IOANNES PAULUS EPISCOPUS
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUI MAIOR EST VESTRUM*
VENERABILI SERVAE DEI
MARIAE DOMINICAE MANTOVANI
BEATORUM CAELITUM HONORES TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - «Qui maior est vestrum, erit minister vester» (Mt
23, 11).
Exemplum secuta Domini Iesu, qui in mundum venit non ut ministraretur sed ut
ministraret (cfr Mc 10, 45), Venerabilis Serva Dei Maria Dominica
Mantovani iuvenili inde ab aetate spiritualia et materialia misericordiae opera
simpliciter ac ferventer ad effectum adduxit, et Beato Iosepho Nascimbeni,
conditori Congregationis Parvarum Sororum a Sancta Familia, adiutricem operam
humiliter ac fideliter praestitit. Eius spiritum constanter imitans in operibus
vitae suae, omnibus omnia facta est (cfr 1 Cor 9, 22) Ecclesiae et populo
cotidie serviens.
Haec Christi testis die XII mensis Novembris anno MDCCCLXII in pago vulgo
Castelletto di Brenzone intra fines dioecesis Veronensis rusticis nata est
parentibus, a quibus validam didicit christianam disciplinam. Mense Octobri anno
MDCCCLXX sacro Chrismate est uncta et breve post tempus ad primum sacrum
convivium accedere potuit. Ad pietatis vitam propensa, sacrificium eucharisticum
cotidie frequentare perrexit, sacro cibo se reficiens. Deinde nomen suum dedit
Piae Unioni Filiarum Mariae et, cum aliis puellis, Marialem devotionem excoluit.
Cum illa adhuc adulescens esset, in pagum Castelletto advenit
presbyter Iosephus Nascimbeni, uti magister et cooperator; hic enim spiritale
assumpsit moderamen Mariae Dominicae et diligenter prospexit christianae iuvenum
mulierum formationi, quas ad actuosam participationem paroecialem hortabatur.
Serva Dei in sanctitatis via progrediebatur et sollicitam se praebebat de
catechesi pueris tradenda, de pauperibus et infirmis curandis. Die VII mensis
Decembris anno MDCCCLXXXVI virginitatis votum emisit. Cum eius spiritalis
magister, parochus ibidem constitutus, ab ea petiverit ut sociam praestaret
operam ad condendum Institutum educationi iuventutis et curae infirmorum
dicatum, ipsa, ferventer cupiens se totam Domino vovere, alacri promptoque animo
inceptui annuit. Ita confundatrix facta est Congregationis Parvarum Sororum a
Sancta Familia. Die IV mensis Novembris anno MDCCCXCII, simul cum aliis
mulieribus sociis. Veronae religiosum induit habitum et nomen Mariam sumpsit.
Sequenti die, nova communitas religiosa in pagum quem diximus se tulit, ubi a
laetantibus incolis excepta est. Sancta Familia tam eius consecrationem Christo
hominibusque factam quam iter novi Instituti religiosi illustravit. Singulari
sollicitudine, ad mentem conditoris, Serva Dei, in communione et in cooperatione
cum Ecclesia, munus suscepit curandi pauperes et parvulos, orphanos et omnes
prope se degentes, et tandem omnes qui solvendas quaerebant graves cotidianae
vitae difficultates.
Institutum celeriter per varias Italicas ac postea per exteras regiones est
diffusum. Anno MCMIII approbationem dioecesanam et anno MCMX «Decretum laudis»
obtinuit. Post obitum fundatoris, qui evenit anno MCMXXII, Serva Dei sola
permansit Congregationem regens tamquam Suprema Moderatrix. Fortitudine munita
et ad futurum conversa suum implevit officium. Domini manibus fidenter se
commendans, virtutem in Eo invenit ad adeo onerosum munus obeundum.
Firma profundaque eius fides et operosa caritas moverunt eam inde a iuventute
ad divina consilia sine retractatione sequenda. Ad Christi Regnum exstruendum
docile instrumentum facta est in manibus Dei et Beati Iosephi Nascimbeni. Viam
virtutum suscepit per constantem precationem, pietatem eucharisticam, cultum
erga Beatam Mariam Virginem et Sanctum Ioseph, atque per observantiam
consiliorum evangelicorum et exercitium paenitentiae. Christianae spei lumine
illustrata, vitam suam convertit ad aeternam beatitudinem, a terrenis abhorrens
opibus. Vestigia sequens Matris Domini, quae in pago Nazarethano ancillam sese
appellaverat et Annuntiationis Verbum cum fide exaudiverat, sereno fortique fuit
animo; apud filias spirituales et apud omnes quos per viam inveniebat gaudium
seminavit. Artam cum Domino nutrivit communionem et, Nazarethanam Familiam
intuens nec non necessitatibus pauperum usque intenta, Domino plene dono se
dedit, singulos dies extraordinario degens amore. Spiritus Sanctus, a quo duci
sivit, alacritatem tribuit ei et virtutem ostendendi fratribus misericordem
Patris vultum. Dulcedinem exhibuit et maternam sollicitudinem erga filias
spirituales, quas fortiter suaviterque rexit ad religiosae consecrationi et
spiritui conditoris fidelitatem servandam.
Mense Ianuario anno MCMXXXIV pituitatis febri correpta est. Aliquot post dies
eius valetudo in peius est mutata. Die II sequentis mensis Februarii in Christi
pace piissime requievit.
Attenta diffusa sanctitatis fama, Episcopus Veronensis Causam iniit
beatificationis et canonizationis. Omnibus servatis de iure servandis, Nobis
coram de virtutibus heroico gradu exercitis decretum prodiit die XXIV mensis
Aprilis anno MMI; atque die V mensis Iulii anno MMII approbatum est deeretum
super miraculo. Deinde statuimus ut ritus beatificationis Romae perageretur die
XXVII mensis Aprilis sequentis anni.
Hodie igitur in foro Petrianam Basilicam prospiciente, intra Missarum
sollemnia, hanc protulimus formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro
Romana Dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis,
Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone,
Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano,
Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia
Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi
Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia
Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die
vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et
Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Deinde, gratiis benignissimo Domino redditis, summa devotione humanas
christianasque huius Beatae virtutes admirantes, omnibus fidelibus eam imitandam
proposuimus et in adiutorium totius Ecclesiae adhuc, in terra peregrinantis
caeleste eiusdem invocavimus patrocinium.
Quae autem decrevimus volumus et nunc et in perpetuum tempus vim sortiri,
contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Aprilis, anno Domini MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius
Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 18-20
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana