 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
VIDEBUNT OMNES*
VENERABILI DEI SERVAE LIDUINAE MENEGUZZI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Videbunt omnes fines terme salutare Dei nostri»
(Is 52. 10).
Ut
haec prophetia adimpleretur, annorum decursu omnium stirpium culturarumque
hominibus enuntiatum est Evangelium. Inter autem eos qui multum dederunt operae
ut unus Salvator cognosceretur, videlicet Iesus Christus, procul dubio
Venerabilis Dei Serva Liduina Meneguzzi est annumeranda, quae exemplo potius
quam verbo evangelici nuntii est testificata veritatem. Ipsa enim suam ipsius
vitam in Domini proximique commoditatem tradidit, impigra quadam caritate
pauperes curans ac dolentes.
Haec Christi testis die XII mensis Septembris anno MCMI
Aponi Patavinae
provinciae ex modica pientissimaque familia orta est. Puella quotidieMissae
celebrationi interesse solebat et catecheticae institutioni studebat. Familiae
sustinendae gratia divitum familiis inservivit et quibusdam in deversoriis, prae
se amabilitatis, operositatis, comitatis ferens speciem. Cum vitam consecratam affectaret, die
V mensis Martii anno MCVMXXVI Congregationem Sororum Sancti Francisci Salesii ingressa est. Hoc in
Instituto vestiplicae, valetudinariae et aedituae sustinuit munus. Cum alumnarum esset
custos in Collegio «Sanctae Crucis» commorantium, lenitudine, promptitudine
recte decernendi
facultate eminuit. Anno MCMXXXVII missionaria in Aethiopiam missa est,
quae laetanter hoc officium suscepit, cum Christi lucem ad longinquos fratres
deferre cuperet. Dire-Dawae addicta est, urbi nempe diversis stirpibus
religionibusque refertae. Suam per amabilitatem non christianorum etiam sibi
conciliavit animos. Primum nosocomii civilis aegrotis sanandis dedit operam, atque altero inito bello mundano milites sauciatos curare coepit. Amabiliter
corporis spiritusque ad acrumnas infirmorum levandas summa ope nisa est. Licet
operis essent difficultates, cum haud ledi, medicamenta atque chirurgica
instrumenta suppeterent, quoquoversus serenitatem effudit, omnes subridens
iuvando itemque in indigentioribus in Divinam Providentiam inculcando fiduciam.
Cum pyroboli caderent, perculsis subveniebat, morituris assidebat,
paenitentiae actus inspirabat, infirmos ante mortem baptizabat. Cunctis in
rerum adiunctis in Dominum fidem significavit inque veritates revelatas. Per eucharisticam adorationem
et erga Virginem Mariam devotionem suam
spiritalitatem aluit. In difficilioribus circumstantiis maerentes solari
solebat, spem inculcans aeternae beatitudinis. Indigenis catecheticam
institutionem praebuit, cum Christum nescientes Dei Ecclesiaeque amorem
doceret. Assidue pro Dei gloria animarumque salute adlaboravit. Omnibus lumen
monitaque quaerentibus prudens fuit consultrix. Dei mandata, Ecclesiae leges
suique Instituti Regulam servavit. Parce vixit omne genus condicionibus
rerumque penuriae occurrit. Ecclesiasticis Superioribus paruit. Humilis ac
semper fuit simplex, sui oblita cum remisse ac lenitor bonum faceret.
Castimoniam servavit, cum Christum indiviso corde diligeret. Morbo insanabili
correpta, Dei voluntati facile paruit ac maximos cruciatus fortiter toleravit.
Die II mensis Decembris anno MCMXLI e vita cessit, frustra sectione chirurgica
inita. Antequam moreretur, suam significavit laetitiam, caelestia bona
praegustans atque aedificans adstantes.
Eius propter sanctitatis famam anno MCMLXIII Processus informativus incohatus
est. His absolutis iure statutis rebus, Nobis coram de virtutibus heroum in
modum exercitis decretum die XXVmensis Iunii anno MCMXCVI prodiit, atque die VII
mensis Iulii anno MMI decretum de miraculo est evulgatum. Statuimus exinde ut
beatificationis ritus die XX mensis Octobris subsequentis anni MMII
celebraretur.
Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus
formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Baptistae Odama, Archiepiscopi Guluensis,
Pauli Magnani, Episcopi Tarvisini, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi
Taurinensis, Iacobi Barabino, Episcopi Ventimiliensis-Sancti Romuli, et Antonii
Mattiazzo. Archiepiscopi-Episcopi Patavini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis
Sanctorum consulto, Audoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut
Venerabiles Servi Dei David Okelo et Gildo Irwa, Andreas Hyacinthus Longhin,
Marcus Antonius Durando, Maria a Passione Helena Maria de Chappotin de Neuville
et Liduina Meneguzzi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum:
Davidis Okelo et Gildonis Irwa die vicesima Octobris, Andreae Hyacinthi Longhin
die vicesima sexta Iunii, Marci Antonii Durando die decima Decembris, Mariae a
Passione Helenae Mariae de Chappotin de Neuville die decima quinta Novembris et
Liduinae Meneguzzi die secunda Decembris in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Octobris, anno MMII,
Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 721-723
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana
|