 |
IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
MAIORES QUAM IPSE*
VENERABILI SERVO DEI IACOBO ALBERIONE
BEATORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Maiores quam ipse Christus Iesus divitiae huic inopi superboque mundo tribui
nequeunt. Mundus enim indiget Christo Iesu, Via et Veritate et Vita». Praeceptum
hoc, quod presbyter Iacobus Alberione filiis filiabusque suis
hereditate reliquit, imaginem et munus viri Deo dediti plene complectitur.
Etenim, ille nihil aliud contendit nisi ut per modernam loquendi methodum
accederet ad hodiernam societatem, quacum donum omnium praestantissimum
communicare posset, nempe Iesum Christum integrum, modo quo Ipse se professus
est Magistrum-Pastorem Viam et Veritatem et Vitam.
Iacobus Alberione in
oppido Sancti Laurentii a Fossano, provinciae Cuneensis, natus est die IV
mensis Aprilis anno MDCCCLXXXIV. Sex annos natus aperte persensit se ad
vitam sacerdotalem vocari. Hanc alens vocationem adulescens seminarium Albae
Pompeiensis ingressus est. Nocte illa, quae inter XIX et XX saeculum
intercedebat, dum diuturna eucharistica celebrabatur adoratio in cathedrali
ecclesia Albae Pompeiensis, Sanctus Spiritus facultate ditavit eum hortationem
Iesu «venite ad me, omnes» (Mt 11.28) evidentius intellegendi: tunc
iuvenis Iacobus Alberione consilium cepit adlaborandi ut omnes homines hanc
divinam invitationem cognoscerent et acciperent, atque necessitudinem ardenter
expertus est se parandi ad aliquid pro Domino ordiendum et pro hominibus
quibuscum vivere deberet. Hoc divino arreptus rogatu, qui in vita
contemplativo-apostolica diuturnas per horas magis magisque solidabatur,
affluentem excogitavit spiritualitatem intentam in Iesum,
Magistrum-Pastorem, Viam et Veritatem et Vitam, et quidem sub lumine
Mariae, Matris-Magistrae et Apostolorum Reginae. Adventus Christi in corda
hominum, in societatem et in orbem terrarum solum exstitit «desiderium»,
quod cor Servi Dei replevit eumque intrepidum apostolum reddidit. Domini voci
iugiter obsequentem in arta constantique communione cum Ecclesia. Eodem tempore,
advertens innumeros christifideles ab Ecclesia in dies deflectere, Servus Dei
paulatim persuasum habuit gentes ipsis in locis ubi vivunt et conveniunt
adeundas esse. Idcirco capere potuit methodum magis idoneam ad hunc assequendum
finem usum esse eorum instrumentorum quae in praesens scientiarum progressus nobis
offert ad colloquium cum omnibus gentibus suscipiendum. Inceptum iniit promovens
typis impressa, quibus statim addidit radiophoniam, cinematographeum,
televisionem, orbiculos aliaque huiusmodi subsidia, suis filiis facultatem
faciens alia adhibendi recentiora instrumenta quae ex scientiae technicaeque
progressione proveniunt. Servus Dei confestim percepit se, ad hoc munus
obeundum, simul cum sociis laboraturum esse: «Sibi futurum intuenti — ut ipse
asseruit — magnanimae mentes videbantur sentire quidquid ille sentiebat». Sic,
eum diuturnae vitae decursu — septem et octoginta annorum — Dominus impulit ad
decem condenda Instituta, quae simul sumpta nunc «Paulinam Familiam»
efficiunt. Quinque ex iis sunt Congregationes religiosae: Socictas Sancti Pauli,
Filiae Sancti Pauli, Piae Discipulae Divini Magistri, Sorores Iesu Boni
Pastoris, Institutum «Regina Apostolorum» pro vocationibus cuius sodales
Sorores Apostolicae appellantur. Has praeter religiosas Congregationes, quattuor condidit Instituta vitae saecularis consecratae:
Institutum «Iesus
Sacerdos», Institutum «Sanctus Gabriel Archangelus», I nstitutum «Sancta
Familia», Institutum «Maria Sanctissima Annuntiata »; et tandem
Associationem laicorum, qui «Cooperatores Paulini» vocari solent. Singula Instituta, suo quodque apostolatu, conferunt ad integram Christi personam
hodiernae societati tradendam: «Sodales uno spiritu Iesum Christum vivunt et
Ecclesiae inserviunt: alii quidem omnium nomine coram Tabernaculo intercedunt:
alii, uti desursum, doctrinam Christi Iesu diffundunt; alii tandem ad singulas
animas accedunt». Servus Dei, meritis onustus nec non visitatione et benedictione ipsius Summi Pontificis Pauli VI recreatus, terrestris exsistentiae
cursum explevit die XXVI mensis Novembris anno MCMLXXI. Causa beatificationis et canonizationis die XIX mensis
Iunii anno MCMLXXVII ab Episcopo
Albae Pompeiensis incohata est. Nosmet Ipsi, die XXV mensis Iunii anno
MCMXCVI ediximus hunc humilem et insignem presbyterum theologales, cardinales eisque adnexas virtutes heroico in gradu excoluisse. Deinde, die
XX mensis
Decembris anno MMII, Nobis coram prodiit Decretum mirae sanationis, in urbe
Guadalaiara in Mexico, anno MCMLXXXIX patratae, et eiusdem Servi Dei
intercessioni adscriptae. Quapropter statuimus ut ritus beatificationis Romae
perageretur die XXVII mensis Aprilis anno MMIII.
Hodie igitur in foro ante
Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc ediximus
formulam:
Nos vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis,
Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone,
Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano,
Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia
Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi
Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia
Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die
vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et
Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Haec vero quae decrevimus volumus et nunc et in perpetuum tempus vim sortiri,
contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Aprilis, anno Domini MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo
quinto
.
De mandato Summi Pontificis ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 1, pp. 8-10
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|