 |
IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
DOMINUS ADIUTOR MEUS*
QUIBUS MARIAE MARAVILLAS A IESU
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
«Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravi t cor meum » (Ps
28,7).
Psalmistae verba in vita reperiuntur Mariae Maravillas a Iesu, quae insigni
fide imbuta, Deum suae exsistentiae cardinem esse voluit, in quo omnem spem
posuit. Quod per fidei, spei caritatisque vitam est testata, id veluti maximum
donum Ecclesiae, spiritalibus filiabus ceterisque hominibus quos convenerat
exhibuit. Dei voluntatem eiusque gloriam prae
omnibus est persecuta.
Beata Maria Maravillas a Iesu die IV mensis
Novembris anno MDCCCXCI Matriti marchione Aloisio Pidal y Mon, apud
Apostolicam Sedem legato, atque Christina Chico de Guzmán y Muñoz parentibus
orta est. Domi disciplina humana christianaque apposite est instituta. Divina
quidem gratia naturales eius dotes extulit, cui ipsa obsequens fuit. Sanctae
Teresiae a Iesu itemque sancti Ioannis a Cruce spiritalitate pellecta, anno
MCMXlX Carmelitarum Discalceatarum monasterium in loco El Escorial Matriti
est ingressa, ubi anno MCMXX religiosum vestimentum induit et anno post
temporaria vota nuncupavit. AnnoMCMXXIV una cum tribus sororibus religiosis
in hospitium quoddam loci Getafe Matritensis provinciae ad tempus se contulit,
ubi die XXX mensis Maii eodem anno vota sollemnia pronuntiavit, indeque monasterium loci
El Cerro de
Los Àngeles aedificandum curavit, quod anno MCMXXVI sollemnitate incidente
Christi Regis est inauguratum quodque exinde ipsa antistita rexit. Complura
coenobia postea ad Teresianam mentem condidit. Nova instituta, quae etiam in
India sunt locata, Dei spiritu eminere debebant, in quibus Ipse suas delicias
reperire posset. Compluribus etiam in monasteriis antistitae munus per totam
fere suam vitam strenue sustinuit. Matris mente eodemque tempo re evangelica
firmitudine contemplationis vitam necnon Regulae et Constitutionum observantiam
promovit. Sollicite prudenterque operam dedit ut postulantes noviciaeque
instituerentur, aequi semper fuit ingenii, omnes dilexit, potissimum aegrotas
vetulasque moniales. Humilitate et caritate eminuit. Licet in paupertate ac
difficultatibus variis versaretur, Mater Maravillas a Iesu exemplo verbisque
fiduciam, tolerantiam et tranquillitatem filiabus iniecit. Communem monialium
vitam, earum consecrationi fidelitatem et apostolicum studium coluit. «Sanctae Teresiae Consociationem» condidit, quam Apostolica Sedes anno
MCMLXXII comprobavit, ut spiritaliter et materialiter carmelitidum monasteria
a se condita aliaque ad ea accessura iuvaret. Obsequentem et oboedientem erga
Ecclesiae potestates se praestitit atque cor suum corporis spiritusque
necessitatibus Dei populi pauperumque reclusit. Sacerdotes ac Seminarii
tirones iuvit itemque collegi a puerorum familiarumque domos aedificavit.
Corporis spiritusque doloribus affecta est, quae tamen erga Deum fiduciam
animique serenitatem servavit. Vim et consolationem ex contemplativa
precatione, sacra Eucharistia, in Sacrum Cor, Beatam Mariam Virginem de Monte
Carmelo ac Carmelitanos Sanctos pietate, hausit. Haec omnia superavit quia
summopere se Dei voluntati aequavit. Sic enim dicere solebat: «Domine, cum
vis, ut vis, quod vis: haec est una res, quam volumus ac cupimus». Longas per
noctes et spiritus purificationes excelsam vitae mysticae et cum Deo
coniunctionis experientiam attigit. Meritis onusta ac in opinione sanctitatis
in loco La Aldehuela die XI mensis Decembris anno MCMLXXIV obiit. Sanctitatis
fama, quam ipsa vivens obtinuit, progrediente tempore increbruit. Archiepiscopus
Matritensis anno MCMLXXX beatificationis canonizationisque causam incohavit.
His absolutis iure statutis rebus, die X mensis Maii anno MCMXCVIII eam Beatam
renuntiavimus. Miraculum postea eius intercessioni est adscriptum, de quo
Inquisitio
Dioecesana in Curia ecclesiastica Paranensi Argentinae facta est.
Casus feliciter in Congregatione de Causis Sanctorum vestigatus est, atque die
XXIII mensis Aprilis, anno MMII, Nobis coram Decretum de miraculo prodiit.
Patrum Cardinalium Episcoporumque in Consistorio die VII mensis Martii anno
MMIII coadunatorum auditis sententiis, statuimus ut canonizationis ritus Matriti die
IV subsequentis mensis Maii, Nostri apostolici itineris tempore,
cele-braretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
«En honor de la Santísima Trinidad,
para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida cristiana, con la
autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos Apóstoles Pedro y Pablo y
la Nuestra, después de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina
y oído el parecer de numerosos hermanos en el episcopado, declaramos y
definimos Santos a los Beatos Pedro Poveda, José María Rubio, Genoveva Torres,
Àngela de la Cruz y María Maravillas de Jesús y los inscribimos en el Catálogo
de los Santos y establecemos que en toda la Iglesia sean devotamente honrados
entre los Santos. En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo».
Spectabilis haec mulier claras dedit religiosae pietatis operumque bonorum
testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit idque ceteris
fidelibus significavit. Exoptamus igitur ut salutifera Domini dona et Evangelii
beneficia homines complures affatim adipiscantur eiusdem exemplo suffulti et
praesidio.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Matriti, die quarto mensis Maii, anno Domini bis millesimo tertio,
Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 2, pp. 81-83
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|