The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAECEPTUM DOMINI*

VENERABILI DEI SERVO PETRO BONHOMME
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos» (Ps 18,9).

Venerabilis Dei Servus Petrus Bonhomme in Dei verbo audiendo ac precatione spiritalem repperit alimoniam, necessariam nempe ad usque maiorem cum Christo coniunctionem assequendam, qui eum ad operandum missionali studio impulit, ut in locis per speciem infensis, ut illis temporibus post Gallicos motus, nascerentur, evangelici Regni semina. Fidelis hic Ecclesiae filius in oppido Gramat die IV mensis Iulii anno MDCCCIII a familia quadam ortus est, quae ei solidam christianam institutionem tribuit. Ludo litterario absoluto, apud Collegium Regale Cadurcense diploma lycei consecutus est. Cum se ad sacerdotium vocari animadverteret, Seminarium est ingressus ubi oboedientia, disciplina ac pietate eminuit, ut a moderatoribus omni ex parte praecellens iudicaretur. AnnoMDCCCXXVII sacro ordine est auctus. A primis inde ministerii temporibus praestantem actuositatem ostendit, iuvenum collegium condens ac simul spiritale puellarum sodalicium. His annis non defuerunt omne genus difficultates, quas ipse firmiter sustinuit. In oppido exinde Gramat parochus est renuntiatus, ubi deversorium aedificavit fidelibus destinandum. qui in spiritus corporisque difficultatibus versabantur. Ut huic operae firmitatem praestaret, Congregationem Sororum Dominae Nostrae Calvarii instituit, quae catechesim, religiosam educationem, derelictorum curam potissimum ageret. Religiosae hae annoMDCCCXXXIII vota temporaria nuncuparunt. Cum se ad vitam consecratam vocari animadverteret, Dei Servus carmelitanam communitatem in oppido Gramat condere in animo habebat, sed cum Episcopus Cadurcensis huic proposito obsisteret ipse statim oboedivit. Infatigabilis et admiratus orator, multum ad Dei verbum effundendum per missiones populares contulit. Cum evangelizationis studiosam in operam multos annos impenderet, anno MDCCCXLVIII vocem omnino amisit ideoque a praedicatione cessavit. Quam acerbam rem ipse patienter toleravit, Christi participans dolores. In loco Grenelle apud Lutetiam Parisiorum suasit ut spiritales filiae domum conderent, mente captis destinandam. Ut alia incepta pro inhabilibus suscipere vellet, anno MDCCCLIV scholam pro surdis educandis instituit atque deinceps Lutetiam Parisiorum nonnullas religiosas misit quae surdis mutisque hospitium procurarent. .Ministerium cum ageret, sanctitati usque studuit atque christianas sacerdotalesque virtutes praestabiliter exercuit. Fide illuminatus ac roboratus evangelico nuntio effundendo ac Regno Dei illa aetate dilatando penitus se addixit. Sacram Eucharistiam multum coluit et assidue Christi Passionem est contemplatus. Virginem Mariam filiali modo dilexit. Omnem spem in Domino collocavit, cum in eo reperiret necessariam vim ad Dei Ecclesiaeque leges observandas, ad vocationem tenendam, ad impedimenta simultatesque superandas. Praecipuum eius propositum his declaratur verbis «Deus sit in omnibus benedictus! Ipse mihi demonstret unde veniam et quo vadam. In omnibus rebus eius volo cognoscere voluntatem; eius voluntati pro vita ac morte me committo». Caelestia bona usque affectavit. Praeter omnia Christum dilexit Quem vitae tamquam exemplar elegit, quia, quemadmodum scripsit, «assimilari volumus ei quem amamus». Magna bonitate omnium generum aerumnas et solitudines levare contendit atque, Divini Redemptoris instar, suis persecutoribus ignovit. Ut peccatores ad rectam viam restitueret, Reconciliationis Sacramentum frequenter ministravit. Prudens fuit sapiensque in spiritali moderamine. Secundum iustitiam operatus est ac simplicem rigidamque exegit vitam. A divitiis terrestribusque honoribus alienus, studiose coluit castitatem. Humilitatis usque dedit testificationem, nullum sibi vindicans mundi signum. Paucis ante diebus quam moreretur, ad mariale sanctuarium Rocamadour est peregrinatus ut Virginis Mariae praesidium de hoc mundo decedens obtineret. Die IX mensis Septembris anno MDCCCLXI Patris domum remigravit.

Eius latam propter sanctitatis famam annoMCMLII Processus informativus incohatus est. His absolutis iure statutis rebus, Nobis coram Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die XXIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII prodiit; die autem XXIII mensis Aprilis annoMMII decretum super miraculo evulgatum est. Statuimus ideo ut beatificationis ritus die XXIII mensis Martii subsequentis anni Romae celebraretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Mauricii Gaidon, Episcopi Cadurcensis, Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Iulii Henrici Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, et Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonhomme, Maria Perdolens Rodríguez Sopeña, Maria Caritas Brader, Ioanna Maria Condesa Lluch et Ladislaus Batthyány-Strattmann Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonhomme die nona Septembris, Mariae Perdolentis Rodríguez Sopeña die decima Ianuarii, Mariae Caritatis Brader die vicesima septima Februarii, Ioannae Mariae Condesa Lluch die decima sexta Ianuarii et Ladislai Batthyány-Strattmann die vicesima secunda Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Martii, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 7, pp. 394-396

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top