The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HAC LIBERTATE*

VENERABILI DEI SERVAE MARIAE PERDOLENTI RODRÍGUEZ SOPEÑA
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Hac libertate nos Christus liberavit» (Gal 5,1).

Per Evangelium enuntiatum eius dignitatem creaturae ad imaginem et similitudinem Dei factae (cfr Gn 1, 26) homini ostendit Ecdesia, quac Christi sanguine est redempta, qui homines a morte peccatoque liberavit. Haec dignitas inhumanis saeculi XIX condicionibus saepenumero est proculcata, in quibus haud pauci operarii versabantur, quibus liberandis operam dedit Dei Venerabilis Serva Maria Perdolens Rodríguez Sopeña. Caritate namque ipsa incitata, complura suscepit incepta, ut Christus inter operarios adesset. Fidelis testis haec Dei amoris in loco Vélez Rubio in Hispania die XXX mensis Decembris anno MDCCCXLVIII orta est. Primis temporibus saepe una cum familia mutavit domicilium, ut patrem sequeretur iudicem. Adulescens aegrotos etiam contagiosos invisere solebat. Viginti annos nata Matritum petiit ubi in carcere feminarum, valetudinario scholisque doctrinam catholicam tradidit. Postea Portum Divitem adiit, ubi consociationem Filiarum Mariae condidit, exinde ad urbem Sancti Iacobi in Cuba accessit, ubi «Centra institutionis» constituit, ut indigentes in humanis christianisque rebus educarentur iique iuvarentur. Sororum a visitatione seu «Salesarum» daustrum ingrediendi habuit animum, sed intellexit se alio a Domino vocari. Matritum remigravit atque in quodam ex pauperrimis locis «Operam doctrinarum» incohavit quae varias in Hispaniae urbes inducta est. Eodem tempore laicorum manum constituit, qui ita instituti sunt ut suum per opus terrestres res ad Christi spiritum animarent. Anno MCM Romam petiit iubilarem annum celebratura, ibique suo in proposito novum Institutum condendi est confirmata. Subsequenti anno Loyolam spiritalium exercitationum causa adiit, atque una cum octo sociis actum fundationis Instituti Dominarum Catechistarum composuit, cuius ortus officiose die tricesimo primo mensis Octobris anno MCMI Toletana in urbe perhibetur. Dei Serva praeterea civilem consociationem condidit, cuius titulus «Opera socialis et culturalis Sopeña», ut inter operarios eorumque familias fraternitatis spiritus concitaretur. Illis annis «Centra Operaria Institutionis» confirmavit, omnino conscia opifices humaniter christianeque cultos facile Evangelii nuntium accepturos. Insigni germanaque fide sustentata tractabile fuit apud Dominum instrumentum, in quo magnorum operum audacter agendorum repperit vim. Precatione, erga Sanctissimum Sacramentum Virginemque Mariam devotione suum spiritum aluit. Eo quod Christum diligebat, desertioribus hominibus subvenit. Suis moribus corda humilioris ordinis hominum attigit, quos ad Christum suscipiendum comparavit. Prudenter aequabiliterque complura sua instituta rexit itemque evangelica consilia et sui Instituti regulam ad amussim servavit. Difficultates patienter toleravit necnon oculorum infirmitatem, qua adulescens affecta est, et diabetem, suos Domino offerens dolores, qui eam die decimo mensis Ianuarii anno MCMXVIII ad se vocavit.

Eius propter evulgatam sanctitatis famam anno MCMLVI Processus Informativus incohatus est. Iis absolutis iure statutis rebus, Nobis coram decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die X, mensis Iulii anno MCMXCII prodiit, atque die XXIII mensis Aprilis anno MII super miraculo decretum evulgatum est. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XXIII mensis Martii subsequentis anni celebraretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Mauricii Gaidon, Episcopi Cadurcensis, Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Iulii Henrici Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, et Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonhomme, Maria Perdolens Rodríguez Sopeña, Maria Caritas Brader, Ioanna Maria Condesa Lluch et Ladislaus Batthyány-Strattmann Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonhomme die nona Septembris, Mariae Perdolentis Rodríguez Sopeña die decima Ianuarii, Mariae Caritatis Brader die vicesima septima Februarii, Ioannae Mariae Condesa Lluch die decima sexta Ianuarii et Ladislai Batthyány-Strattmann die vicesima secunda Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Praestabilis haec mulier, quae totam suam vitam Deo omnino consecravit proximis inserviens, insignes dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes. Exoptamus igitur ut christifideles omnes, huius caelitis patrocinio et exemplo adducti, terrena posthabeant et ad superna usque contendant.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Martii, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 725-727

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top