The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

CARITAS PASTORUM*

QUIBUS IOSEPHO SEBASTIANO PELCZAR SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

«Caritas pastorum ea virtus est qua Christum in sui donatione et servitio imitamur: non proinde ponenda est in illis quae facimus, sed reperienda in nostrum ipsorum dono, quo exprimatur Christi amor gregi oblatus» [IOANNES PAULUS II, Homilia in adoratione eucharistica Seuli habita (VII mensis Octobris anno MCMLXXXIX), 2; cfr Adhortatio Apostolica Pastores dabo vobis, 23: AAS, LXXXIV (1992), 692].

Pastoralis caritas, quae sui plena est Ecclesiae donatio, Episcopi Iosephi Sebastiani Pelczar peculiaris fuit virtus, qui divini Pastoralis fideliter persequens exemplum, animose studioseque saluti sui populi aeternae operam dedit, quem ipse doctrina rexit sanctitatisque vita sanctificavit. Insignis hic Ecclesiae pastor die XVII mensis Ianuarii anno MDCCXLII in oppido Korczyna apud Crosnum ortus est. Apud paroecialem scholam expleto curriculo, gymnasium Rzeszoviensi et Premisliensi in urbe persolvit. Sacerdotium inde affectavit. Necessariis expletis studiis, die XVII mensis Iulii anno MDCCCLXIV sacro est auctus ordine. Post pastorale munus in Samborensi paroecia per exiguum temporis spatium gestum, Romam adiit suam institutionem ut expoliret atque in theologia iureque canonico est consecutus doctoratum. Polonia repetita, Seminarii Premisliensis tirones erudivit ac deinceps apud Theologicam Facultatem decanus docuit ac Rector studiorum Universitatis Iagellonicae Cracoviensis, cuius agendi rationem et culturae modum extulit. In tali laborioso opere praestando, impedimenta est aggressus aerumnasque est expertus, quas is Domino obtulit. Tempore illo complura scripta in spiritalitatis, ascesis, theologiae pastoralis, historiae iurisque canonici provincia foras dedit. Aestimatus proinde fuit concionator ac plura incepta cum educationis tum culturae suscepit, animos sic praeparans ad evangelicum nuntium recipiendum. Ut dignitas et operariorum iura servarentur, eorum praesertim qui in periculis potissimum versabantur, mense Maio anno MDCCCXCI Sanctissimae Virginis Mariae Poloniae Reginae Sodalitatem condidit, quae de rebus moribusque domesticas famulas curaret. Iis, operariis, iuvenibus mulieribus, die XV mensis Aprilis anno MDCCCXCIV Cracoviae Congregationem Ancillarum Sacri Cordis Iesu condidit, quam Dei Servae Clarae Ludovicae Szczęsna regendam tradidit. Nova religiosa familia varia in Poloniae loca diffusa est. Anno MDCCCXCIX Beatus episcopus auxiliaris Premisliensis est renuntiatus, atque anno post eiusdem dioecesis est nominatus Ordinarius. Paroecias saepenumero invisit, quasdam novas constituit atque varia templa aedificavit. Plus quam semel dioecesanas Rynodos celebravit, Seminarium minus aedificavit itemque operam dedit ut Romae sacerdotibus studentibus suscipiendis domus excitaretur. Multum ad sacerdotes et catechistas colendos contulit. Cum conscius esset «nullam condicionem vel nullam aetatem impediri quominus vita perfecta obtineretur» suum populum in sanctitatis semitis direxit ipseque perseveranter ad evangelicam perfectionem animum intendit, omnes per continuatum laetumque, virtutum christianarum sacerdotaliumque exercitium aedificavit, quotidie id factitans quod in concionibus scriptisque fidelibus commendabat. Cum antea sacerdos tum postea Episcopus fidem in Christo flagranter proclamavit atque operam dedit ut veritates revelatae diffunderentur ac doctrinae integritas ab erroribus discluderetur. Suam spiritalitatem Dei Verbi lectione meditationeque, precibus, erga Sacrum Cor Iesu, Eucharistiam et Virginem Sanctissimam devotione aluit. Se Supremi Magisterii doctrinae usque accommodavit ac fidelis fuit et Summo Pontifici ecclesiasticisque potestatibus obsequens, pro certo habens «Deum non habere patrem eum qui non haberet Ecclesiam matrem» (cfr S. Cyprianus, De unitate Ecclesiae, 5). Totum se Christo devovit ut magno Divini Magistri testimonio responderet, qui cum naturae divinae esset, formam servi accepit in similitudinem hominum factus est peccati expers (cfr Philp 2, 6-7). Incertitudinis terrestris commorationis conscius, perseveranter aeternam beatitudinem contuebatur atque in difficilibus rerum adiunctis, se divinae Providentiae fiducialiter commendavit. Paterna sollicitudine indigentium, pauperum puellarum bellique victimarum necessitatibus subvenit. Prudenter dioecesim temperavit ac sapienter suas spiritales filias rexit. Studiose propriae condicionis officia et ecclesiasticas normas servavit. Aequanimus semper fuit et muneribus susceptis fidelis. Multos annos acerbam stomachi iecinorisque infirmitatem patienter toleravit. Temperatam, austeram humilemque exegit vitam. Vitae usque ad exitum Sacrum ministerium sustinuit. Dominus eum ad Se vocavit, brevem post aegrotationem, die XXVIII mensis Martii anno MCMXXIV.

Latam ob sanctitatis famam anno MCMLIV Beatificationis Canonizationisque Causa incohata est. Iis iure statutis absolutis rebus, die II mensis Iunii anno MCMXCI a Nobis in Beatorum album est relatus. Die autem XX mensis Decembris anno MMII coram Nobis  decretum super miraculo prodiit. Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio die VII mensis Martii huius anni coadunatis, statuimus ut Canonizationis ritus Romae die XVIII subsequentis mensis Maii perageretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Sebastianum Pelczar, Ursulam Ledóchowska, Mariam de Mattias et Verginiam Centurione Bracelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praeclarus hic Praesul spectabiles dedit sapientiae doctrinaequa testificationes, qui non modo suam dicionem verum etiam totam Ecclesiam multum iuvit, scriptis erudivit suaque eximia opera perquam studiose aedificavit. Exoptamus igitur ut huius caelitis patrocinio exemplisque homines qui nunc sunt transitura posthabeant et superna continenter affectent.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die decimo octavo mensis Maii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 6, pp. 321-324

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top