IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUO EXPEDITIUS*
NUNTIATURA APOSTOLICA BENINI AC TOGI CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Quo expeditius efficiantur publicae necessitudinis
rationes quae iam diu intercedunt feliciter inter hanc Apostolicam Sedem et
Beninensem ac Toganam Civitates simulque promptius consulatur evangelizationis
operi atque spirituali saluti Christifidelium illic degentium, Nobis
peropportunum videtur memoratis pro Nationibus Apostolicam Nuntiaturam condere,
seiungendo eas a competentia Nuntiaturae Apostolicae in Gana. Summa igitur
Nostra potestate harumque Litterarum virtute Nuntiaturam Apostolicam Benini ac
Togi constituimus, factis cunctis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis
et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione
Congregationis pro Gentium Evangelizatione positarum, propria sunt, mandantes ut
ipsius sedes in urbe Cotonuensi, in Benino, ponatur. Has denique Litteras, in
forma Brevis maioris expeditas, iugiter ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Octobris anno MCMII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 1, pp. 39-40
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana