IOANNES PAULUS EPISCOPUS
LITTERAE
APOSTOLICAE
CULTUS EUCHARISTICUS*
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE CHRISTINAE
BRANDO CAELITUM
BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS
Ad perpetuam rei memoriam. - «Cultus eucharisticus extra Missae sacrificium
tributus est inaestimabilis cuiusdam pretii in Ecclesiae vita» (Litt. Enc.
Ecclesia de Eucharistia, 25).
Id ceteraque quae de Eucharistia in Litteris Encyclicis diximus apposite
congruunt cum Eucharistiae amore, quem Venerabilis Dei Serva Mater Maria
Christina Brando veluti fundamentum tenuit et sui charisma Instituti quod
condidit. Ipsa Neapoli die 1 mensis Maii anno MDCCCLVI divitibus
parentibus Ioanne Iosepho et Maria Concepta Marrazzo orta est. Mitis facilisque
ingenii, solida christiana doctrina instituta est, quae mox in precationem
indicia demonstravit. Duodecim annos nata, coram Iesu Infantis imagine
castitatis votum nuncupavit. Cum animadverteret se ad vitam consecratam vocari,
quindecim annos nata statuit inter Sacramentinas, quae dicuntur, Neapolitanas
annumerari, sed pater obstitit. Licentiam tamen obtinuit monasterium ingrediendi
Clarissarum Florentinarum. Valetudinis causa domum repetere coacta est. Sancta
Sacramentinarum monasterium ingredi potuit. Anno MDCCCLXXVI religiosam vestem
induit sibique nomen sumpsit Sororem Mariam Christinam ab Immaculata
Conceptione. Sed aegrotare coepit, ideo relinquere est coacta iter quod magno
fervore susceperat. Suum tamen servans propositum, novam congregationem condere
instituit. Mense Iulio anno MDCCCLXXVIII una cum Maria Pia sorore nonnullisque
puellis hospitium Teresianarum apud locum Torre del Greco tenuit. Hic
novae religiosae familiae iecit fundamentum, quae nunc Congregatio Sororum
Victimarum expiatricum a Iesu Sacramentato appellata est. Varias post
commigrationes, suadentibus Dei Servo Michaeleangelo a Marigliano et Beato
Ludovico a Casoria, domicilium Casoriae locarunt, prope Neapolim. Quibusdam
superatis difficultatibus, Institutum succrevit, novis additis membris
domibusque, ubi Eucharistiae cultus vigebat et studium iuvenum educandorum. Anno
MDCCCXCVII Dei Serva temporaria vota nuncupavit. Die XX mensis Iulii anno MCMIII
Congregatio canonice ab Apostolica Sede comprobata est atque die II subsequentis
mensis Novembris ipsa Conditrix compluresque sorores perpetua vota
pronuntiaverunt. Suam consecrationem studiose, perseveranter ac laetanter vixit
atque generalis Antistitae officium humiliter, prudenter amabiliterque tuita
est, sororibus fidelitatis erga Eum vocationemque praebens exempla. Die XX
mensis Ianuarii anno MCMVI de hoc mundo demigravit ut Dei vitam attingeret, quam
a puella affectavit. Cum sanctitatis persisteret fama, qua Dei Serva fruebatur,
Canonizationis Causa anno MCMXXVII instituta est. Omnibus de iure servandis
peractis, die II mensis Iulii anno MCMXCIV coram Nobis Decretum prodiit, quo
agnovimus Mariam Christinam ab Immaculata Conceptione heroum in modum virtutes
theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. In Curia Manilensi anno
MCMXCV Processus actus est de asserta mira quadam sanatione, intercessioni
Venerabilis Dei Servae tributa. Quae rite vestigata est atque die XX mensis
Decembris anno MMI Decretum super miraculo Nobis coram promulgatum est.
Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XXVII mensis Aprilis anno MMIII
Romae celebraretur.
Hodie igitur, in foro Petriano, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus
formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis,
Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone,
Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano,
Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia
Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi
Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia
Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die
vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et
Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Aprilis, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 26-28
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana