The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ET OBTULERUNT EI*

VENERABILI DEI SERVO LADISLAO BATTHYÀNY-STRATTMANN
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos» (Mt 4, 24).

Iesus Christus peculiarem misericordiam in languentes ostendit, se cum vel aequans: «Infirmus et visitastis me» (Mt 25, 36). Inter fideles qui praedilectionis amorem in fratres infirmos contulerunt, ad Divini Redemptoris similitudinem, annumeratur Venerabilis Dei Servus Ladislaus Batthyány- Strattmann, qui paterfamilias fuit et medicus. Diversis temporibus duo valetudinaria aedificanda curavit isque amabiliter prudenterque aegrotos assedit, gratis suam operam pro indigentioribus praestando.

Fidelis hic Christi testis die XXVIII mensis Octobris anno MDCCCLXX in oppido Dunakiliti, in Hungaria, ex ampla familia ortus est. Eo puero, familia ad oppidum Köpcsény se contulit. In collegio quodam culturali religiosaque disciplina est institutus atque iuvenis ad sanctorum vitae narrationes et Ecclesiae historiam mentem intendit. Ad Sacri Cordis quoque Consociationem, et postea ad Marialem Congregationem, accessit.

Anno MDCCCXCVI Medicinae facultati apud studiorum Universitatem Vindobonensem nomen dedit qui quattuor post annos lauream est consecutus. Anno MDCCCXCVIII Mariam Teresiam Coreth comitissam matrimonio sibi iunxit, quam fideliter dilexit. Ex matrimonio tredecim liberi nati sunt, qui ab utroque in viam Domini dueti sunt. Anno MCMII privatum valetudinarium in oppido Köpcsény condidit ac porro chirurgiae et ophthalmologiae arti  operam praecipue dedit. Eius periti a pellecti et caritate christiana, complures infirmi ad eum valetudinis causa concurrebant. Primo saeviente bello mundano multum adlaboravit ut militum sauciatorum dolores levaret, in quorum beneficium valetudinarium laxavit. Militum asyla liberis excipiendis instituit, sic sinens ut eorum matres operarentur familiisque opes suppeditarent. Bello mundano exacto, Körmend petiit, ubi in aliqua castelli parte aegrotorum gratuito curandorum indigentium causa qui ex oculis laborabant valetudinarium aedificavit. Spiritaliter quoque infirmos curabat, quos ad precationem Deoque propter adeptam sanitatem gratias agendas incitabat. Pauperes pecunia, vestibus, frumento materiaque iuvit atque compluribus humanitatis institutis magna oeconomica subsidia ministravit. Anno MCMXIII, eius vicesimo quinto matrimonii contingente anno, honores ac diploma meritorum ei concredidit Summus Pontifex. Fideliter congruenterque christiana mariti, patris medicique mandata servans, ad sanctitatem pervenit, et sui ordinis perseveranter ac laetanter virtutes exercuit. Fidelis Ecclesiae filius Magisterii doctrinam constanter tenuit. Precibus, Sacra Scriptura, Eucharistia, Virginis Mariae et sancti Ioseph devotione suam spiritalitatem aluit. Cum Dominum diligeret, malum vitavit et bonum est persecutus; pauperes dolentesque iuvit, in quibus Christi Cruci affixi vultum respiciebat. Haud in divitiis ac humanis subsidiis nitebatur ac in difficilioribus condicionibus Providentiae se veluti puerum committebat. Prudenter suam rexit familiam et sagaciter filios educavit. Iustitiam quoque socialem coluit, multa tradens praedia et fundos minimo pretio locans. Frugi fuit, licet multa bona possideret atque ad sobrietatem parsimoniamque liberos educavit. Suas impulsiones suumque morem coercuit, cui iuveni acer fuit. Complures aerumnas fortiter toleravit. Anno MCMXXIX sanatorio est receptus atque haud bonae valetudinis dolores patienter sustinuit, patiens - quemadmodum minori sorori scripsit - «quia una cum Christo pati poterat». Post aegritudinem plus anno toleratam. Vindobonae die XXII mensis Ianuarii anno MCMXXXI aeternum praemium diu affectatum attigit. Exuviae eius in urbe v.d. Güssing, in Austria, pie servantur.

Eius latam propter sanctitatis famam Archiepiscopus Vindobonensis Episcopusque Sabariensis anno MCMXLIV beatificationis canonizationisque Causam incohaverunt, quae anno MCMLXXXVII ab Episcopo Sideropolitano iterum est suscepta. His absolutis rebus iure statutis, Nobis coram decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die XI mensis Iulii anno MCMXCII prodiit atque die V mensis Iulii anno MMII decretum de miraculo est comprobatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XXIII mensis Martii subsequcntis anni celebraretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Mauricii Gaidon, Episcopi Cadurcensis, Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Iulii Henrici Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, et Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonhomme, Maria Perdolens Rodríguez Sopeña, Maria Caritas Brader, Ioanna Maria Condesa Lluch et Ladislaus Batthyány-Strattmann Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonhomme die nona Septembris, Mariae Perdolentis Rodríguez Sopeña die decima Ianuarii, Mariae Caritatis Brader die vicesima septima Februarii, Ioannae Mariae Condesa Lluch die decima sexta Ianuarii et Ladislai Batthyány-Strattmann die vicesima secunda Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Martii, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 9, pp. 526-528

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top