IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PACEM TANTUM*
VENERABILI DEI SERVO
MARCO AB AVIANO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.
Ad perpetuam rei memoriam. —«Pacem tantum nos volumus:
pacem tecum, Deus, pacem nobiscum pacemque cunctis cum proNimis».
Verba haec
a Venerabili Dei Servo Marco ab Aviano proiata, liquido eius franciscalis vitae
missionisque sacerdotalis ostendunt eNemplar, quam «paN et bonum» designant.
Ubique namque terrarum ipse Dei verbum enuntiavit itemque suae aetatis homines
ad conversionem incitavit et ad Christo deditionem. Illius praeterea
temporis condicionibus ad operandum est incitatus, ut in Europa paN
restitueretur, quae eN iustitia oritur (cfr Is 32, 17), utque catholicarum
potestatum libertas earumque unitas pro fide tutanda servaretur.
Filius hic
sancti Francisci Assisiensis Aviani dioecesis Concordiensis-Portus Naonis
die VII mensis Novembris anno MDCXXXI Marco Cristofori ac Rosa Zanoni
parentibus iisque ad altiorem ordinem pertinentibus natus est, cui nomen
indiderunt Carolo Dominico. Nativo in oppido primam spiritalem culturalemque
institutionem recepit, quae exinde apud Iesuitarum collegium Goritiae aucta est.
Inibi pietatem roboravit atque nonnullis marialibus sodaliciis nomen dedit. Circiter
XVI annos natus Collegium deseruit ut martyr pro fide interiret. Fame
laboreque exhaustus, apud Fratrum Minorum Capuccinorum claustrum Iustinopoli
est receptus atque animadvertit se ad Francisci Assisiensis
disciplinam vocari. Anno MDCXLVIII Capuccinorum claustrum Coneliani
ingressus est atque die XXI mensis Novembris subsequentis anni vota nuncupavit
sibi Marcum sumens nomen. Philosophicis theologicisque rebus doctus. die XVIII mensis
Septembris anno MDCLV sacerdotali ordine est auctus. Superioris postea egit
partes coenobii Bellunensis anno MDCLXXII et anno MDCLXXIV claustri Opitergini. Acri promptoque ingenio praeditus necnon
religionis studio assidue Dei verbum proclamabat. Ab anno MDCLXXVI complures eiusdem precationibus sanationes adscribebantur, ut illius saeculi
miraculorum auctor diceretur. Tot mirorum eventuum opinio una cum apostolico
studio sanctitatisque vita omnium ordinum homines pellexit. Ipse de animarum
salute sollicitus complum Italiae Europaeque loca adiit. ubi studiose a
frequentibus hominibus ae potestatibus est receptus. Summo Pontifice
praecipiente, ab Austriae imperatore petitus, anno MDCLXXXIII Vindobonam
se contulit, quae a Turcis obsidebatur. Christianarum potestatum voluntates
conciliavit atque spiritaliter exercitum ad hostem profligandum et victoriam
obtinendam comparavit. Alias quoque primas egit partes ad victoriam christianarum copiarum adipiscendam. In omnibus rerum adiunctis cunctis fuit
quoad apostolicum iuvamen et virtutum humanarum christianarumque exercitium
exemplo. Cum in Christo usque niteretur, absque metu christianas veritates
proclamavit easdemque in populum induxit, omnibus amotis doctrinae erroribus.
Precatio assidua, Sacra Scriptura et cultus erga sacram Eucharistiam Virginemque
Mariam eius spiritalem vitam sustentarunt. Mentem suam usque in Dominum
ae superna bona direxit, terrestribus rebus vanitatibusque posthabitis. Actum
perfecti doloris late indidit atque suos per sermones peccatores ad bonam
frugem compulit. Domini ostendens misericordiam. Sodalibus caritatem
demonstravit cunctisque quos convenire solebat. Etiam in Turcas iustitiam et
misericordiam exercuit atque effecit ut ultiones vitarentur. Insignis spiritalis
moderator a fidelibus habitus est, inter quos Leopoldus imperator illiusque
temporis primarii homines annumerantur. Religiose Regulam et Ordinis
constitutiones servavit. Ut Franciscalis vitam exegit temperatam
simplicemque, qui acres paenitentias sustinuit et suos mores sensusque est
moderatus. Mense Maio anno MDCXCIX postremum iter suscepit Vindobonam versus.
Valetudo deterior est facta atque ab omnibus operibus cessare
coactus est. Omnia ipse patienter toleravit et die XIII subsequentis mensis
Augusti ad Dominum demigravit. Paulo ante cuidam sodali dixit: «Faciat Dominus
quod ad suam gloriam redundet: aliud haud exopto».
Eius propter sanctitatis famam anno MDCCCXCI Processus informativus incohatus
est, qui ad finem est adductus anno MCMIV. His perfectis iure statutis rebus,
Nobis coram de virtutibus heroum modum exercitis die VI mensis Iulii anno MCMXCI
prodiit decretum et die XXIII mensis Aprilis anno MMII decretum de miraculo est
comprobatum. Statuimus ut beatificationis ritus Romae die XXVII mensis Aprilis
subsequentis anni celebraretur.
Hodie igitur, in foro Petriano, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus
formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis,
Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone,
Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano,
Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia
Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi
Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia
Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die
vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et
Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Beatus hic, qui complura maxime pro populorum unitate et reconciliatione
patravit simulque mirandas dedit virtutum testificationes, non modo fidelibus
est colendus, verum etiam imitandus ut, terrena despicientes, in rectam viam
inducantur.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.