IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
EFFIGIES VIVA*
SANCTUS PIUS DE PIETRELCINA, PRESBYTER, PATRONUS
CAELESTIS
ARCHIDIOECESIS SIPONTINAE - VESTANAE -
SANCTI IOANNIS ROTUNDI CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Effigies viva Christi mirabiliter effectus et
sancti Francisci aemulator perfectus, sanctus Pius de Pietrelcina, presbyter et
Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum sodalis, in loco Sancti Ioannis Rotundi diu
efficaciterque animarum salutem precibus, sacrificiis assiduoque sacerdotali
ministerio sollicitus curavit. Merito ergo pastores et christifideles eiusdem
regionis eum nunc peculiari cultu prosequuntur.
Hac de causaVenerabilis Frater
Dominicus Humbertus D'Ambrosio, Archiepiscopus Sipontinus - Vestanus - Sancti
Ioannis Rotundi, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem
sancti Pii de Pietrelcina, presbyteris, in Patronum apud Deum dicionis suae rite
approbavit. Idem petivit deinde enixe ut huiusmodi electio ab hac Apostolica
Sede confirmaretur.
Nos vero piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus
libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu
Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit,
Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum VI perpetuumque in modum sanctum
Pium de Pietrelcina, presbyterum, in Patronum apud Deum archidioecesis
Sipontinae - Vestanae - Sancti Ioannis Rotundi confirmamus, omnibus factis
iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis
indicantur. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque
plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet
rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo
Piscatoris, die IV mensis Maii, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 10, p. 720
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana