The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DIGNUS EST OPERARIUS*

VENERABILI SERVAE DEI IOANNAE MARIAE CONDESA LLUCH BEATORUM CAELITUM HONORES TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Dignus est operarius mercede sua» (Lc 10. 7).

Lex quam Deus hominibus tradidit statuit ut operarius, qui missionem participandi operam Creatoris cotidiano nisu exsequitur, dignitate et inalienabilibus iuribus gaudeat. Altero recurrente XIX saeculi dimidio, ardentior in dies lucri rupiditas causa exstitit haec iura laedendi. Venerabilis Serva Dei Ioanna Maria Condesa Lluch, moralia perpendens et materialia pericula quibus operarii subiciebantur ac praesertim mulieres ad laborem extra domestica saepta coactae, summopere contendit ut earum vitae condiciones in melius redderet et apud eas frugiferam evangelizationis operam ad effectum duceret. Haec fidelis Christi testis die XXX mensis Martii anno MDCCCLXII Valentiae ex parentibus, qui opibus sufficientibus ac christianis virtutibus praediti erant, nata est. Tres tantum annos agens a patre est orbata, qui praedarus medirus morbo quodam correptus infirmis inserviens e vita migravit. Mater filiae institutionem privatae commisit magistrae. Adulescens, Ioanna Maria Tertium Ordinem Carmelitanum ingressa est et Archiconfraternitatem Filiarum Mariae et Sanctae Teresiae, ubi pietatis spiritu et caritate eminuit. Iuvenis, propositum perfecit se Christo omnino vovendi et, praehabito spiritualis moderatoris consensu, privatum castitatis votum emisit. Postea, orationi vacans, percepit se a Domino vocari ad ipsius vultum contemplandum in iuvenibus mulieribus operariis quae nimio exhauriebantur labore. Propositum excogitavit domum instituendi ad eas excipiendas et iisdem congruentem formationem culturalem et religiosam tradendi; et quo melius eis inserviret, consilium quoque cepit novam religiosam Congregationem condendi. In his exsequendis inceptis tam a spirituali moderatore quam ab ipsis familiaribus est suffulta. Ab initio tamen quaedam obstiterunt illi difficultates ex parte Archiepiscopi Valentini qui, quamvis de probitate propositi persuasus, puellam adeo iuvenem sic onerosum inceptum promovere posse diffidebat. Serva Dei voluntati auctoritatis ecclesiasticae humiliter obtemperavit: interea tamen ipsa, sub oboedientiae virtute iugiter agens, omnibus nisa est viribus ut obstacula vinceret in opere ad rem adducendo, ad quod a Domino vocabatur. Ideo anno MDCCCLXXXIV licentiam accepit ut domum aperiret ad operarias recipiendas, et eodem anno scholam gratuitam pro earum filiis instituit. Aliae iuvenes, eiusdem incepti apostolici participes, cum ea propediem sunt sociatae. Anno MDCCCXCII facultatem obtinuit condendi Institutum, quod pridem ei cordi erat, et ita nata est Congregatio Ancillarum Mariae Immaculatae. Die XIX mensis Martii anno MDCCCXCV sorores emiserunt vota temporaria, ac deinde perpetua mense Septembri anno MCMXI. Opus interdum in alias Hispanicas regiones dilatabatur sub sapienti et prudenti moderamine Servae Dei, quae tam filias spirituales quam iuvenes protectas ad christianas et religiosas virtutes permanenter excolendas formavit. Fidem in Christo et in revelatis veritatibus incunctanter testata est; et divino firmata praesidio, audacia aggressa est incepta ut voluntatem Domini peractam contemplaretur. Propriam spiritualitatem nutrivit cultu prosequens Sanctissimum Sacramentum. Beatam Mariam Virginem, Sanctum Ioseph et Sanctam Teresiam a Iesu. Deum super omnia dilexit et omnino se dedit puellis in difficultate versantibus. Maternam iustamque se praebuit erga filias spirituales. Obligationes proprii status et Regulas Instituti stricte servavit. Ad exsequendam iustitiam socialem peculiari adlaboravit studio. Temperatam austeramque vitam duxit et ab opibus honoribusque terrenis disiunctam se ostendit. Indiviso fidelique corde Christum suum sponsum dilexit. Aegritudines patienter pertulit quibus correpta fuit extremis vitae annis. Die XVI mensis Ianuarii anno MCMXVI cursum terrenae exsistentiae confecit, ut aeternam acciperet mercedem, ad quam omnes vires vitae vertebantur.

Diffusa iam eius sanctitatis fama, anno MCMLIII incohatus est Processus Informativus et conclusus anno MCMLIV. Servatis omnibus de iure servandis, Nobis coram promulgatum est Decretum super heroicitate virtutum die VII mensis Iulii anno MCMXCVII, atque die V mensis Iulii annoMMII approbatum est Decretum super miraculo. Statuimus igitur ut ritus beatificationis Romae perageretur die XXIII mensis Martii sequentis anni.

Hodie igitur in foro Basilicam Sancti Petri Apostoli Vaticanam prospiciente inter sacra hanc ediximus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Mauricii Gaidon, Episcopi Cadurcensis, Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Iulii Henrici Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, et Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonhomme, Maria Perdolens Rodríguez Sopeña, Maria Caritas Brader, Ioanna Maria Condesa Lluch et Ladislaus BatthVánV-Strattmann Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonhomme die nona Septembris, Mariae Perdolentis Rodríguez Sopeña die decima Ianuarii, Mariae Caritatis Brader die vicesima septima Februarii, Ioannae Mariae Condesa Lluch die decima sexta Ianuarii et Ladislai BatthVánV-Strattmann die vicesima secunda Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Martii, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 723-725

 

© CopVright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top