Antonii fratris ex eadem matre orti morte
audivisset, qui catechistae officium sustinuerat, Dei Servus David Okelo in eius
locum suffici voluit, quocum se paulo post Dei Servus Gildo Irwa coniunxit.
Locus in quo illi opus faciebant qui longe a suis vicis aberat, omnino erat
intutus, cum latrones, seditiosi, idolatrae inibi grassarentur. Licet has
cognoscerent difficultates haud animos desponderunt, Divinae Providentiae fisi
subsidio. De mortis periculo facti certiores, ad terrestrem vitam amittendam se
praebuerunt paratos, quippe qui aeternam beatitudinem attingere ruperent. Oppido
Paimol petito, sedule officium sibi commissum expleverunt atque fere
omnium sibi conciliarunt animos. Uberem apostolatum inter homines religione
potissimum carentes egerunt, eosdem docentes Dominum diligere laudareque,
proximum curare, Dei Ecclesiaeque mandata servare. Numquam in stirpium ac
politicae rei contentionibus se immisceri siverunt, quae temporibus illis
invalescebant. Attamen quaedam ob Anglorum iussa tumultus et seditiones
evenerunt, quibus rebellibus religionis illius loci participes et muslimi sese
addiderunt, ac sic motus ille adversus christianos se convertit. Inter XVIII et
XX diem anni MCMXVIII nonnulli seditiosi in gurgustium se contulerunt Dei Servos
necaturi. David et Gildo servati essent si catechistae munus reliquissent, ad
suum vicum redeuntes. Illi negaverunt, cum Domino se vocanti parere potius
vellent quam hominibus. Lanceae ideo ictibus necati sunt. Dei populus eos statim
fidei martyres putavit et talis fama progredientibus annis sic non minuit ut
annis MCMLII-MCMLIII testimonia colligerentur ad futuram memoriam. Anno
MCMXCVIII Episcopus Guluensis beatificationis Causam incohavit seu declarationis
martyrii dioecesana Inquisitione inita. His iure praescriptis absolutis rebus,
Nobis coram decretum super martyrio die XXIII mensis Aprilis anno MMII prodiit.
Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XX mensis Octobris
subsequentis celebraretur.
Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus
formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Baptistae Odama, Archiepiscopi Guluensis,
Pauli Magnani, Episcopi Tarvisini, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi
Taurinensis, Iacobi Barabino, Episcopi Ventimiliensis-Sancti Romuli, et Antonii
Mattiazzo. Archiepiscopi-Episcopi Patavini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Audoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei David Okelo et Gildo Irwa, Andreas Hyacinthus Longhin,
Marcus Antonius Durando, Maria a Passione Helena Maria de Chappotin de Neuville
et Liduina Meneguzzi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:
Davidis Okelo et Gildonis Irwa die vicesima Octobris, Andreae Hyacinthi Longhin
die vicesima sexta Iunii, Marci Antonii Durando die decima Decembris, Mariae a
Passione Helenae Mariae de Chappotin de Neuville die decima quinta Novembris et
Liduinae Meneguzzi die secunda Decembris in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Octobris, anno MMII,
Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 9, pp. 521-526
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana
|