The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM POSTREMUM*

SANCTUARIUM CRACOVIAE DEO DICATUM IN HONOREM DIVINAE
 MISERICORDIAE AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum postremum iter Nostrum apostolicum fecimus in dilectam Poloniae nationem, Cracoviensi in urbe spiritali cum gaudio gratiarumque actione die XVII mensis Augusti anno MMII Sanctuarium Deo consecravimus in honorem Divinae Misericordiae aedificatum, loco scilicet commorationis sanctae Faustinae Kowalska. Instante deinde Venerabili Fratre Nostro Francisco S.R.E. Cardinale Macharski, Archiepiscopo Cracoviensi, de propagatione cultus Divinae Misericordiae omnino sollicito, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consulto, statuimus ut Sanctuarium Deo dicatum in honorem Divinae Misericordiae Cracoviensi in urbe ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris » die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Exoptamus ut hoc Nostrum Decretum in divulgationem proficiat cultus Divinae Misericordiae tum in archidioecesi Cracoviensi tum in toto orbe terrarum atque in spiritalem cunctorum fidelium progressionem.

Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Martii, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

IOANNES PAULUS PP. II


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, p. 392

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top