Evangelicam legem, quae antiqua praescripta complet, in novo Iesu mandato
mutuae dilectionis (cfr Io 13, 34) suum attingere fastigium Biblia sacra docent.
Beata Genovefa Torres Morales exemplo Dominique doctrina instituta, effecit ut
in proximum dilectio cardo esset suae operositatis vitaeque. Ipsa enim cum
animadverteret multarum mulierum destitutionem, Domino vocanti respondit atque
lucem Christique solacium eis afferre studuit quibus summa caritate sese
addixit, ut «solitudinis Angelus» nuncuparetur. Testis haec Christi die III
mensis Ianuarii anno MDCCCLXX Almenarae dioecesis Dertosensis humilibus
religiosisque parentibus orta est. Puella parentes amisit, quae curare debuit
fratrem pupillum. In studia incumbere non potuit, sed paroeciali catechesi
perstudiose interfuit. Ei XIII annos natae praecisum est crus. Licet esset
adulescens, spiritalibus libris usa, dolores aequo animo toleravit, quos
instrumentum augendae fidei consideravit. Familiares ob causas anno MDCCCLXXXV
Domo Misericordiae Valentiae est recepta, quam sorores Carmelitides Caritatis
moderabantur. Eo tempore vitam consecratam affectandam censuit atque
postulavit ut Carmelitidum Institutum ingredi posset, sed eius propter corporis
defectum haud est suscepta. Domum igitur Misericordiae deseruit atque una cum
aliis sociis feminas nuptas et innuptas solas et ,
indigentes iuvare
coepit, quibus recipiendis anno MCMXI domum condidit. Inde orta est Congregatio
Sororum Sacri Cordis Iesu et Sanctorum Angelorum, quae populari loquela
Angelicae nuncupantur. Novum Institutum, Conditrice moderante, varias in
Hispaniae urbes est illatum. Operam dedit Beata ut convenienter instituerentur
sorores, ut aptae essent ad iuvandi officium sustinendum et ad doctrinam
religiosam tradendam iis personis domicilio receptis. Anno MCMXXV Institutum
dioecesani iuris est dictum eiusque Constitutiones sunt comprobatae. Eodem
anno Beata Generalis Antistita electa est, quod munus fere viginti per annos
actura erat. Iniquis belli civilis religiosaeque persecutionis temporibus
pacem et tranquillitatem in spiritales filias personasque curandas instillavit
ipsa. Sancti Ignatii ad mentem sanctitatis semitam tenuit, christianas
virtutes exercendo. Eventus condicionesque fidei sub lumi ne iudicavit, quae
usque eius iter direxit. Per assiduam ferventemque precationem, erga
Sanctissimum Sacramentum, Sacrum Cor, Virginem Mariam devotionem necnon per
consiliorum evangelicorum exercitium altam cum Domino coniunctionem attigit
atque eadem ex coniunctione vim hausit ut divinum auxilium etiam difficilioribus
in rerum adiunctis exciperet. Cum Dei amore flagraret, ab eo sivit se fingi, qui
ad perfectionis evangelicae fastigium eam perduxit. Christi regno diffundendo et
amplificando etiam in angustiis et angoribus operam dedit. A terrestribus bonis
seiuncta, caelestia bona affecta vit. Probe conscia «amorem omnia vincere»,
materna dilectione omnium aetatum omniumque ordinum indigentes coluit. Divinum
Magistrum secuta, largiter iis ignovit qui eius apostolica opera
impediebant. Amabiliter sodales in Christi semitis direxit. Prudenter
sapienterque Congregationem a se conditam temperavit, cuius studiose Regulam
Constitutionesque servavit. Simplex fuit et in moribus gravis, fortis in
adversitatibus. Anno MCMLIII Apostolica Sedes Instituto ab ea condito «Decretum
laudis» tribuit. Subsequenti anno Dei Serva, iam aetate provecta, cum
Antistita Generalis non eligeretur, ipsa humilis et oboedienter iudicium
recipiens sororum novae Antistitae sese addixit. Postremis vitae annis
vehementiori orationi se dicavit, ut ad Domini occursum se potissimum
compararet, qui usu venit die V mensis Ianuarii anno MCMLVI.
Eius propter
sanctitatis famam anno MCMLXXVI Beatificationis Canonizationisque Causa
incohata est. His absolutis iure statutis rebus, die XXIX mensis Ianuarii anno
MCMXCV a Nobis sollemniter in Beatorum catalogum est relata. Die XXIII mensis
Aprilis anno MMII Nobis coram decretum super miraculo prodiit. Faventibus
Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio coadunatis die VII mensis Martii huius anni,
statuimus ut Canonizationis ritus Matriti die IV subsequentis mensis Maii
perageretur.
Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:
En honor de la
Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida
cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos
Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente,
invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos Hermanos
en el episcopado, declaramos y definimos Santos a los Beatos Pedro Poveda, José
María Rubio, Genoveva Torres, Angela de la Cruz y María Maravillas de Jesús y
los inscribimos en el Catálogo de los Santos y establecemos que en toda la
Iglesia sean devotamente honrados entre los Santos.
En el nombre del Padre y del
Hijo y del Espíritu Santo.
Exoptantes quidem confidimus Deo omnis sanctimoniae
auctore futurum esse ut hi ipsi sieuti tot alii caelites sancti Christifideles
cunctos ecclesiae novo evangelii Christi servandi atque christiani ipsius
testimonii etiam cotidianis in negotiis reddendi studio incendant. Interea vero,
quae his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Matriti, die quarto
mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et
vicesimo.