IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
EUNTES IN MUNDUM*
VENERABILI SERVAE DEI
MARIAE CARITATI BRADER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Euntes in mundum universum
praedicate evangelium omni creaturae» (Mc 16,15).
Haec verba a Christo
apostolis pronuntiata in corde Venerabilis Servae Dei Mariae Caritatis Brader
resonabant cum longas per horas prope tabernaculum adstabat. In contemplatione
revera enascebatur in ea desiderium Christi verba ad terras longinquas
afferendi atque pauperes adiuvandi.
Die XIV mensis Augusti nata anno MDCCCLX
in loco vulgo Kaltbrunn, prope urbem Sancti Galli in Helvetia, sequenti die
baptismum accepit atque nomen Mariae Iosephae Carolae. Iam ab infantia sanctos
imitari voluit ut etiam ipsa sancta fieret: haec fuit eius mens totam per vitam.
Scholis expletis primariis, collegium frequentavit «Maria Hilf» in Altstätten
a religiosis Tertii Ordinis Regularis Sancti Francisci administratum.
Religiosarum exemplum eam incitavit ad vitam Deo omnino vovendam. Die I mensis
Martii anno MDCCCLXXXI vestimentum induxit franciscale in conventu Altstätten
atque nomen Mariae Caritatis Amoris Spiritus Sancti est consecuta.
Die XXII mensis Augusti anno MDCCCXXXII religiosa nuncupavit vota. Precibus
et meditatione amorem erga Dominum diligenter aluit atque sua sponte missionibus
in America Latina se dicavit ut Eum alii etiam cognoscerent. Laetitia plena,
die XIX mensis Iunii annoMDCCCLXXXVIII simul cum sex sociis terram
petiit Aequatoriae. Anno MDCCCXCIII post laboriosam navitatem in Chone et
post fructuosam catechizationem plurimos inter infantes, ad fundationem
destinata est in Túquerres, Columbiana in terra. Missionalia ob proposita
Congregationem condidit anno MDCCCXCIV Franciscanarum Mariae Immaculatae.
Erga Eucharistiam demonstrans singularem pietatem, in Iesu Sacramentato
invenit fontem et pondus suae vitae. Amore incitata ad Iesum Eucharisticum,
totam se dicavit ut privilegium Adorationis Perpetuae obtineret die ac nocte,
quod veluti praecipuum patrimonium reliquit communitati, simul cum amore et
veneratione erga sacerdotes, Dei ministros. Vitam spiritalem diligens, continua
vivebat in praesentia Dei. Omnibus in eventibus manum videbat providentialem et
misericordem Domini atque alios adhortabatur ut «in omnibus rebus voluntatem
viderent Dei, et per amorem ad Eum, laeto animo eius explerent voluntatem». Dictum eius vitae fuit
sententia: «Deus hoc vult». Clara ista sancti Francisci Assisiensis filia
alta omnino ratione charisma vixit franciscale quod manifestavit continua in
conversione, contemplatione et Dei adoratione, in amore paupertatis
evangelicae nec non in simplicitate et in humilitate. Caritas facta est in
ipsa facultas ad se ipsam aliis dandi. Christus fuit semper culmen eius vitae
et adimpletio voluntatis Dei unicum munus. Expletis LXXXII annis, mortem
praesentiens, suas adhortabatur filias: «Decedo; nolite bona relinquere
opera quae Congregatio in manibus habet, eleemosynam scilicet et multam
caritatem erga pauperes, altam dilectionem inter sorores, fidelitatem
episcopis et sacerdotibus». Die XXVII mensis Februarii annoMCMXLIII
animam suam Creatori tradidit. Sepulcrum eius in loco Pasto meta est plurimarum
peregrinationum.
Omnibus de iure diligenter expletis. Nos Ipsi die XX\VIII mensis
Iunii annoMCMXCIX declaravimus Venerabilem Servam Dei Mariam Caritatem
Brader virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Die XXIII
mensis Aprilis anno MII, Nobis adstantibus, decretum
super miraculo prodiit quod eiusdem Venerabilis Servae Dei deprecationi est
adsignatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die XXIII mensis Martii annoMMIII
Romae perageretur.
Hodie igitur inter Missarum
sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:
«Nos, vota Fratrum
Nostrorum Mauricii Gaidon, Episcopi Cadurcensis, Antonii Mariae Cardinalis Rouco
Varela, Archiepiscopi Matritensis, Iulii Henrici Prado Bolaños, Episcopi
Pastopolitani, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, et
Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonhomme, Maria Perdolens
Rodríguez Sopeña, Maria Caritas Brader, Ioanna
Maria Condesa Lluch et Ladislaus Batthyány-Strattmann Beatorum nomine in
posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonhomme die
nona Septembris, Mariae Perdolentis Rodríguez Sopeña die decima Ianuarii,
Mariae Caritatis Brader die vicesima septima Februarii, Ioannae Mariae Condesa
Lluch die decima sexta Ianuarii et Ladislai Batthyány-Strattmann die vicesima
secunda Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae autem his Litteris decrevimus,
nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus
minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die
XXIII mensis Martii, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 727-730
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana