The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UNUS [. . .] DEUS*

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE A PASSIONE NATAE
HELENAE MARIAE PHILIPPINAE DE CHAPPOTIN DE
NEUVILLE CAELITUM BEATARUM TRIBUITUR DIGNITAS

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Unus (...) Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (1 Tim 2, 5-6).

Ex sibi divinitus credito munere vocatur Ecclesia ut universis hominibus salutis perferat nuntium, unde Redemptionis beneficiis a Christo effectae perfrui valeant (cfr. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, n. 5). Huic ipsi evangelizandi operae contulit suas partes Maria a Passione, Helena Maria Philippina de Chappotin de Neuville baptizata, per caritatem actuosam unicumque sese devovendi studium. Ita profecto quod a Deo receperat aliis tradidit.

Haec nata est Christi testis die XXI mensis Maii anno MDCCCXXXIX in urbe Galliae Nannetensi nobili quidem ac religiosa de stirpe. Post pueritiam, ubi documenta eminentis spiritualitatis reddidit, ad vitae propositum franciscale sese allici sensit et mense Decembri anno MDCCCLX adnuente prius loci episcopo coenobium intravit Virginum Claralium. Cum esset adhuc postulans, a Spiritu intus impulsa se pro Pontifice hostiam obtulit sed paulo post gravi conflictata morbo claustrum deserere debuit. Ut denique convaluit, suo a confessario est ad Societatem Mariae Reparatricis directa quam anno MDCCCLXIV est ingressa. Adhuc etiam novicia in Indiam est emissa videlicet in Apostolicum Vicariatum Madurensem. Sedula virtutum exercitatio cum claris eius naturae dotibus coniuncta plane effecit ut magnam passim experiretur aestimationem. Paucis propterea suum post adventum annis creata antistita illius loci est ac deinde trium monasteriorum praefecta provincialis. Ea igitur praeeunte complura caritatis opera sunt completa, qualia fuerunt scholae et orphanorum hospitia et asyla. Sagaci quidem sua moderatione tranquillitatem reducere potuit in provinciam illam missionalem quae variis tunc turbabatur dissensionibus internis. Plures propter subsequentes difficultates et calumniosas accusationes ipsam deseruit Societatem Mariae Reparatricis nonnullisque cum sociis in tutelam concessit Vicarii Apostolici Coimbaturensis, quo deinde persuadente Romam se contulit ut Pontifici Beato Pio IX suam exhiberet vitae religiosae adhuc ducendae voluntatem. VI igitur die Ianuarii mensis anno MDCCCLXXVII necessariam Beatissimus Pater concessit approbationem sicque Congregatio Missionariarum Mariae est coorta cuius Venerabilis Serva Dei novitiatum in Gallia apud locum Saint Brieuc condidit. Quibusdam vehementer eam oppugnantibus anno MDCCCLXXXIII officio antistitae est privata verumtamen post inquisitionem a Leone XIII mandatam ut eventorum et factorum natura statueretur, agnita est illa plane innocens iterumque electa ad munus illud explendum quod ei immerito erat abreptum. Ab ea excitata religiosa familia die XII mensis Augusti anno MDCCCLXXXV Ordini Fratrum Minorum est commendata novo nomine sumpto Franciscanarum Missionariarum Mariae . Eodem praeterea die laudis prodiit Decretum deindeque sunt comprobatae Constitutiones. Progredientibus annis tam intra quam extra Continentem Europae terram complures apertae sunt domus quas Dei Serva crebro invisebat. Anno MCM martyrio funditus conturbata est quod in Sinis septem eius religiosae sorores pertulerunt quas quidem Nos ipsi Kalendis Octobribus Iubilaei Anno MM in Sanctarum album rettulimus una cum plurimis aliis fidei testibus. Ubicumque acciderat ut ipsa operaretur, suam sine dubitatione fidem in Christum atque Ecclesiam est testificata. Vitam praeterea spiritualem per Eucharistiae sacramenti adorationem aluit nec non fervidam ac perpetuam precationem, tum etiam per lectionem et ponderationem Dei Verbi Patrumque Ecclesiae operum. Virgini Sanctissimae teneram devotionem in filiae modum nutrivit cuius exemplum sectari voluit sese Domini consiliis tota committenda. Pacem interiorem, cum fidenter se in Dei manibus relinqueret, semper inveniebat. Uti hostiam sese obtulit Christum in Ipsius Paschali mysterio imitata suasque omnes pro Regno Dei profudit vires nec non hominum aeterna salute. Immenso pauperes et desertos atque derelictos amore prosequebatur. Congregationem, cui initium dedit, prudenter gubernavit propriarumque spiritualium filiarum studiose curavit institutionem. Ecclesiae leges in exemplum asservavit nec non Instituti sui Regulam. Pro sociali iustitia etiam se impendebat, sibi cum persuasisset hoc modo evangelizandi opus adiutum iri valde. Mulieris promotionem incitabat omniumque ad ordines sociales inferiores pertinentium. Constantem se in difficultatibus praebuit adfectu prorsus franciscali a semet ipsa seiuncta omnibusque rerum divitiis. In humilitate vixit ac simplicitate atque evangelica implevit consilia. Fatigationibus complurium itinerum confecta atque vitae ipsius suae impendio consumpta post breviorem aegrotationem die XV mensis Novembris anno MCMIV Sancti Remi obiit.

Ob sanctitatis disseminatam famam anno MCMXVIII est Processus Informativus susceptus. Omnibus deinde rite, quae ius ipsum statuit, peractis Nostro in conspectu Decretum de virtutibus heroicis die XXVIII mensis Iunii anno MCMIC prodiit ac deinde super miraculo Decretum comprobavimus die Aprilis XXIII anno MMII, cum simul ritus beatificationis constituimus ut Romae subsequenti die XX Octobris mensis concelebraretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Baptistae Odama, Archiepiscopi Guluensis, Pauli Magnani, Episcopi Tarvisini, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Iacobi Barabino, Episcopi Ventimiliensis-Sancti Romuli, et Antonii Mattiazzo, Archiepiscopi-Episcopi Patavini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei David Okelo et Gildo Irwa, Andreas Hyacinthus Longhin, Marcus Antonius Durando, Maria a Passione Helena Maria de Chappotin de Neuville et Liduina Meneguzzi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:

Davidis Okelo et Gildonis Irwa die vicesima Octobris, Andreae Hyacinthi Longhin die vicesima sexta Iunii, Marci Antonii Durando die decima Decembris, Mariae a Passione Helenae Mariae de Chappotin de Neuville die decima quinta Novembris et Liduinae Meneguzzi die secunda Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

 In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti .

Quibus prolatis verbis, pio quidem studio orationem habuimus qua tum eximiam huius beatae vitam laudibus extulimus, tum singulas simul christianas virtutes. Nos deinde publice pariter cum adstantibus cunctis illam sumus venerati et consentanea nimirum prece Ipsi primi eam in adiutorium omnium nostrum invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Octobris, anno MMII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 826-829

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 

top