The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

VERBUM ENIM CRUCIS*

QUIBUS BEATAE ANGELAE A CRUCE GUERRERO Y GONZÁLEZ SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

«Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est» (1 Cor 1,18).

Apostoli Pauli doctrinam sequens beata Angela a Cruce fideliter Christum Crucifixum dilexit, quem per semitas abnegationis diligentiaeque est secuta, qui penitus eius signavit vitam quique fons fuit eius abnegationis, diligentiae caritatisque. Sanctificare se ipsam voluit eandem ae Iesu percurrens viam, crucis scilicet iter, proximum amans in humilitate et paupertate atque severam exercens paenitentiam. Christi haec discipula die XXX Mensis Ianuarii anno MDCCCXLVI Hispali, in Hispania, ex Franciscoo Guerrero et Iosepha González est nata, in familia omnino simplici et paupere in qua precem et amorem erga pauperes omnesque qui in difficultatibus versantur didicit. Scholam tantummodo primariam frequentavit, quam reliquit ut familiam adiuvaret. atque veluti adulescens navitatem cepit in calceamentorum opificio ubi rosarium recitabatur et ubi ista primas habebat mysticas experientias. Domini vocem sentiens, XIX annos nata, ingredi voluit, moderatore spiritali approbante, Carmelitarum discalceatarum monasterium Hispali et Filiarum Caritatis communitatem, sed, ob corporis debilitatem, non est accepta. Curam deinde de familiis pauperibus egit et victimis morbi cholerae. Anno MDCCCLXXI promisit, prope pedes Christi Crucifixi, consilia evangelica se servaturam. Die II mensis Augusti anno MDCCCLXXV initium «Sororibus Societatis Crucis» dedit. Duos post annos vota nuncupavit temporaria et, anno MDCCCLXXVIII, perpetua. Propositum Instituti est, praeter ipsarum Sororum sanctificationem, vario modo spiritalique praesertim consolatione curam erga aegrotos agere. Angela a Cruce Instituto spiritum dedit laetitiae, simplicitatis, humilitatis diligentisque cotidiani apostolatus. Munus generalis moderatricis exercens, singularem demonstravit sapientiam, deinde vero humiliter novae antistitae est submissa, spiritales adhortans filias ad altiorem usque oboedientiam. Fide eminuit peculiari atque spe in Deum eiusque Providentiam. Libenti animo pauperes adiuvit se ipsam pauperem considerans. Anno MCMXXXI coagulatione cerebri est paralysi correpta. Longam post colluctationem, Sacramentis acceptis, pie in Domino die II mensis Martii anno MCMXXXII in urbe Hispalensi obdormivit. Beata Angela a Cruce, quae magnum impulsum habuit in Ecclesiam ac societatem Hispalis illius aetatis, solida etiam gavisa est sanctitatis fama. Archiepiscopus Hispalensis anno MCMXXXVIII causam incohavit beatificationis canonizationisque. Omnibus de iure diligenter expletis, Nos Ipsi die V mensis Novembris anno MCMLXXXII Hispali sollemni modo Angelam a Cruce declaravimus Beatam. Die XX mensis Decembris anno MMII, Nobis adstantibus, decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Beatae deprecationi est adsignatum. Exauditis Patrum Cardinalium Episcoporumque, in Consistorio die VII mensis Martii insequentis anni celebrato, faventibus sententiis, statuimus deinde ut canonizationis ritus, occasione data itineris Nostri Pastoralis, die IV mensis Maii anno MMIII Matriti perageretur.

Hodie igitur, coram populi Dei multitudine Pastorumque Ecclesiae numem magno, perplacuit Nobis hanc quae sequitur proferre canonizationis formulam:

En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos Hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santos a los Beatos Pedro Poveda, José María Rubio, Genoveva Torres, Angela de la Cruz y María Maravillas de Jesús y los inscribimos en el Catálogo de los Santos y establecemos que en toda la Iglesia sean devotamente honrados entre los Santos.

En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo.

Clara haec mulier perdiligentem ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit religiosae pietatis testimonia. Dum illius conspicimus vitam, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Matriti, die quarto mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

 

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 5, pp. 249-251

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top