IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
PER CARITATEM INVICEM*
VENERABILI DEI SERVAE EUGENIAE RAVASCO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.
Ad perpetuam rei memoriam. - «Per caritatem invicem servite» (Gal 5, 13).
In
amore fundata atque usque ad Deum, veluti unum finem vergens, Venerabilis Mater
Eugenia Ravasco suam per sanctitatis vitam operaque Patris magnalia celebravit.
Gratiae studiose exposita, tenuit «caritatem, quam habet Deus in nobis» (1 Io
4, 16) itemque operam dedit ut Dei amor agnosceretur ac reciprocaretur. Testis
haec caritatis, quae Mediolani die IV mensis Ianuarii annoMDCCCXLV, Francisco
Matthaeo ac nobili Carolina Mozzoni Frosconi parentibus, orta est quaeque
eodem die sacro baptismo est expiata, vixit opusque Ianuae fecit. Pupilla iam
puella cum duobus fratribus dolorem participavit amissorum parentum. Inde a
pueritia rebus divinis est pellecta, filialem devotionem erga Virginem Immaculatam coluit certamque misericordiam in pauperes infelicesque convertit,
quos liberaliter iuvabat, a se quaedam subtrahens libenter. Cum primum ad sacrum
accessit Convivium, flagranti capta est in Eucharistiam amore,
quae res cardo fuit continuati perfectionis itineris, Salvatore Magnasco,
Archiepiscopo Ianuensi, prudenter moderante, qui ipsam ad solidam institutionem
religiosam informavit. Quod divinitus vocata est «ad sese devovendam ad bonum
Cordis Iesu amore faciendum», quod eius fuit peculiare charisma, id effecit
ut indefessa esset apostola atque studiosa iuventutis educatrix, feminini
potissimum sexus, cui non dubitavit vitae christianae excelsas metas
demonstrare. Omnibus relictis rebus ut Domino inserviret, se ipsa suasque
tradidit pro bono animarum divitias; Cordis Iesu Cordisque Mariae amorem
contemplans operam alacriter dedit ut fratrum necessitatibus subveniret iisque
salutem impertiret per adhibitam «nimiam caritatem suam, qua dilexit nos» (Eph
2, 4); suas praesertim impendit vires ut iuvenum mentem corque institueret, ad «Magistri sapientiae
Iesu Christi» doctrinam. Id per multiplicia caritatis
opera pro adulescentibus, familiaris missionariis pauperibus gessit. Licet haud
commoda valetudine frueretur, ut proximus iuvaretur Deique regnum
diffunderetur ad omnes labores sustinendos parata reperiebatur. Congregationem
Filiarum Sacrorum Cordium Iesu et Mariae condidit, cui suum charisma
transmisit, suumque educatricis studium ac suam in Ecclesia missionem. Verbo
vitaeque testificatione, «uni Deo» addictae, mater magistraque fuit iuvenum
sodaliumque, communionis instrumentum et boni autrix. Eius ferventis apostolatus opera innumerorum iuvenum christiana fides confirmatur, magistrae
spiritali vita ditantur, homines ad Deum convertuntur, ad sacerdotium vitamque
consecratam nonnulli incitantur, pax in familias infertur, pauperibus
aegrotisque solacium praebetur. Fidelis virgo ac vigilans, Spiritui agenti obsequens in fidei petra aedificavit; usque oboedivit atque a terrestribus commoditatibus sese abstraxit; humilitatem, recessum, sui neglegentiam haustam ex
Crucifixi contemplatione dilexit; se in voluntatem Dei piene commisit. Suae
consecratae vitae aeque ac laboriosae apostolatus operae fundamentum intimam cum
Deo «summo unoque bono» coniunctionem, fervidum in Eucharistiam Virginemque
Immaculatam amorem, continuatam precationem, Cordis Iesu caritatis imitationem
posuit. Deus eam peculiaribus donis cumulavit amplaque sanctitatis fama quae
etiam post eius mortem producta est, quae die XXX mensis Decembris anno MCM contigit.
Beatificationis canonizationisque Causa ab Archiepiscopo Ianuensi annoMCMXLVIII incohata est.
His iure statutis absolutis rebus, Nos Ipsi die I mensis Iulii iubilaris anni MM declaravimus Dei Servam virtutes theologales,
cardinales iisque conexas heroum in modum exercuisse. Anno MCMXCVII apud
Curiam archiepiscopalem Cochabambensem in Bolivia dioecesana inquisitio de mira sanatione quadam
facta est, quae intercessioni eiusdem Venerabilis est adscripta. Eventus apud
Congregationem de Causis Sanctorum excussus, coram Nobis die v mensis Iulii
anno MMII super miraculo Decretum prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis
ritus Romae die XXVII mensis Aprilis anno MMIII perageretur. Hodie igitur, in
foro Petriano, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
«Nos vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis,
Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone,
Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano,
Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia
Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi
Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia
Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die
vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et
Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Laudabilis haec mulier insignes pietatis suo tempore dedit
testificationes, quae eximio fuit universae Ecclesiae ornamento ac mirificum
apostolatum explicavit. Spectata illius exempla magno sint hominibus qui nunc
sunt documento firmoque subsidio, quo expeditius faciliusque sustineant
difficultates atque certius terrestribus posthabitis rebus ad mansura se
convertant.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim
habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Aprilis, anno MMIII, Pontificatus Nostri
quinto
et vicesimo
.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 7, pp. 396-398
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana