Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

OMNIA AUTEM FACIO*

QUIBUS BEATO IOSEPHO MARIAE RUBIO Y PERALTA SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

«Omnia autem facio propter eyangelium». (1 Cor 9,23).

Ad imitationem beati Apostoli Pauli qui omnibus omnia factus est, ut aliquos utique faceret salvos (cfr 1 Cor 9,22), beatus Iosephus Maria Rubio y Peralta totam dicavit vitam ut nuntium diffunderet evangelicum. Ille enim exemplari vita, assidua praedicatione, Sacramentorum administratione atque plurimorum operum apostolicorum promotione ita Regni Christi propagationi profuit ut «Apostolus Matritensis» appellaretur.

Fidelis hic Ecclesiae filius die XXII mensis Iulii anno MDCCCLXIV in loco Dalías (in regione Almeriensi) e familia quadam rustica est natus. Vocationem ad sacerdotium praesentiens, anno MDCCCLXXVI Seminarium dioecesanum Almeriense est ingressus. Educationem formationemque culturalem et religiosam Granatae necnon Matriti est prosecutus atque die XXIV mensis Septembris anno MDCCCLXXXVII sacerdotii pretiosum accepit donum. Pastoralem explevit studiose navitatem primum in «Chinchón» atque in «Estremera», deinde vero apud Seminarium Matritense munus exercuit professoris philosophiae, linguae Latinae atque theologiae pastoralis. Iam ab adulescentia desiderium persensit Societatem Iesu ingrediendi, sed de sacerdote quodam seni curam agens, desiderium istud efficere non potuit. Tantummodo anno MCMVI Societatem Iesu est ingressus, die vero XII mensis Octobris anno MCMVII vota nuncupavit religiosa. Diligentem omnino deinde explevit pastoralem operam, scholas fundavit atque sacras aedificavit aedes. Consociatam eum fidelibus laicis exercuit socialem industriam quos spiritali dirigebat consilio. Saepe dicebat «oportet studiose nos dedicemus». Innumeri christifideles libenti animo sermones  Iosephi Mariae audiebant cotidianae eius vitae exemplum inspicientes; multi postea, tempore belli civilis Hispaniensis, martyrium subierunt. Fidem in Christum, quam etiam in difficilibus vitae adiunctis demonstravit, lectione meditationeque Sacrarum Scripturarum, pietate erga Sacrum Cor Iesu et Virginem Sanctissimam assidue aluit. Peculiari amore erga Eucharistiam incitatus, anno MCMXI opus condidit «Mariarum Tabernaculorum» ut adoratio diffunderetur eucharistica atque offensiones repararentur Iesu Sacramentato factae. Assidue orans atque Dominum super omnia amans, desiderabat, sicut ipse dicere solebat, «facere quod Deus vult et velle quod Deus facit». Peccatoribus qui magno numero ad eum decurrebant, mali horrorem demonstrabat atque, eodem tempore, vultum Christi misericordem. Optimus fuit moderator spiritalis tum christifidelium laicorum tum communitatum religiosarum. Oboediens erga superiores, cum serenitate patientiaque plurimas est expertus difficultates. Primo vere anni MCMXXIX missus est, ob corporis debilitatem, in novitiatum loci «Aranjuez» ut quiescere posset. Isto in loco precibus se paravit domum Patris ad redeundum, qui die II mensis Maii eiusdem anni eum ad se vocavit. Augescente fama eius sanctitatis, anno MCMXLV causa incohata est Beatificationis Canonizationisque. Omnibus de iure diligenter expletis, Nos Ipsi die VI mensis Octobris anno MCMLXXXV sollemni modo Iosephum Mariam declaravimus Beatum. Die XXIII mensis Aprilis anno MMII, Nobis adstantibus, decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Beati deprecationi est adsignatum. Exauditis Patrum Cardinalium Episcoporumque, in Consistorio die VII mensis Martii insequentis anni celebrato, faventibus sententiis, statuimus deinde ut canonizationis ritus, occasione data itineris Nostri pastoralis, die IV mensis Maii anno MMIII Matriti perageretur.

Hodie igitur ibi, coram populi Dei multitudine Pastorumque Ecclesiae numero magno, perplacuit Nobis hanc quae sequitur proferre canonizationis formulam:

«En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santos a los Beatos Pedro Poveda, José María Rubio, Genoveva Torres, Àngela de la Cruz y María Maravillas de Jesús y los inscribimos en el Catálogo de los Santos y establecemos que en toda la Iglesia sean devotamente honrados entre los Santos. En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo».

Quibus prolatis vocibus mandavimus ut hae conscriberentur Litterae Decretales. Nos pariter de hoc sollemni eventu Domino, bonorum omnium Largitori, gratias egimus una eum omnibus adstantibus, eumque sermonem habuissemus de novensili hoc sancto deque eius mirabilibus virtutibus et operibus, eum primi venerati sumus atque caeleste eiusdem invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad illius honorem facere perreximus.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Matriti, die quarto mensis Maii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto. 

 

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 1, pp. 5-7

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana