 |
IOANNES PAULUS
EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE
DECRETALES
MIHI AUTEM ABSIT*
QUIBUS BEATO PETRO POVEDA CASTROVERDE
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
« Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per
quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.(...) De cetero nemo mihi molestus
sit; ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto» (Gal 6, 14.17).
Sacerdos et martyr Petrus Poveda Castroverde, Institutionis Teresianae
fundator, singularem accepit gratiam inspirandi totam vitam spiritualem totamque
navitatem, usque ad mortem, mysterio Incarnationis Verbi quod culmen suum in
Cruce invenit, Crux revera Petro fuit continuum ad sanctitatem incitamentum et
clavis eius configurationis cum Christo, quam piane in se perfecit usque ad
vitam pro Eo reddendam. Beatus Petrus Poveda Castroverde Linarensi in urbe,
prope Giennum, die III mensis Decembris anno MDCCCLXXIV est natus.
Christiana educatione a parentibus est institutus, patefacta etiam in alia
cultus humani genera. Iam ab adulescentia affectabat ad sacerdotium. Seminarium
ingressus est Giennense atque studiorum curriculum in Seminario dioecesis
Guadicensis explevit, in qua, anno MDCCCXCVII, sacro presbyteratus ordine est
insignitus. Multa exercuit ecclesiastica officia, et ab anno MCMII ad
societatem humanis christianisque moribus promovendam, plurimum operatus est
praesertim inter derelictos qui cryptas prope urbem Guadicensem incolebant;
adulescentibus scholas aedificavit, adultis vero operae instituta. Contuens in
Iesu «fundamentum educationis et cuiusque progressus moralis
et oeconomici», Sanctissimum in sacellum-cryptam «Nuestra Señora de Gracia»
transtulit atque cultum restituito Prope hunc locum vocationem accepit ad id
genus apostolatum. Canonicus nominatus anno MCMVI Basilicae Beatae Virginis
Mariae «de Covadonga», christianam curavit formationem peregrinantium,
diuturnum tempus orationi et institutioni insumens. De sociali educatione
sollicitus est deque nccessitudine inter fidem et scientiam. Plurimas edidit
dissertationes quibus novam propagavit imaginem fidelium laicorum, atque
Academias condidit et Instituta Paedagogica, fundamenta iaciens Institutionis
Teresianae, quae anno MCMXVII in Giennensi urbe dioecesanam approbationem
ecclesiasticam obtinuit veluti Pia Fidelium Unio. Dum Petrus iam Matriti
morabatur. anno MCMXXIV Unio Brevi Apostolico Papae Pii XI, Praedecessoris
Nostri rec. mem., est approbata. Haec fidelium associatio, exemplum sequens
sanctae Teresiae a Iesu, Ecclesiae Doctoris, per educationem praesertim et
culturalem navitatem suis sodalibus illum modum vitae proponebat, quem primaeva
in Ecclesia christiani gerebant. Sacerdos prudens et audax, ad dialogum
apertus, solidis exornatus virtutibus atque heroica caritate, plurium fidem
optimis spiritalibus consiliis nutrivit, consociatam operam cum Actione
Catholica aliisque institutis diligenter exercens. Educationis et orationis
magister, vitae christianae et necessitudinis inter fidem et scientiam
paedagogus, pro iustitia sociali et humana solidarietate studiose adlaboravit.
Tempore religiosae insectationis in Hispania, mane diei XXVIII mensis Iulii
anno MCMXXXVI, dum fidei causa ad martyrium ducebatur, haec protulit verba: «Sacerdos Christi sum»; statim martyr occubuit. Anno
MCMLV Matriti causa
incohata est Canonizationis. Die XXI mensis Decembris anno MCMXCII Decretum
est promulgatum de martyrio et virtutibus. Omnibus de iure diligenter
expletis, Nos Ipsi die X mensis Octobris anno MCMXCIII sollemni ritu Petrum
Poveda Castroverde, prope sepulcrum apostoli Petri, Beatum declaravimus. Die
XXII mensis Ianuarii anno MMIII Decretum super miraculo prodiit quod eiusdem
Beati deprecationi est adsignatum. Exauditis Patrum Cardinalium Episcoporumque, in Consistorio die
VII mensis Martii eiusdem anni celebrato, faventibus sententiis, statuimus ut
canonizationis ritus, occasione data itineris Nostri Pastoralis, die IV mensis Maii anno
MMIII Matriti perageretur.
Hodie igitur,
coram populi Dei multitudine pluriumque Pastorum Ecclesiae, perplacuit Nobis
hanc quae sequitur proferre canonizationis formulam:
En honor de la
Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida
cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos
Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente,
invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos Hermanos
en el episcopado, declaramos y definimos Santos a los Beatos Pedro Poveda, José
María Rubio, Genoveva Torres, Angela de la Cruz y María Maravillas de Jesús y
los inscribimos en el Catálogo de los Santos y establecemos que en toda la
Iglesia sean devotamente honrados entre los Santos.
En el nombre del Padre y del
Hijo y del Espíritu Santo.
Consueta habita oratione hunc spectabilem virum venerati sumus et admirantes heroicam eius alacritatem miraque fidei exempla, in adiutorium totius
Ecclesiae patrocinium eius invocavimus.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Matriti, die quarto
mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et
vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 4, pp. 185-187
© Copyright 2003
- Libreria Editrice Vaticana
|